장음표시 사용
801쪽
iinpermista est & syncera solo excepto sanguine) prauam indicat affectionem. ν-eron. Legitimam porro consistentiam sputa co- stione adipiscuntur. Signa vero cruditatis 3c coctionis haec Galenus annotauit. Nihil omnino exspuere, sed sicca tussi premi, tale quidda est quod in urinis extreme crudum M aquosum nominamus. Quod si expuatur quidem, sed adhuc tenue, occultae debilisque coctionis est indicium : sputa pauca cocta manifestam proferunt coctionem. Multa ex qui sitε cocta , sine difficultate educta, per sectam. Coetionis signa proba sunt perpetuo & probanda. Vim caloris indicant, Scmateriam obse 'uente. Cruditatis non semper improba, sed longitudinis quantum in se est demonstrativa. Praua sunt quae antea retulimus, flava & crocea ut pote a fam- meo calore oriunda: crassa quoque & vis. eida: vi quae coctioni excretionique reluctantur. spumantia quo solutu dissiciliora, ebdeteriora , nam & magnam fatus copiam indicant & humor*s crassos, atque glutino s. Fruginosa, liuida, nigra, deleteria: ii,
quidem calorem seruidum vehementer exase' sintem : haec praeter assationem, vehemetem quoque sanguinis exsiccationem denotant, aut extiactionem atque refrigerationem. RO- INI. F.
Quaeret forte quispiam, cur sputum statim appόrens breuitatem polliceatur. Huic dubitationi satisficit Galenus his verbis.
802쪽
In quibus inflammationibus quae non teguntur operculo densiore, ut in iis quae externa occupant, quaedam sanies exudant ab initio quidem tenues, postea si coctionem accipiant & proficiant in melius , crassiores. Si quae vero inflammatio, cum lata sit meatuum angustia , ut extra nihil praeterfluat, coctu dissicilem illam esse ,& longo tempo-pore perdurare censendum est. At sputa illa statim apparentia cruda sunt inquies, quomodo ergo securitate & breuitatem ostendunt maxime cum praua esse decretoria initio statim prodeuntia, paulo ante sit constitutu λ respondeo pleuritidis&Ω-brium acutarum longe diuersam esse rationem. Decretoria in febribus improbamus, si statim se se exerant, quoniam parata primis diebus ad secretionem excretionemque esse
nequit materia in toto venoso genere contenta. Sputa verb, quanquam incocta, quo citius excreantur, eo patentiores vias esse
declarant, & humores magis fluidos & obsequentes, unde coctionis facilitas dc solutionis breuitas expectanda.
II lud in primis aduertendum urinam ie
coris & venarum esse excrementum , ie
coris proindς dc venarum facultate indicare
803쪽
eiusdemque facultatis aut dominiu , aut pugnam, aut debilitatem, aut exolutionem. Ex perfectae coetionis signis naturae victoriani auguramur, tanto certiore, quanto ipsa persectiora. Ex imperfectis pugnam, quae tanto longior est, sutura, quanto a persectione longius recedunt. Ex debilibus debilem virtutis a stionem, aut actionis principium. Ex cruditate, vel nullum adhuc naturae cum morisbo 'congressum , vel naturae impotentiam, ex deprauationis & sceditatis indicijs virtutis lapsum, ac interitum tanto certiorem
quanto illa prauiora. Ne te interim fallat si
vesica aegrotans, aut renes talem aliqua reddiderint urinam inquit Hippocrates non
enim totius, non iecoris aut venarum, sed ipsius vesicae aut renum praebebit coniecturam. Addo & expulsones criticas accurate spectandas , nigra critice excernuntur atri humoris permistione suffusa prospero successu, extra crisim plane exitialia. Neque ignorandum ab externis immutari urinaria tum substantiam, tum quantitatem, tum colores, tum odores, quae imprudentis Medici iudicium nisi ad trutinam exacte reuocet singula facile eludant. His ita praefatis duo in urina spectanda veniunt, liquor & contenta in liquore tria, substantia, quantitas, qualitas. Substantiae nomine, substantiae modum intellige, qui ut diuersus est ita diuersas urinae disserentias parit. Hinc alia dicitur tenuis,
804쪽
alia crassa : alia mediocris. Ad substantiam referimus perspicuitate, a qua triplex etiam oritur differentia. Nam vel urina Iara est dc perspicua ; vel turbida, & opaca , vel inter has media. Dum urina tenuis fuerit incoctum morbum esse significat: quae si talis excernatur in affectibus diuturnis, periculum est ne perdurare possit aeger, donec morbus coquatur; si coeteravi. in conualituris indicia affuerint, in ijs abscessum ad sedes infra praecordia ex- pMare oportet. Vrinae ergo tenuitas ex se bona nunquam esse potest, vel enim cruditatem larguit, vel morbi longitudine, vel recidiuas, aut mortem. Haec in febribus continuis accipe, non in iis affectibus quorum materia extra venas delitescens, nullum siti aut rude admodum incertumque in urinis specimen exhibet. Gibbam hepatis partem excipio, renes, Ureteras, vesicam, in quoruobstructionibus tales eminguntur. In febrib Urime tenuitas vel a debili calore naturali
