H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

De Moa

ao m Imperio Summarum me sis , quam rempublicam sine opinione de Diu aut constitui posse , aut constitutam sem

ri. Neque male apud Xenophontem CFrus , quo DEI metuentiores essent familiares , sui eo minus eventurum putabat, ut aut inter se aut in iplum nes rium quippiam molirentur. Sicut Aristo teles vicissim notat, a subditis pIuris fieri Regem , nullasque ab eo injurias metui, quem Numinis reverentem esse populus credat. Quanquam vero falsa quoque Re ligio aliquid confert ad pacem eXternam , unde superstitioni passim magnam tribui videmus essicaciam ad regendam multitudinem , tamen quo verior est qMeque Religio,eo hoc ipsum plenius praestat. OP . time Philo , φίλ'ον ανυσι λωτατον ni δεσμος αλυτι ἐυνοιο ἐρωτι ς η si ενος Θεου τιμ . De Christiana religione multi id ipsum Patres & operosissime omnium Lactan tius docet, quippe quae ab adversariis quoque suis hoc testimonium habeat, quod homines Sacramento obfringat ne furta, - ne latrocinia committant, ne Rem fallant, ne depositum appellati abnegent , ut Plinius

ait ; quod nihil doceat nisi justum se lene ;ut Ammianus Marcellinus; quod sit δο ια

Neque Vero Religio censenda est ad Rempublicam iacere , dumtaXat ea parte qua

52쪽

ui, us

-riis ,

Potesatum circa Sacra. 2 Tmomm regulam praescribit, minisque Sepollicitationibus sancit: nam Sc dogmata& ritus haud parum ad ipsos mores publicamq; stelicitatem momenti habent.Suiatilis forte sibi visus est Xenophon, laudan- 'te Galeno, quum negavit ad mores quicquam pertinere DEUM incorporeum an Corporeum credamus. At aliter nos ipsa Veritas docet, ubi ex eo quod DEUS em'i- ritus, deducit eumstiritu colendum. Optimus enim animus Seneca quoque fatente) pu cherrimus DEI cultus est. Sic ex eo quod

DEUS Ubique praesens est , nihil turpe esse committendum etiam Philosophi docent rex eo 'uod DEUS futurorum omnium est praescius, ostendunt nihil bonis posse accidere quod non sit ipsis salutare. Tiberium Suetonius religionum negligentiorem fuisse ait, quippepersuasionis plenum cuncta fato agi. Neque frustra dixit Plato a Christianis quoque Patribus in hac partς laudatus , in Republica, quam recte se habere cupias,non esse ferendum ut quisquam do- i

. ceat DEUM malarum actionum cau

sam esse, quum hoc ipsum non possit nisi impie dici,ac proinde Reipublicae sit dams nosissimum. Silius Italicus cum scripsiti

Heu prima scelerum causa mortalibus agris Naturam nescire DEUM.

53쪽

De Imperio Summarum Neque nihil referre , qui ritus quoque

animo usurpentur, latetrosequitur Plato de Republica secundo , ubi illa piacula quibus citra vitae emendationem homi-- nes scelerum Veniam sperabant, ostendit pestem esse Reipublicae. Idem de Eleusinis & bacchanalibus apud alios invenias. Pretter has quas diximus aliae insuper sunt causae , etsi minus principales, propter quas imperium in sacra Summa Potestas deserere sine summo Reipublicae periculo non potest. Nam sacerdotum quidam eo sunt ingenio , ut n; pareant i territent. Et multitudo, ut olim Curtius dixit, vana religione capta melius ratibus quam ducibus paret. Didicerunt hoc malo suo Reges& Imperatores per Asiam, Africam, E Iopam , ut exempla afferre id pene esset. Omnium gentium Annales transcribere. Accedit & alterum quod mutatio in Re ligione imo etiam in ritibus , si non con sensu fiat,aut manifestam contineat emendationem , per se Rempublicam concutit & in 1iimmum saepe discrimen addidit; οἱ ναερι τὰ θειαζενίζοντες, inquit ille,

πο 'ς αναπείθουσιν αὐοτριονομεῖν. Hoc quoque verum esset docet omnium temporum perientia. Quare ni edictis coerceatur

ista curiositas , nutabit semper Reipublicae status.

