Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Synodus Constantinopolitana, Constantinus diaconus, Severus ant., Leontius, Nicephorus patr., Nicolaus I. patr., Photius Ad Armenios, et minora alia

발행: 1844년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

lentiae et amoris trans sudi. Itaque do to sollicitus , cuius plurima sunt in me summi amoris ostiola . quaero diligenter an valeas et quid agas. Pridie vero Samuel noster. eum de te pereontarer , mihi dixit quod me summa laetitia asseeit. tibi pristinam valitudinein restitui, et in diein steri meliorem . addiditque . sesiderare te litteras meas. II linam tam in reliquis quam in hac una re possem satis sapore tuo desidericit Ita enim sum ociosus , ut non solum epistolis , sed libellis te possem obruere. Sunt etiam publieae res ita in diem variae et multiplires, ut quemvis in pis r censendis , ne di eam scribendis, Popil Sum queant

roddere.

Sed de his ab aliis te scio fieri certiorem , et pliamsi peterisit Prent, mihi psrsaepe ita molestae sunt . ut oblivisei mallem quam litteris committere. Video multa parari , multa impendere,

quas quo diutius mente pervolveris, po magis animum Pertur. hant. rum nullus videatur oprius rerum exitus . ex quo pax autocium sequatur: m autem prome si sumus ut humano consilio

minime videantur lineo explicari posse. Quare harum rerum primum Deo tum principibus , quorum de statu ligitur, curam relinquo. Mihi satis superque est rei domesticae et praedioli quod nuper emi, sollicitudo : sum enim in eo excolendo laetus semirusticus. Magna est enim rei rusticae voluptas. senibus praesertim , in qua oblector plurimum et eum ex rerum natura, tum ex agri colendi arte, quae et honesta est et quaestum habet uberrimum , Summam voluptatem capio , Oblitus curarum quae et supervacuae sunt, et molestiis plurimis animum consciunt. Consero me etiam saepius ad studia nostra, in quibus maxis vcquies o . quam in ullis ex iis rebus quae vel videmus quotidie vel audimus. Et certe in litterarum studiis omnia praesidia Sita sunt . quae ad bene vivendum Spectare videantur. Haec mihi cum aegritudines omnis demunt ex animo, tum hortantur ad ea coiit omnenda in quibus plus fortuna possit quam ratio; docentque ut ea parvi laetamus , ad quae expplenda desertur cominu-nis insania vulκi. Tu velim ut primum valitudini resarciendas des operam diligμntem . quae ceteris exterioribus bonis est iu-rundiser ac pretiosior. Tum vero non omittas studia tua pristina, ut eum corpoeis rura et animi quoque cultus fiequatur. Sed in primis rationem ut bene valeas habe. Ego tuus Sum. Vale, mi Suavissim Francisee. Florentias, pridie kal. iunias.