oritur, vel ab extraneo excedente. Diuturnitatem quoque minatur Urina crassior , aut moria recursum, aut prauos abscessus, aut
ruinam, ut quae vel ab humorum crassitie, Uarietate, copia nascitur, vel ab oppressae naturae imbecillitate, aut defeetu, vel a vehementi Digore quasi concrescente, vel ab exuperantia caloris dissoluentis, exsiccantis, ac veluti assantis. . Circa urinae crassitiem duo annotat Ga-
805쪽
lenus. Primum est urinam crassam si calore habeat naturalem duplicem habere euentum, interdum ad mortem, interdum ad propinquam salutem, uti alia pleraque praeter naturam per quae corpus expurgatur. Alterum crassam ab Hippocrate dici urinam quae maxime & supra modum talis habeatur, quae enim c or simpliciter quam naturalis existit, non admodum exitiosa: quae mediocris, summe laudanda. Mediocrem porro crassae nomine donauit quandoque Hippo-εrates, ita intelligendus esst Aphorismus septuagesimus sextus quartae particulae interprete Galeno, nam abusive quandoque dc
medio & mediocri extremorum nomina tribuuntur, cum & ad maxime crassum, tenue, & ad maxime tenue, crassu nominetur. Verum audire mihi videor argutulum aliquem dum tenues urinas aspernor, ista exHippocrate in contrarium obtrudentem, quibus urinae, crassae, grumosae, paucae non sine febre multitudo veniens ex his tenuis iuuat. Hunc nodum soluit Galenus iuxta praelatam interpretationem tenuium nominemn simpliciter tenues, sed praecedentibus tenuiores intelligens, urinae enim grumosae,& crassae humorum crassiorum euacuata portione ,& residuo concocto evadunt postis modum tenuiores; at non absolute tenues: quaecunque ex crassis omnino tenues fiunt
inconstantes vocat idem Hippocrates.
806쪽
Urinae perspicuae caloris robur indicant, humoris bonitatem, & perse a coctionem. Sed ab Hippocrate damnantur, inquies , quibus urinae perspicuae, δc albae malae. Respondeo perspicuae, simul dc albae urinae, nomine aquosam significari, quae reuera extremae cruditatis ess index, aut humoris biliosi raptum in caput indicat in affectibus biliosis, unde phrenitis: a qua cum talibus urinis neminem unquam se curatum vidisse testatur Galenus. Nos cum colore laudabili laudabilem perpetuo urinae perspicuitate putamus. Ad turbatam quod attinet neque semper laudata esst, neque semper illaudata. Huius triplicem inuenio disserentiam : quaeda clara mingitur postea turbatur, 3c haec iudicio est primum impendere coctionis rudimentum, materiam nempe coctione crassescere, quae initio erat tenuis: densari enim egestiones oportet morbo ad indicationem transeunte, quare magna ex parte in febribus ex urinis ab initio tenuibus, fit ad crassisres conuerso. dam turbata emingitur postmodum inclarescit; haec indicat spiritus fatulentos adhuc aliquos superesse, crudesque refertas venas humoribus, non tamen cessare natura, sed coelioni valenter incumbere, atque mox superiorem fore. Quaedam turbida remanet Ut redditur. Haec cum virtute valida morbi longitudinem praenuntiat: cum inualida, perniciem aegrotantis, inquit Galenus. At
primam omnium deterrimm censet puta
807쪽
nis ab externo frigore, aut alia qua uis causa externa perturbatio oriatur) nam debet incipere concoqui, quare & longiori tempore, & fortiori virtute indiget ad coctionem. Secundam mitem aestimat, quoniam parum aliquid turbulentiae superesse demonstrat: tertiam inter utramque mediam, quia vigere adhuc quae est in sanguine agitationem ostendit. Quaeret Hippocratis studiosus, quaenam ex his iumentoru urinis smiles vocentur, &capitis dolorem aut praesentem, aut futuram significenti Respondet Fuchsus ultimas. Ego secundas tertiasque tales aestimo, nam in utrisque materia crassa densa a calore agitatur, ex agitatione multus spiritus saluosus, multi vapores crassi efferuntur in caput. Haec de urinae substantia, nunc ad
Gnantitas vel pauca est, vel multa. Si pauca, mala: nisi sorte vel ex sicciorum alimentorum usu, vel defectu potionis, vel ad ventrem, aut ad extima corporis delatum serum deiectione vel sudoribus erumpat. Multa quoque vitiosa est, nisi vel potus copiam sequatur, vel critice propellatur. Multam quandoque urinam emitti ubi caput nimium incaluerit auctor est Hippocrates.
