H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

nustatum circa Sacra. 371

eentes , sed Patresfamiliarum , iique non omnes, sed aetate provectiores, Mproinde Iudicij maturioris, qui forte sunt σι πλεωνες apud Paulum. Hi ergo saepe a. cario. εῖ eonsulti plebis vice. In a chis purgationis Cae ei liani & Felicis , Episcopi . Presbteri, Cirtensis Diaconi, Seniores. & pok: adhibete Concla-Diaconi Daricos o Seniores plebis. Aliqui ergo Seniores T. D..his non Clerici, ac proinde Laici. Semper ra. - . s. enim apud Patres haec opponuntur. Ut Tu π pervers e faciant, qui eam voce sinistror- gatum A. D. sum rapiunt, cum nihil in se ignominiae habeat , sed omnino necessario usurpetur ad distinguendos Seniores, qui in Cleto sunt ab aliis Senioribus. Neque Patres tantum ita locuti, quorum tamen auctoritas saltem advoces retinendas suffcere

debuit, sed ipsi Prophetae , apud quos ιλαι ρει ταs Sacerdotes & populus. Rectὸ ergo Laici vocantur quicunque Sacerdotes , hoc est , Usteriorum divinorum diistensatores non sunt. Scribit Augustinus , CIero O Senioribus Ecclesia Hipponensis. Et apud Turonensem est; Coram Pontifice , Claro O Senioribus r Quam- /quam districtὶ nolim negare his in locis Seniores voce Magritratus intelligi posse, quos eo nomine appellatos jam diximus. Nam & in Gregorii epistolis una inscribitur ; Claro, ordini, O plebi Ra - ' Α a ij Fenna.

412쪽

3 7 a De Imperio Summarum

venna. Ubi ordo, ut norunt mediocriter

eruditi, est conse sus Seniorum. Ut & in Leonis epistola, ubi distinguit subscriptionem Clericorum , ct consensium ordinis atque plabis. Idemque Leo alibi epistolam inscribit , CIero, honoratis , ct plebi. Sicut autem nonnullis in locis ambigi potest,

Seniorum voce rectius Magistratus, an aetate provectos intelligas ; ita alibi dubium

est, eodem vocabulo Sacerdotes, an aetate provecti indicentur. Ut cum Gregorius jubet, Si quis Clericorum accoetur, prasin-tibus Ecclesia Senioribus inquiri veritatem. Et cum Augustinus eorum meminit, qui ob ebrietatem, furta, erroresque alios a Senioribus arguuntur. Et cum Optatus Sem. 39. de narrat ornamenta Ecclesiae fdelibus Se-ηL morιbus commendata. Nam quae hic narrantur omnia , possiant & Sacerdotibus de Laicis convenire. Sed dignissimus est consideratu locus incerti auctoris e com- I. rim. s. mentariis ad Paulinas epistolas, quem

Vulgus putat esset Ambrosiit is loeus sic habet i, Apud omnes Gentes utique est honorabilis senectus. Unde ct Ρηagoga , ct postea Ecclesia Seniores habuit , quorum fine conflio nihil agebatur in EccIsa. Quod quan Istentia obsoluerit, nescio, nsforte Doθο rum dissidio aut magis superbia, dum seu νο- Iunt aliquid pideri. Ut scriptoris senten-

tiam

413쪽

notesatum circa Sacra. 37 3

tiam intelligamus , par est nos videre, quos in Synagoga Seniores vocet. An Magistratus , quos Seniores vocatos inis constat, ut Synagoga sit consessus Iudicum , ut apud Matthaeum , cap. Io. I7. γαῖς αὐτῶν---ς Z Vix arbitror,

quamquam multa ut mox dicemus quae Magistratuum J u daeorum fuerunt , Preia byteris Christianorum per similitudinem quandam aptari solent. Audiamus eundem auctorem alibi narrantem 3 Traditionem esse SInagoga , at sedentes disturarent Seniores dignitate) in Cathedris , -bsequentes in subselliis , nον imi in pavimento super Mattas. Unde multum metuo ne vocula dignitate ex glossemate in textum irrepserit. Nam Philo morem eundem

M. Seniores ergo aetate primi sedebant. Neque dubie similis quidam ordo sedendi in Ecclesia vetere Christiana Observaflus fuit: quem negligi Jacobus non fert , cum eos reprehendit, qui solis divitibus honorem deferunt sublimius sedendi, pauperibus in inferiora detrusis, aut stare etiam jussis. Sequitur apud

Notandum in Synagogis Judaicis uni-Αa iii cuique

414쪽

suique exercitato in Sacris Literis serant autem ferme omnes , exceptis πις β ναυ- - , qui mos hodie apud nos viget concessum fuisse Sacras Literas interpretari. Hac communi libertate CHRIs Tususus in Synagogis docuit, & post eum Apostoli. Insignes imprimis sunt loci