382쪽

L , I. KIDEMSanui et tuus vel uOSter potius reddidit milii pridie litteras C t. Het. ib. tuas milii quidem exoptatiSsimas, quae me summa vi tu plute assecerunt: sunt eui in plenae immanitatis, benivolentiae. Suavitatis, osticii, quae te semper et reliquis et mihi maxime ron mendarunt carumque secerunt. Nam opes divitiae di unitates nedum amorem hominum persaepe non Praestant possidentibus sed saepissime odium asseruiit et malivolentiam. Blandiuntur plurimi ad suum quaestum et utilitatem eiusmodi viris, qui reteris dignitate praesunt; rari autem diligunt aut amant. Neque accidit iniuria; malunt enim quidam honorari aut timeri quam diligi ; quo sit ut in praesentia tantum colantur ob pauSam privati commodi, quod ubi abest, negliguntur, ne sup absque malivolentia per ora hominum versatur Dorum nomen. At vero hae virtutes, quas in te esse coxnovi, humanitas praesertim qua complecteris viros doctos, et praesentibuA praesto adsunt, et abeuntes prosequuntur: utroque in loco et praebent eum fructum qui est suavissimus ex talium virorum memoria , et efiiciunt ut perpetua in amicis eorum iucunda recordatio existat. Non loquorassentandi aut adulandi gratia, nam id vitium longe a me nbest mi Francisce, sed quia ita sentio. Ego te Semper unice dilexi, ex quo te vidi nihilo elatiorem suctum ex summo loco quem apud Pontificem tenes. neque tumentem aut iussa tum , ut multi qui praeter formam omnia asello similes liuiit, sed mitem humanum neque rontemnentem in seriores. Id vero praeripue admiratus sum et maxime commendavi in tanta licentia te nocuisse consulto nemini, Omnibus profuisse; quae quidem virtus pra cipua est et minime vulgaris. Haec ob eam rem scripsi ut 1ideas causas amoris in te mei. Multi sunt te potentiores et in altiori fastigio constituti, quos quidem aperte contemno. Virtus et humanitas quam Sequor . et quod etiam pluris existimandum est, multa in me tua ossicia et merita impellunt, ut sit amor quidam praeeipuus in te meus. Nunc veniam ad litteras tuas. Meam epistolam tibi iucundam suisse, gratissimum est mihi. Gaudeo autem te in patria constitutum inter amicos pristinos et libros tuos ita versari, ut et corpori iudulgeas et animum colas iis artibus quae habentur optimae. Valitudinem tibi serme restitutam summe laetor. id vero seribis Sapientissime . si modo ex animo prodiit, te libenter efflixisse has infernas curas et strepitus ruriae . di endum

383쪽

orat furias, si id liceret. Itaque prudentissime seceris, si haec non omnino abieceris . sed posteriora duxeris quiete animi et virtute. Ego priorem vitam sequor , inter rusticana ol, ia et studia tempus terens. Edidi libellum de infelicitate principum,

quein nisi cito ad nos redieris, curabo ut Samuel nOSter tran cribat, et ad te mittat. De rebus communibus ab aliis cognosces . praesentia praeter Oedipum aut Sibyllam intelligeret nemo : adeo sunt involuto et a variis ingeniis tractata. Quid censes de futuris, quorum praedictio divina est 3 Nos quidem multam' pastam Ponticimus. nullos panes, Opinione non re laboramus.

Sed haeo nimis. Nihil tam homines impedit ad sapientiam pervenire , quam existimare se ad eam iam pervenisse. Hoc quam multis accidat, saepius quam expediat experti sumus. Vale, et me ut Soles ama. Florentiae. die XVII tulit. LXVII. EIDEM.C. t. ria. b. Cum in bibliothecula mea resem non omnino ociosus Samuel reddidit milii litteras tuas suavissimas quidem mihique exoptatissimas, quibus e vestigio in ipsa legendi cupiditate sumpto calamo his paucis respondi. Non miror id tibi accidere viro doctissimo in rebus gravioribus, mi iucundissime Francis e quod milii qui versor in his levioribus humanitatis studiis usu

venit. Nam si cum domi inter libros reclusus vacansque eortim lectioni , qui me et ad eloquentiam et ad vitae integritatem possunt instituere, nedum ceterorum persaepe obliviscor, sed

et mei ipsius et rei familiaris, ita diStrahitur quandoque animus, legendi discendique cupiditate, quid tibi putem contingeretraetanti philosophiae rei gravissimae praecepta, quam vitae a morum magistram prositentur omnes, omniumque honarum artium parentem, cuiusque tractatio cognitioque singulare ingenii acumen requirit Εquidem nisi quandoque a continuo legendi usu aliqua re levius uia animus abducendus esset, mirarer potius scribere te ad Poggium quam silere. Sed iucunda est a mi eorum memoria absentium . quae nisi litteris servaretur, dilaberetur eerte in oblivionem. Quod ne accidat, epistolis quae inter at sentes loquuntur, interpellandi sunt aliquando, et a studiis avocandi : neque hoe loeo studiorum intermissio culpanda est, eum etiam eadem ipsa studia, quibus vacas. humanitatem colere suadeant, indulgere corpori et amicitiam servare. Neque est quod te purges . sero meis litteris respondisse : nihil enim sero

fieri putandum est, quod bene. quod a mire si honeste fit . in

384쪽

EPISTOLAE.