54쪽

Potestatum eirca Sacra. Σ ob has duas postremas rationes subdidi

actiones sacerdotales imperio Summarum Potestatum , etiam illi fatentur qui easdem directe , hoc est qua salutem animarum potant impedire , eidem Imperio subtrahunt , quales sunt in Romana Ecclesia Ioannes Parisiensis , Franciscus Victoria , & nuper Rogerus Widdringto- nus. Parisiensis haec 1 unt verba , Licitum

est principi abusum gladi, stiritualis repellere

eo modo quo potest , etiam per gladium ma--l ap eap. terialem praecipue ubi usus gladii stirit - - lis vergit in malum Reipublica , cullus cura Regi incumbit , aliter enim gladium sne R LP de

causa portat. Vioriae ista : Respublicaci νilis est perfecta sibi sussciens : ergo potest ret. σαρ defendere ab injuria cujuscunque propria πι ΨU' auctoritate. Mox , Possunt Principes servare proprias Respublicas non solum per modum defensionis , sed etiam A U C TORI T A T I V E. Widdringtonus autem in Apologia.ita sententiam explicat ;Si eveniat potestatem stiritualem male uti ritualibus in perniciem Reipublica temporalis , per accidens subditur potestati m-

litica , cui cura temporalium inc-bit , ct consequenter potestatem habet sa-

per omnes actιones externas, qua pacem tem

55쪽

Ex Victoria

Ioeo citato.

a 4 De Imperio Summarum

excommunicatio Principis notorie injusta , aut interdictum Regni manifeste iniquum, ab Episco'. po qui tali Principi civiliter subjicitur, quatenuε pacem publicam perturbat 9 seditiones ac t mastus in Republic excitat , qua ratione nat ram criminis politici sortitur, ad tribunal Principis politici pertinere ridetur. Et in disput tione posterius edita, Respublica temporalis

sperfecta O sibi sussciens, ergo propria auctoritate ab injuria cujuscumque se defendere Oatafumgladi stiritualis, praecipue ubi vergit in

malum Reip. cujus cura Regi incumbit, per gladium materialem repellere potest. In Responsione vero ad argumenta Suareeti sic ait, Penes Reges temporales est potestas prohibendi atque puniendi crimina stiritualia, is injuria temporales sunt, se civilis Reipublica tranqui litatem injuriose pertumbant. Propius ad Verum Videtur accedere idem Auctor, cum ait in eodem libello. Mitto jam examinare, uatrum ad civilem Regum Christianorumpotest tum spectet crimina stiritualia, non tantum ut

injuria temporales sunt O Cipiti tranquillitati obsunt, sed ut crimina etiam suntθiritualia ct spirituali Ecclesia Christi, cujus a DEO pro

tectores constituti sunt, bono incommodan pro

Corale

56쪽

Pssatum circa Sacra.

se Sacram Funcrionem.

Fun tiones omnes sub)acere Imperio. 2. Uasdam quoad emanationem. 3. Iurena inali non modo non prohibente, sed su 'ente in unam personam coalescere possemperium Summum se Sacram Functioiaem. 4. Factum hoc otiquitus ante L em Mosaicam , postea quoque extra po-ulum Hebraeorum. s. Lege Mosaica so arata Summum Imperium ct Sacram inctionem. 6. Item lege Christiana. 7.Vomina tantum se pririlegia Sacerdotaliaributa Summis Potestatibus ob communi-atem materia circa quam versantur.

i U A N inu A Μ Vero nemo mediocriter sapiens ignorare potest quam distent Imperium & fundito cui. impe- , admonere tamen hujus lectorem

57쪽

a 6 De Imperio Summarum cogimur , quia sunt qui rebus clarissimis

offundunt nebulas. Rectissime nos docet Aristoteles , non esste Architecti qua A chitectus est operi manum admovere, quia Architecti est secundum rectam ra tionem unicuique quae facienda sunt praescribere : operarum est recte imperata re- ete itidem exequi. Sic imperamis non est

imperata lacere , sed imperando facere ut

Caeterum functiones sub imperio positae duorum funt generum. Aliae enim subjacent & natura & ordine ut effecta a causis tuis perpetuo emanantia, aliae solo ordine. Priori modo in naturalibus Soli

subjacent radij, flumen fonti: posteriori celestibus terrestria. Similiter priori modo Architecto subjacet munus ἐρποδάωκτων:posteriori munus Fabri lignarij , caementarij, ferrarii. Sic Summae Potestatis imperio priore modo subsunt quae imperium aut proprie dictam jurisdictionem

continent, ur Praetura, Praesidis ossicium,& reliqua Magistratuum munia. Poste riore vero funego Medica , functio Philosophica, Agricultura, Mercatura. Umbram igitur tuam oppugnant qui magno eonatu probant Ecclesiarum P stores quatales sunt , non esse Summarum Potestatum νicarios : Quis enim tam imperitus est,