Lucae iv. & Αctor. xiij. Ibi C H R I s T oliber porrigitur ; hic Paulus & Barnabas, quamquam ignoti, rogantur ad populum loqui , Si quem habeant πως. Si nemo exterus aut ex plebe se offerret, tum delecti ex Senioribus quos ta Dr id Patres S nagogarum, majores , & Us εξο - χta Seniores dictos noravimus) legem interpretabantur. His quoque minus paratis, erat id Archisynagogi ossicium. Simile aliquid de in prima Ecclesia Christiana videmus: Nam his, qui οσοφητε Mhabent donum,permittit Apost olus affari

populum, binos aut ternos, quoque son- Ventu , caeteros expendere an recte e habeant quae dicuntur. Cess te autem illo mirabili domo vix extra Pastores cuiquam

apud Christianos docere licuit: nisi quod in Ecclesia originem paucosque alios non Presbyteros docuisse legimus, sed minus frequenter, neque unquam nisi peculiari Episcoporum indultu. Nam C*sareae Episcopus reprehensus, quod Ori- ginem

415쪽

Potestatum circa Suna. 37s

ginem docere permitteret, tria attulit si- Ropisores smilis concessionis exempla, addito credibile esse, quamvis obscurum & mini- Demispio me cogntrum , idem aliis in locis fieri. Videmus hic jam aliquod discrimen inter

interpretes legis in Synagoga,& interpretes Evangelii in Ecclesia. In Synagoga docebant quotquot λων habebant κλη,ε : In Ecclesia, probati quique is honorem testimonio adepti, ut Tertullianus loquitur, hoc est, Summi Synedrii Judices solebant χειροπιεῖο&q: at de explicatoribus legis, quos diximus vocatos , idem non apparet. Causa

discriminis afferri potest , non tantum quod Evangelij praedicatio majoris sit momenti quam legis expositio ; verum etiam quod in Ecclesia Christiana praecones verbi simul steriorum sunt distensatores : Synagogae autem Magistri nulla exhibebant Sacramenta. Nam sacrificia omnia in uno te plo fiebant extra Pascha, quod ipsum quoque non in Synagogis,

sed in domo unaquaque praeeunte Patre- familias celebrabatur. Neque, ut circumcisio in Synagogis fieret, aut per certos Ministros, usquam imperatum. Dubitari ergo potest, quos Seniores Ecclesiae intelligat Pseudambrosius: eosne, qui respondent Urειέο mς Synagogae, qui &ipsi

A a iiij vix

416쪽

3 6 De Imperio Summarum

vix alii quam senes quomodo & Monachorum principes , Seniores appellantur in Justiniani novella constitutio- a. ne C X X XIII) an eos, qui respondent

loquamur. si prius, idem dicit Pseudambrosius , quod Hieronymus. Pseudambrosius; Sine Seniorum con Ilo nihil agebatur in Ecclem. Hieronymus 3 Communi Presbterorum consilio EccIsa regebantur. Agit autem Hieronymus de iis Presbyteris, quos Episcopos primitus vocatos, Mex quibus postea Episcopos ait electos. Siciposterius magis placeat, s&sane sermo

aetatis, non muneris habebat mentionem ea erit sententia quam & nos modo expressimus, pro universa plebe Senes soliatos consuli in rebus gravioribus ἔ puta, in ordinandis Clericis , in impartienda lapsis venia, & si quid simile. Et sanὶ credibilius est olim obsolevisse morem plebem aut plebis potissimos consulendi, quam Episcopos pleraque egisse Clero inconsulto, quod tamen ipsum quoque paulatim contra morem priscum invaluit. His igitur intellectis , nemini dubium erit amplius apud omnes Ecclesiasticos Scriptores Presbterorum aut Seniorum vocem, aut ad arate provectos, quotquot in Eccle-

sia , aut ad Magistratia, qui & ipsi pars sunt

417쪽

Potestatum circa Sacra. 377

sunt Ecclesiae, aut ad Pastores pertinero. Quod ipsum movere nos debet, ne temere & sine validis argumentis loca Sacrae Scripturae de Presbteris agentia aliter capiamus, quam ea caeperunt hi, qui propriores Apostolicis temporibus fuerunt,

ct ad quos proinde prisci cognominis

certior intellectus manavit.