re praesertim quae nullam requirit celeritatem. Milii autem gratissimum est vel paucissimis verbis reseribere te mihi, quoniam caleari quodam moveor ad scribendum, Sumens a te epistolae

Quod hρne valitudini consulis , facis tu quidem sapi 'nter, cum ea sit tamquam condimentum ceterorum bonorum quae fortuita appellantur. Quod vero ha'c curiae negotia veluti impedimenta philosophandi ex animo reliquisti, teque in veram Iibertatem contulisti, vacans optimarum artium studiis et vidi tuti 1 summe laetor, et hunc animum tibi cupio esse perpetuum. Unus enim dies philosophiae deditus, et cum virtute aetus, ut inquit noster Cicero, Mecanti immortalitati est anteponendus. Ex hoc laus, ex hoe quies animi et vera gloria comparatur: et qui hare virtutum studia secuti sunt, celebres etiam post obitum vixerunt: illi vero quorum animus divitiis opibus dignitatibus Oeeupatur, et dum rivunt mortui sunt, et post mortem perpetua oblivione sepulti. Itaque, mi Franei See, quoniam natura tibi acre ingenium dedit, et voluntatem diligentia largita est. Opes autem neeessarias indulgentia in te Ponti fieis Gn- tulit , sequere quantum ratio valitudinis patitur studia quae coepisti, quae in rediment a vulgi molestiis , et te tibi imperare docebunt, quod est maximum omnium profecto imperium et prae ceteris laudandum. Condueeret rebus meis te esse in curia , sed valitudo tua, quies animi, virtutis studia, libertas, omnibus meis commodis sunt mihi iucundiora. Librum meum nondum Samuel seripsit: fuit enim litigio quodam laeessitus vel potius lacerauis: sed set quam primum, et ad te mittetur. Mihi erede, eius lectione confirmaberis in ea qua nune es opinione; et privatam vitam, quae quidem non sit virtutis vacua, in qua est vera libertas, omnibus imperiis anteferendam iudicabis. Vale, et me ut soles ama. Florentiae , die 'XlI' Septembris.

LXVIII. EIDEN.

Quoniam quotidie afferebatur mihi a tuis notis te ad euriam C. s. ris. quam primum rediturum, idque ego multis ex causis cupiebam . intermisi paulum meam consuetudinem ad te scribendi. Nune vero et mutatione curiae . id enim decrevit Pontifex, conturbatus, et quod numquam antea mihi in tali re accidit, omni negotio vacuus . mentem ad te reseetens beatissimum iudico, qui

tii Intelligo illam morum in mellu eonvorsionem. de qua Vos Alanus in eius vita

385쪽

lanta es animi firmitate, ut aequa mente reicias, quae inulti insano studiri pros uuntur. Ego quidem nisi temporum otii pa , Rarum rei nostrae familiari hactenus consultum Psset . quae tenuior est quam merita postulent hominis haud ignobilis. tamdiu in curia cum honore vereati . non solum te soquerer, sed sursan longo intervallo anteirem. vindieans me in veram μl animi et corporis liberint m. Non enim me amplissimi patrimonii uulmultarum optant aut mauistratus alicuius ambitio tenet, in quorum sollicitudine quanta sit molestia non ignoro, non superva-

uae rerum externarum rurae. quae multorum mentes distrahunt, sed quietis cupido et litterarum fitudia me trahunt. quibus solis et omne sugitur fastidium vitae, et a molestiis animus avoratur. At vero rei domesticae debilitate Danuor , quae ea est, ut suis se ipsa viribus nequeat sustinere nisi plane, ut inquit ille,