58쪽

Potesatum circa Sacra. 2 Tn id nesciat, cum ne medicos qui- marum Pote flatum νkarios quis-isi ineptus dixerit φ Caeterum eos istores , quatenus praeter pastora

ipiunt , ejus accessionis rationeae dici Supremarum Potestatum vi ut delegatos , infra apertius fiet. cum Vir eruditissimus Decanus Lilensis demonstret, non ideo esse tes superiores Regibus quod Reges ab istium petere jubentur , hoc eXem-ritur , quod usitatum sit Regibus atriis suis consilium petere , qui tamens superiores non sunt 3 quumque alii iratione simili utuntur , non recte' i qui illorum sententiam ita expli- quasi haec per omnia congruerent , cum ad similitudinem satis sit, eo respondeat quo tendit oratio eat ne Evangelicae quidem parabo-

tra calumniam erunr. Recte aequan

astores praesidibus ordine non em

ne muneris. Praesdes & subditi suntarij : Pastores qua tales subditi non istinctis imperio Riunctione, aliatur quaestio , Possitne Imperium &lio sacra in una persona consistere φ.ie enim statim sequitur, quae diversa sunt

59쪽

a S De Imperio Summarum

sunt ea uni atque eidem competere non posse : Potest enim idem esse & cantor& medicus, neque tamen aut canendo medebitur , aut medendo canet. Ut ad hanc quaestionem rite respondeatur, distinguendum omnino est inter lus naturale & jus divinum positivum. Iure naturali potest idem habere summum imperium &sacerdotium gerere: quia haec duo suapte natura non ita sunt pugnantia, ut eidem homini convenire nequeant. QVod amplius est, seposita lege positiva & impedimentis quae extrin1ecus adveniunt, naturale aliquatenus est ut idem sit Rex dc Sacerdos : non quidem ex eo genere naturalium quae se aliter habere non possunt, sed ex altero genstre quod eorum est quae natura rectaeque rationi satis congruunt. Quum enim Regis non nimis late imperantes facile possint regni curae functionem aliquam peculiarem adjungere , sicut Reges novimus fuisse Medicos Philosopho, , Astrologos, Poetas,plervsque autem belli duces ; nulla autem sit functio excellentior & unde ad cives plus manet utilitatis quam sacerdotalis . , apparet hanc prae veteris functionem Regi

Idem consensus Gentium evincit. Nam

primis mundi temporibus, cum homines

adis

60쪽

Potestarum circa Sacra. et sadhuc domestico magis quam civili imperio regerentur , patres familiarum ut regni quandam imaginem gessisse . ita Scsacerdotio functos omnes fatentur. Hoc jure Noe post tetrarum orbem diluvio liberatum D EO sacrificat. De Abraha' Gi4mo ait DEUS eum monstraturum liberis ac familia pse vivendi rationem. Hinc& Iobi & aliorum Patriarcharum sacrificia legimus. Deficientibus patribus, ut principatus familiae ita & sacerdotium ad primogenitos delatum est, mansitque is mos in posteritate Iacobi quippe cum nullam adhuc constitutam haberent Rempublicam ) donec Levitae

cerdotes scilicet ministri Sacerdotum P pri-.βη 3 6 mogenitis sunt turrogati ; quod diserte exprimit lex divina. Interea cum in Cananaea regione Respublica quaedam extisteret , idem Melchisedecus & regnum obit & sacerdotium. Haud aliter Moses ad consecratum usque Aaronem , unde eum & Regem & Sacerdotem Vocant Sacrae Literae. Neque alius mos antiquitus caeteris gentibus , sive natura suadente, . siue majorum exemplo : ex qua origine & ritus 1acrificandi velutissimis gentibus pene eosdem fuisse apparet. Hinc Cicero, omnino apud veteres qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant: ut enim sapere, sic

SEARCH

MENU NAVIGATION