장음표시 사용
441쪽
rio regit, partimque ex Pastoribus, partim e piis Magistratibus constat. Ex parte Ecclesiae probatur idem quod diximus. Licuit enim Ecclesiae Corinthiorum etiam sine Apostolica auctoritate; reprehendit enim Corinthios Apostolus cur non antὶ fecerint id quod jam faciendum monet constituere in Ecclesia privatarum controversiarum disiceptatores.
Si tantum licuit Ecclesiae ad lites fugiendas, quidni tantum licuerit ad evitanda omγαρόας mala ξ Praeterea expedit saepὸ, ut tota fidelium multitudo consulatur super negotiis Ecclesiae, ut supra ostendi- , mus: quidni ergo Ecclesia aliquos Pastoribus adjungat, qui hoc ipsum videant quando opus sit Ecclesiam consuli. Licuit etiam Ecclesiae quositam deligere,qui suo nomine pecunias perferrent atque
erogarent: Quare cum Pastoribus com- a. Cor. g. Iq.
petat inspectio in Diaconos, licet etiam ζωιM Ecclesiae ad eam rem socios quosdam Pa
AntiochenaeEcclesiae quosdam e suo coetu delegare, qui deliberationi Apostolorum& Presbyterij Hierosolymitani interes.sent, quorum testimonio credat omnia ibi ex D EI verbo -- α μυ--γ geri. F
442쪽
Tertium est, non deesse in pia antiquitate exempla, quae, si non plane conveniant , certe ad hunc morem proximὸ ac cedant. Ex parte Summarum Potestatum
notissimum est ab Imperatoribus Senatores dc Judices datos , qui Synodis adsiderent, inspectores moderatoresque actionum. Neque hoc tantum, sed & qui deb/r, depositione Episcopi rebusque aliis una eum Episcopis sententiam ferroni, ut in Photini & Dioscori causa videmus accidisse. Quod autem licet in Synodis, cure non liceat in Presbyteriis, praesertim cum' in angustioribus territoriis non minor sit habenda ratio Presbyteriorum, quam Synodorum in tanta Romani Imper ij amplitudine 3 Sed de ab Imperatoribus dabantia r Ecclesiis id poscentibus si vedefensores, qui Laici erant , quorumque
officium erat vim omnem ad tumultum ab Ecclesia & Pastoribus arcere , dc Operam dare ne quid in Ecclesia per vim aut sordes fieret: ut apparet novella Constitutione L U I. Chalcedonensis Synodieret e ,. C Done CCI. & Carthaginensis canone A. D. oi. LXXVI. & in Maxentij responso ad Hormisdam,atque alibi. Hi stant,qui posterioribus taculis Eeclesiarum Adνοcati dici gae pere. Sic & a Metropolitis solebant
Ecclesiis dati qui cum Episcopis
443쪽
pecuniae Ecclesiasticae rationes tractarent. Ex parte Ecclesiae repetendum est, quod si pra diximus, non semper totam multitudinem, sed interdum Seniores tantum consulios. Si autem a multitudine ad Seniores consultationem advocare licuit, cur non itidem praegravante Seniorum turba, ad pauciores eadem contrahi potuit, praesertim multitudine non invita
In electionibus quoque Pastorum apparet saepe per compromissum id , quod
multitudinis erat, in paucos collatum.