ex oratore arator lieri vellem. Tempora insuper inimica virtuti quantum noceant vides. Numquam antea deteriorem curiae sta tum memini, cuius si aliquando rasus quispiam adversus inridit, Sola hamur aerumnas nostras spe certa suturi. Nostras rei p. haud multo melior conditio: tenuitas enim aerarii impotentiores, quorum exo Sum in numero , admodum vexat; cum et ea quae mihi debentur, erogentur in militum sumptus, et multa praPterea sint impendenda. Quid hae supersua ahsentem querela Dbtundis. inquies 8 I.evari consuevit. mi Francisce, paulum rori querondo lamentandoque animi dolor , vidpturques aliquanti Sperl uiri eum veluti expuimus penes amicos nostrum maerorem Nullus est. mihi crede, maior dolor quam dolere no posse. Ita que serit,eudo effudi molestias animi, quae mμ solito magis premunt. Cupio Persaepe pra mentiam tuam . qua milii multotiens magno usui suit, Sed nunc e et maxime, eum quae multorum erant, ad unum omnia delata sunt. Sed hapo ioeandi gratia. Ego quoniam plane viveo, me domi continebo quoad aestas veniat. Malo hie Diuere quam alibi. Cum lyrhem vii pho, quod sopientes Suadent, parebis temporibus. Suniuelem nostrum libi interea

G. x2 h. Vellem potius ut praesenti verbis, quam litteris a Menti, tecum ex filio suscepto meum gaudium communicare potuissem. Sus episses enim una mecu in voluptatem , quast invicem amplior atque uberior extitisset. Siqua enim in re permissum est . in hac maxime laetari eum amicis deret , in qua ebi nominis ac ine-

386쪽

noriae nostrae propagatio. Tum vero per te IZdem suseepisset l), ut nostra amicitia sanctiori quodam vinculo cumularetur. Quamquam enim amor noster minime augeri posse videatur, tamen hoe religionis additamento pietas quaedam videretur arctior esse contracta. Sed epistola tecu in loquatur, dicatque Poggium tuum laetitiam praegrandem percepi me ex hoc filio, quem ut aiunt nam uxor rure abeStὶ pulchriorem ceteris mihi Dei heuesicentia concessit, uxore praeSertim Salva , quod gaudium prae ceteris adfert omni voluptate plenum. 1lae e tecum paucis communicare volui, quem scio amicissimum mihi. Coin patri meo domino Camerario pluribus scripsi 2ὶ, quorum tibi exemplar mitto ut legendo meas ineptias tempus teras cum cupis a claris animum relaxure. Vale , et nase ama. Floreutiae, die XV novembris. I,XX. f DOMINO C MERUM O. JVetus est cuiusdam sapientis viri sententia , praefitantissime Pater, plorandum esse quo die in lucem pderemur; quo vero mortem obiremus, laetandum. Quae opinio vera an falsa sit, paucos habuit sectatores. Egis lem communem errorem , si is errorret, secutus ex lilio masculo quem milii nudius tertius Dei in me pietas largita est. summam laetitiam ac , oluptatem sum ad-Secutus , agoque gratias Salvatori nostro qui salva incolumique uxore , me dono quartae prolis cumulavit. Qua in re spero largitorem eius boni, qui inecum fecit misericordiam suam , non solum mihi filium concessisse, Sed eum filium qui sit futurus lamentum paternae iucunditatis. Est in manu illius, a quo hoe donum accepi, quamdiu sit permansurum nobis un . Sed sp rare debemus optima; aequa me ut e quaecumque accideri ut serre. Interitu hoc quicquid est temporis frui decet ea voluptate quae datur. Non parva sed magui extimanda res mihi videtur suseipere liberos, cum omni aetati tum praecipue senescenti. quae ipsa per se parum strina alterius sustentaculo et Opitulatione egere videtur. Et quamquam nonnulli improbi reperiantur et rebelles patribus, vini ipsi uaturae asserentes, tu meu haud seio an maius firmiusque subsidium nc bis natura compararit. Sed maxima rese debet spes eorum in liberis susceptis, ut parentes colant, qui et ipsi suis genitoribus debita pietatis officia praestiterunt. Sicut enim quaedam vitia hereditaria esSe videntur

ili Nempe tu infantulum ite sacro sonis extulis- . at videtur illa epistola, quam statuti sutileximus. quae quiuem proxima praee it in codice . sed caret in eripitinie.