Sed ad ipse sacrarum literarum oracu- la veniamus: Et sit haec proinde tertia ansertio: Delectos illos Pastorum Aselseres, de qui- V ex Ἀρε-bus distulamus , non e se ex dirino prac pisi, eisdit . a Contrarium qui asserat, is sanε Ecclesiam praxi. tot iaculorum damnet quasi divini mandati contemptricem : a qua temeritate abstinendum nobis putamus. Neque sane ullum habent pondus argumenta eorum, qui id a firmant quod a nobis ne-

gatur, & quibus proinde incumbit probandi necessitas. Satis quidem ante hac responsum illis est a viris eruditissimis: sed ne quid desideretur, quod ad institutum nostrum pertineat, operae praetium erit etiam bene dicta iterum dicere , de quaedam addere , quae lucem afferant quaestioni. Solet agmen ducere id quod apud Matthaeum CHRISTUS praecipit ; Dic Eccissa, dc quae sequuntur. Quo cap. it. loco sunt qui arbitrentur a CHRIsaeo

418쪽

3 8 De Imperio Summarum

stitutionem , quod de rebus Ecclesiasticis jus diceret, & tum ex Sacerdotibustum ex civibus aliis constaret. Talia enim volunt fuisse Synedria Ecclesiastica. Ad

CH Rrsae I verba quod attinet, sunt ea& a veteribus & a recentioribus non uno modo explicata. Omnium sententias referre longum esset. Mihi simplieissima

interpretatio , & quae caeteras omnes

ferme ambitu suo comprehendat , haec esse videtur : non facile hominem , qui nobis nocuerit, habendum pro deplorato & insanabili a servandos monendi gradus , ut primum solus adeatur , quo, si fieri potest , nullo conscio resipiscat. Si id non prodest, adsumendum amicum sunum, alterum atque tertium , si fortὶ eorum auctoritati cedat. Et hactenus nihil dixit CN RisTus , quod non sit prope totidem verbis traditum in scruptis Judaeorum. In libro enim Musarhoc extata. Si linquiunt in nec tunc velit reconciliari, adhibitis amicis duobus aut

tribus J abeat, ct relinquat illum sibi: talis enim implacabilis est , ct vocatur Nun

ἀμαρτωλός. Sed idem liber alio loco unum adjicit gradum. Sic enim ait: s nec hoc modo quicquam profecerit, adhibitis amicis debet eum pudefacere coram multis. Quod Cii RisTus non improbans pr.

419쪽

Potestatum circa Sacra. 379

siimma sua lenitate , cujus nos vult esse imitatores, prius nos omnia vult experi-xi, quam hominem pro deplorato habea-

mus. Id enim valet, .m ωαπερ ε, hoc est , sit tibi Non. Sic Wrr. ry. enim in Evangelio passim junguntur Mys.

- ναν --& gentes vocantur αμαρτωλον, ut cum CUR Isaeus se a Judaeis ait traditum iri εἰς--ν αε οπώλων τω apud Paulum , .n εξ μα--λεγCHRIsTus ergo , antequam omnem

spem abjiciamus, post adhibitos paucos testes vult adhiberi coetum qualemcunque piorum hominum; ut ille, qui noxam

nocuit, saltem numero atque consensiuvirorum gravium ad frugem revocetur, ἔ-ἶμια. v -ει rutPaulus loquitur. Idem ergo sunt, in Musar multi, Paulo πλοίονες, Christo Ecclesia. Certe εκκληMας nomine coetum etiam non grandgm comprehendi , tum L X X nos docent, tum Paulus etiam, qui familiam unam piorum hominum vocabulo indigetaverit. Hoc loco sussicit, ut intelligatur Matthaei locum ad hanc rem nihil facere : Potest enim coetus & Pastorum, &non Pastorum esse sine illis assetaribus, de quibus nunc agitur. Quod autem adjungunt de Iudaeorum Senatibus , rediu perpensa concedere non possum. Longo

420쪽

38o De Imperio Summarum

Longae aliae fuerunt Iudaeorum S nagoga, Pr eucha, φρον πιποοι, ut Philo appellat, alia vero τα κισηρμα. In Proseuchis lectae Sacrae Litetae atque expositae , instituti

si reguli utar Philonis iterum verbis )

quibus tribus tria illa Paulina respondent , αταβως era p& ως Asiως. Nulla hic Judicia in quemquam exercita; sed factum id κω G u , ubi Judices cognovere de sacris pariter profanisque rebus , iidem Judices ex eadem lege : numquam enim in populo Hebraico haec dis. juncta fuerunt. Hi Judices partim in urbibus erant singulis, partim in capite urbium. Illa Synedria minora Hellenistis,

Unde & Hebraei Hellenistas secuti l Nun fecere. Minorum Synedriorum Judices sunt, quorum institutio reperitur Exodi xviij. M. & Deut. j.i3. Iidem

J udices Seniores, hoc est, Senatores Vocantur. Hi jubentur capere homicidam, Deiat. Σix. I 2. De clam commisso homicidio disi- genter inquirere , Deuter. xxj. 6. Iudicium facere in rebellem Filium , Deuter xxj. I9.ασυλίαν concedere his, qui errore homicidium perpetraverint, JOsuae Xx. I. Quae omnia cum manifeste sint ἄνα Rοι κ ct δυνάμεως Judicia , mirum est a viro erudito haec

SEARCH

MENU NAVIGATION