Synodis quoque Laicos interfuisse, S inibi sententiam dixisse, tum ex magni Con-ciiij historia, tum aliunde ita manifestum est, ut ne Nicolaus quidem Papa id ausus . si negare. Notaque sunt hac de re non
Melanchionis tantum & recentiorum,
sed Panormitani Gersonis ludicia. In Presbyteriis, cur tantumdem Laicis, praesertim ad id delectis, non liceat nulla ratio potest inveniri. Sed alia quoque addamus. Constat in veteri Ecclesia matronas filisse , quae mulieres caeteras ad vitam honeste instituendam hortarentum, quas &-appellarunt quia supra caeteras mulieres sedebant in Ecclesiis, Abrogavit eas Canon XI. Synodi Laodicenae, cum ad id tempus mansissent, ut notat Balsamon. Ac
444쪽
forte de iis agit Paulus, ubi πρεσcυπιδας vult esse sanctas moribus, non calumniatrices, non vino deditas, rerum bonarum Magistras, uti juniores foeminas doceant amare maritos, amare liberos, & quae sequuntur. Fulgentius Ferrandus in Canonum Breviario vult ita a Paulo nominari
vocari videntur ψ- Si ergo mulieres nullius in Ecclesia muneris participes, in hoc tamen constitui ab Ecclesia potuerunt, ut aliarum mulierum essent σωφρων στεμ, quidni praeter Pastores aliqui poterunt a plebe assumi, qui abstinentes a Pastoralibus ossiciis id paulo diligentius facerent, quod cuivis Christiano non permittitur tantum, sed& imperatur ξ Et si illae dictae δες,& hos generaliori quadam ratione πρεσβυτέρους licebit appellare. Non longe ab adsessorum ossicio abit quoque munus Oeconomorum & adsistentium in Anglicana Ecclesia jampridem observatum
quibus incumbit curare, ne quis rei sacrae interstrepat, ne quis excommunicatus coetui se ingerat, inordinat viventes admonere , s perseverent,eorum nomina
ad Episcopum deferre. Hi autem ab ipsa Ecclesia eliguntur. Quartum hoc ponam, non spernendam
445쪽
Potestatum circa Sacra. - ψος dam utilitatem ab his adsiessoribus haberi
posse. Nam si Potestates Summas respicimus , expedit eis habere in Pastorum
consessibus suos oculos, suas aures, quorum ministerio explorent an cuncta satis ex fide &praescripto agantur. Sin ad Ecclesias nos vertimus, refert ut hae quoque
de Pastoribus optim E sentiant. Quod tum maxime fiet, si illorum actionibus testes quos pa & velut internuntios adhibeant.
Apparet ex his, quae diximus,in munere adscsibrum, qui nonnullis in locis inusti sunt, quos distinctionis causa temporarios aut Laicos Presbteros appellare possit-mus nihil esse quod possit reprehendi.
Sed has putamus cautiones adhibendas. Primo , ne id munus affirmetur divini esse praecepti, quod sine Ecclesiae veteris contumelia & recentioris divulsione dici non potest. Secundo, ne quid illis tribuatur , quod ad claves Evangelicas pertineat , quas exercendas solis Pastoribus a Ctistis To datas nobis ad alios transferre non licet. Ad excommunicationem igitur, quatenus illa Pastoria opus est, nihil possunt afferre praeter consilium .Quatenus vero excommunicatio etiam plebis est opus, quae facinorosos a se remover debet , eatenus possunt face-
446쪽
46 6 De Imperso Summarum re, quod probandum plebi proponatur.
Tertio cavendum , ne ad hanc adsessione aliqui vocentur, qui gubernandae Ecclesiae, S praecipue dijudicandis controversiis impares sunt. Id enim periculosum est, & Ecclesiae indecorum,& paratissima ad ολνγ κέαν via. Quarto videndum , ne
adsessores isti quidquam Iurisdictionis
ceant, ultra quam publicae leges i psis concedunt. Quinto, ut norint inmussi rum, non tantum ut Pastorum munus, quod a
Christo est institutum; sed ut ea, quae humani sunt instituti ac proinde mutabilia, Summarum Potestatum Imperio subjacere. His duobus, quae postrema posuimus, ignoratis, aut non recte observatis, necesse est magnas rei publicae perturbati o nes sequi,ut viri prudentes jampridem monuerunt, & nos quotidie experimur. Multi enim semel hac opinione imbuti, divini Iuris esse istud regimen, eo deinde deveniunt , ut Summarum Potestatum' nullas aut exiguas esse credant in Ecclesia partes; ut cui abundὸ I DEO, non de Pastoribus tantum, sed & de Rectoribus prospe etiam sit. Ita humanae prudentiae repertum ordinationi divinae ex ad Verso opponitur, inque isto Imperio duplice perpetuo seritur partium ac factici
447쪽
num seges: in quam non desinunt intentos habere oculos quicunque aut in republica aut in Ecclesia res novas quaerunt. Qui meminerunt, quid ante hos triginta annos actum sit in hac nostra Patria, runt quam vera loquar. Atque haec me praecipue consideratio impulit, ne quaestionem istam intactam relinquerem. MC- moratu non indignum est, Gene vae, squar urbs s non prima -- Πῖν σμυιω- , certe praecipuos ejus defensores edidit totumius eligendi Seniores illos este penes S natum urbis, parvus qui dicitur, auditis dumtaxat Pastorum consiliis. Neque tantum eligi eos a Senatoribus , sed ex solis Senatoribus, binos nempe ex eodem parvo Senatu, & denos, tum ex Senatu sexaginta-virum, tum ex alio Senatu ducentorum. Electici hunc in modum facta ducentis examinanda subjicitur: & electi Seniores, quamquam Jurisdictionem non habeant, Sacramentum tamen Reipublicae dicunt. Coecus sit oportet, qui non videat quae incommoda Genevenses meis tuerint, cum tam sollicitam eligendi rationem inierunt.