387쪽

ut phil Huptiis placet, ita etiam quarumdam virtutum semina in filios videmus traiislandi Milii ergo conscius qua obSarvantia , qua pietate suerim erga eos qui me pro 'reaverunt, conlido liberos quoque meus parΡm mihi gratiam relaturos. Oh hanc maxime causam summe consolor gaudeoque ex prole paulo ante suscepta ; quam Deum riuro . si id salius nobis illique suturum sit, ut mihi superstitem velit esse. Quoeumque sit tamen res evasura, interim laotandum est, neque ullae molestiae et M sau superfluae animo nostro anticipandae. Hanc meam voluptatem terun volui communieare, tylia scio bonis te meis, his praesertim quae praecipua existimantur, aeque ac tuis gravisurum. Et quoniam ad imperi in aliquid est additum , cum Obsecro ut mihi a I .aurentio satis fiat; qua de re aliis litteris ad te scripsi. Vale , Pater Optime, mei ut Solus memor. Fl reutiae , die XV Novembris.

C. t. IbT. h. Cum essem in balneis, Pater reverende, recepi litteras tuas

scriptas Spoleti, quibus non respondi quia locris ille inter montes ro lusus est. Oxtra anni Solisque vias, quo perrari nisi valitudinis cratia ne sedunt i edivi post secundum et trigi simum diem in patriam , et per Dei gratiam Satis firmo pede . Hic quoque locus raros habet viatores, ut Porum quae in curia alibique fiant , sim penitus ignarus. IIoc alii, qui rebus novis delectantur, ae are ferrent: ego vere, id beneficii Ioeo dum ibi vivere ubi odium meum nulli rumores, nulli nuntii, nulla nc-va perturbent. Ita quies o et animo et corpore, nulli rei praeter quam domesticae et libri8 meis intentus. Lego enim quotidie aliquid, aut seribo. aut oblector cum liliolis meis; quae vita ita milii placet, ut si saeuitas esset ab omni externarum rerum cura penitus vacarem, et viverem eum Musis. hoc est eum his qui et lias mundi sortunas et caduca bona despicere, et fianctiorem vitam nos appetere exhortantur. Quid enim aliud nobiseu in asportamus, nisi quae egerimus cum virtute λ . Euo quidem , ut de me prostear, iam quintum et quadragesimum annum Sum curiam romanam Secutus, lucro et quaestui operain honestam impendens : mullos peragravi provincias, multa vidi loca, multarum gentium mores et naturam conspexi, multorum Pontilicum benivolentiain sum ussecutus. Sed ta- meu cum cogitation s meas ad mentem revoco, cum qualia Si ut ea quas praeterii Auimadverto, eum quam inania sint considero

388쪽

EPISTOLAE.

ut anxietatis plena, nil magis reperio stabile ac firmum, nihil quod magis animum recreet, nihil quod magis quietem asserat, quam

litterae et ea studia quae ab ineunte aetate secuti sumus. Haec enim parvo me contentum esse docuerunt; haec ambitionem altiorisque gradus et amplioris dignitatis appetitum penitus sustuleruut; haec avaritiae aliorumque malorum lacinorum studia dimoverunt , effeceruntque ut quod difficillimum habetur inter

mortales, modum statuerem cupiditati. Itaque libenter domi versor , ubi vera fruor libertate, quae eSt ut velis cum virtute vivere. Sequantur reliqui Pontificem, aliis non sibi viventes, et ea quaerant, ea appetant, quae et Parum ProSint vivis, et mortuis sint nocitura. Non tamen eos improbo, qui maioribus rebus intenti rem p. tractant, et illius Onera perferunt: nuerese eSi enim ut resp. habeat ministros , qui illius curam gerant, qui illi con- Sulant, et pareant temporum necessitati. Sed tamen paveorum hoc munus est, qui rem p. illius causa apprehendant. Verum de

aliis philosophandi curam omittamus. Tecum enim loquendi cu- ρpiditas paulo longius me in Scribendo provexit, quam meum

fuerit institutum. Non scripsi antea , quoniam non reperiebam cui littoras dapem. Nunc venit ad me ex Fabriano Ianninus Ballistarii cursor, qui cum redeat, exarare haec volui quae tradat Soli manno, cui mandas litteras tradi. Ego enim ubi sis, quid agas, penitus ignoro. Vale, mei ut Soles memor. Unum adiciam : promissa illa barbarica, ut videor, inania esse: nil novi accidit mihi, qui novi omnia illum habere potiora quam fidem. In Terra nova , die X augusti MCCCCXLIX

LXXII. Pn ES 7LI CUIDAM l . Iucundissimum mihi suit, Pater optime, ex tuis litteris iu- ctelligere te ex provincia, cui triennio praesuisti, summa cum omnium laude benivolentia desiderio recessisse, maximoque plausu et commendatione Pontificis esse receptum. Haec mihi ma-

l) Suspicor scriptam hanc epistolam ad Petrum de Monte, in suo re ditu a perusina praesectura . de qua praeter uicta tu adi . D. ISI. loquitur etiam Vespasianus in illius vita: nam et reliqua de curialibus Petri mortis hus satis consonant: trustra enim pxpectans purPurae honorem Obiit Romae anno H57. Iusto autem parcius scribit Ugheilius In episcopis bruiensibus cle tanto viro. qui inter doctiores aevi sui suit. et cuiuS egregia ac pomulta scripta a mo in vaticanis codicilius Sunt observata, quorum accuratam notitiam Augustinius quoque tradit in Script . venet. Et quia de omissionibus e Pi ulcere, a me quoque p. a s. adnotandum fuerat, AlphonSum illum, cui serthit POgglus, lusitantun suisse episcopum, cuius it m vitam V sp Manus breviter contexuit.

389쪽

ximi videntur exstimanda , cum non vulgi opinioni sed virtutiet probitati, prout tibi contigit, tribuuntiar. Sunt enim ista. ut

scis, tamquam virtutis umbra. a honis viris si non petenda. at cum ultro tribuuntur inini me ropudianda: nam videntur esse incitamenta quaedam ad benst vivendum, cum sentimus recte a nobis acta laudari et tu pretio esse. Ducimur enim omnes pra sertim belle instituti aliqua cupiditate vloriae, quae videtur esse praemium nostrorum apud homines meritorum. Omnia tamen haec si a salute animae abducant, improbanda sunt, Cum animae ratio sit rebus ceteris praeserenda. Sed nolo tecum philos

rhari , qui es vir sapiρntissimuS, ne videar plus velle sapere quam oportet. Voluptas et rupiditas ieeum loquendi videor enim te praesontem alloqui cum scribo) me impellunt ut sim verbosior quam requirat decorum illud quod a Cicerone in omni re tantopere laudatur. Ego neque te hortor virum in omni re prudentem ut resideas in curia , neque ut recedas : ubique enim et litterarum studiis et virtuti operam dare licet. Et ut Ciceroni nostro placet, ea vita eligenda est, in qua possis prodesse quam plurimi R. et in qua maior eampus detur Exercendae virtutis. Huius rei iudicium tuae prudentiae relinquo. Unum meo . Etiam beatam vitam cumulatiorem reddi studiis litterarum , et eam quae sortunae iniuriis quatitur fortiorem: molestiam certe solent auferre. Tu id ages quod virtus tua et ante actae ritae iustitutio requirit id vide, ne spem pretio emas , quod multis iam video contigisse. Sed vereor ne sus Minervam. Vale. et scias litteras tuas summam mihi voluptatem attulisse. llare dictavi in lectulo iaceus ob podagrae morbum, qui mo iam 'VIII diebus summa molestia adfecit. Ob eam rem vero a me tam multis spriptum , ne mireris me in adversa valitudine philosophari. Florentiae . die 'XXl innii VM CCCC LIV