448쪽
De substitutione is Delegatione
i. Opus Summa Potestati Vicariis circa Sa-: cra. 2. Arbitrium religionis interdum subditis concedi. 3. Uicarios esse alios substitutos, alios delegatos. ..Substitui aut delegari solere Pastores solos, Pastores cum L icis, Laricos siolos. s. Ostenditur jus Patronatus antiquum esse 9 oriri a Regio -- re. 6. De veteri more Hollandia ψmuI ad auctoritates Iuris Pontificii ct Panormitani restondetur. Et qua fit Collegiata Ecclesia. 7. Minoribus Potestatibus nullam jure di-pino Imperium in sacra competere. 8. Quam minimum Imperi, circa Sacra deferendum Potestatibus subordinatis nec nis summa proximis. s. Et rectam idem profiten
NON satis Summae Potestati jussuum nosse, nisi & illud norit qua
449쪽
ratione suo jure optime utatur. Cum autem Summa Potestas quod sui officij est partim per se, partim per alios expediat , in iis quae per se expedit quo pacto prudentum consiliis uti debeat, supra dictum est; neque piget repetere Christianos Imperatores & postea Francos, aliosque Reges semper ad latus habui sie religiosissimos Pastores, quorum Consiliis
sacra non minus, quam aliorum suggestione profana disponerent: Sed ne sic quidem Summa Potestas, cujus vis per res tot ac tantas diffunditur , omnibus explicandis par est, sed necesse est ut de Vicaria aliorum utatur opera. Gravissimi Iabores, inquit auctor sapiens, ejus qui orbem terra capessit , egent adminiculis. Et multa negotia multis egent ad jutoribus. Strepunt Iurisconsultorum scholae hac disputatione , Quanam partes Im-μerj a Summa Potestate mandari . aliis p int. Omnia quae ad hanc quaestionem pertinent , referre pigeat, neque hujussiit instituti. Quaedam sent quae a Summae Potestatis jure separari nequeunt; alia quae ob sui magnitudinem alteri communicare non expediat. Prioris generis est jus leges etiam ab aliis latas emendandi , jus rescindendi inique judicata, si non per viam appellationis, certe per Cc v viam
450쪽
i o De Imperio Summarum viam supplicationis , jus irritas saetendi
electiones quae contra utilitatem sine Rei p. am Ecclesiae. Posterioris ista ; arbitrium religionis & maximorum Pastorum tum electio, tum depositio: quae plerumque Summae Potestates sibi reservarunt,
Nam & arbitrium religionis subditis quibusdam sive Principibus, sive Unive G
statibus concessum videmus, ita exigente temporum necessitate. Neque id novum adeo, cum Persae quoque, Macedones & Romani Judaeis, aliisque nationibus sibi parentibus sacrorum libertatem concesserint. Romanos quoque & Constantinopolitanos Antillites scimus non semper ab Imperatoribus electos.
Modi mandandi juris duo sunt, substitutio & delegatio. Substitutionem voco mandatum quod lege aut privilegio datur; Delegationem quod concessu speciali. Solitum Summis Potestatibus Episcopos substitiae re supra ostendimus. Inde enim emanat jus Canones faciendi, qui uim legis habeant; jus cum Imperio deponendi Pastorem aut civem extra coetum relegandi, quae Synodis aut Presbyteriis permissa apparuit. Nec aliunde est jus Cleri sive Capitulorum ad peragendas