C. f. 75. Summas habeo tibi gratias agoque, mi suavissime Christophore , pro singulari humanitate . quam tuis ad me litteris ostendisti provocans me ad mutuam benivolentiam atque ad amicitiam , qua nullum Sanctius, nullum praestantius rerum humanarum vinculum reperitur inter mortales. Nihil enim mihi gratius , nihil tu eundius. nihil acceptius esse Mipsi copia amie rum , quorum praesidio utimur in rebus adversis. et ponsilio in secundis. ut ex altero certum subsidium adsit ne deprimamur sortunae impetu alterum moderationem quamd/m animi

390쪽

EPISTO . E.

praebeat no ultra quam cleceat extollamur. . Et quidpin reterae omnes vulgares an ieitiast exii mandae sunt praeter eas. quas tum honorum morum tum optimarum artium Studia Pontraxerunt. Itaque eum intelligam tum px tuis litteris ornato atque eloquenter seriptis. tum ex verbis multorum te maiorem in modum profecisse in studiis humanitatis et doctrinae, quibus ego quoque , licet nulla cum re ab ineunte aetate paulum operae impendi , sans perspicio summam benivolentiam Summumquct amorem inter nos futurum : inter edunt enim ea quae ad mucilian dant amicitiam plurimum posse consueverunt. Quapropter cum abs te sim per litteras provocatus, non ommittam ut videar

tibi redere aut scribendi cisti in aut L nivolentiao. Neque est, quod me, ut ais, admodum cupias videre : plura enim fortasse tibi de ma persuasisti, qua .n mea praesentia queat praestare. Litteris vero inchoatam amicitiam nostram quae quidem id agunt ut euin absentibus colloquamur epistolis quoque et mutuis, siqua modo facultas detur , Omiciis roninoemus : colloquendi desiderium ad commodiora tempora disseramus Lihellum, quem ad me misisti, perlegi dili uenter. Epistolam, quae Guarino adscribitur, procul dubio a Trinarem nou se Guarini, cuius genus dicendi satis mihi est munitum : novi ingenium , novi eloqueutiam . novi doctrinam, et seribendi morem, ut nihil in illa sit quod ulla ex parte redoleat Guarinum. Epistolam vero illam arbitror esse conscriptam ab aliquo ex eius discipulis, vel ali pro quopiam, qui set Guarinum diligat, et oderit Georgium , et uni gratificari volit, alterum exaxitare. Nam plura in ea scribuntur, pace dixerim seribentis. quae Ornatius eloquentius copiosius prudρntius, ut opinor, per Guarinum scripta et obiecta fuissent, sive vota sive salsa existant. Neque etiam Guarinum adeo timidum ae formidolosum iudico, vel ita ieiunum in scribendo . ut aut ipsi dubitandum fuerit suseipere. palam suam defensionem , aut ad alterius praesidia confugiendum. Traperuntium vero doctissimum video hominem et admodum eloquentem , cuius scripta mihi admodum placent: sed mallem eum impendisse operam in oti tisa magis honesta magisque aeeommodata ad explicandas ingenii vires. Coniectura vult assequi, ut Guarinus auctor et scriptor extiterit epistolae conis scribendae. Id neque me iudice neque quovis alio, qui recte Guarinum norit, unquam prohabit, cum absit plurimum a seripturis eius. Scribero tam multis verbis tam contumeliose tamquam in re in manifesti eriminis, de quo nihil afferas praeter opinio-

SEARCH

MENU NAVIGATION