Liquescit enim in ipso pituita, liquescens secedit partim ad nares, partim ad os, partim per venas quae ducunt ad pudendum. Pauca, vel renum debilitatis est soboles, vel mea-
808쪽
tuum urinariorum' obstructiones sequitur, vel incendium desiccans atque Consumens: Multa vel crudioris succi redundantiam denotat, quam ferre vasa nequeunt: vel acrimoniam stimulantem, vel retentricis imbecillitatem, aut denique colliquationem. 'itatis nomine tria continentur, coistor, odor, sapor. Colores, odoresque satis nobis fuerit contemplari, si qui vel tam se didi, ut urinae gustu delectentur; vel sc accurati, ut eius molestiam non auersentur, ex saporum differentijs, seri, humorumque permistorum disserentias annotabunt. Sed haec maiestate Medica prorsus indigna. Imo& foedum ac turpe est foedos odores palam ac nimium accurate obseruare: honeste dissimulandu, moxque saetore depraehenso distinguendum, an forte ex renum vicinarum-Ue partium ulcere, an ex assumptis quales asparagi. Alias ex foetore superante putredinem perpetuo conisce quo nomine urinae ν. foetidae ab Hippocrate improbantur. Inter L 3. colores medium tenet citrinus, aut subrufus a moderato calore oriundus: quicunque
citra hunc consistunt spiceus, glaucus, albus caloris debilis, & cruditatis, sunt indices. Aquea quidem urina ultimae est imbecilli-ς νε με indicium. Huic proxima quae mixα vini tenuis atque albi formam obtinet, post hanc si1bpallida. Quicuque supra, croeeus, ruber, passeus, viridis, caeruleus, liuidus, niger, calorem
809쪽
extraneum indicant, aut humoris alieni permistionem. Tanto deteriores evadunt quanto ad nigrum proximius deflectunt, niti forte vel a crisi pendeant vel ab externa causa. Vrinas denigratas usque adco deleterias &exitiales expertus est Galenus, ut neminem unquam seruatum viderit qui IaleS eminXerit. De Chymosi ista lassiciant, nunc ad con
Dubitatio indecima. uua signa ex urina contentis
VRina optima est si candidum sedimentum fuerit, laeveque& aequale per omne tempus dum morbus iudicetur, securitatem enim ac morbum sere breuem significat. Si vero intermittit, atque interdum puram emittit urinam, interdum subsidet candidum ac laeve, morbus diuturnior ac minus secuatus est inquit Hippocrates. Vbi perfectam Hypostasim, & quae ab ea significantur exprimit. Imperfectae signum unicum proponit inaequalitatem; coetera latius in sequentibus prosequitur: nos iacilioris doctrinae gratia lingula ab eo dicta ad propria capita
Sciendum in primis contenta in duplici esse disserentia, vel enim cum Vrina ortum
810쪽
invenis persectionemque adipiscuntur; vel aliunde adueniunt, seroque immista crassamentum verius quam sedimentum deponti Quae prioris sunt generis, quatuor obiiciunt nobis attente εonsideranda: locum, qualitatem, substantiam, dc quantitatem. Locus triplex est, summus, medius, infiamus. Summus est suprema urinae facies; medius media; infimus, fundus. Summum tenet nubes: mediu Eneoraema siue suspensum. Fu-
dum Hypostasis, seu sedimentum. Qes nihil
omninis deponit urina,vel tenuissima est Maquea, Sumaeque tenuitatis profert indictu: vel colasa& turbida de qua paulo superi' egim'. Vegeti caloris argumentum est Hyposta- sis; non ita validi, sublimamentum, seu appensum; minime omnium validi, nubecula. Quod enim exquisite coetum secretumque, est aequale, ac similare, ut pote nullum habens flatunia, in fundum descendit vasis vrinaria Continentis. Quod vero permistu Aereo dc vaporoso quodam flatu, id subductum ab eo quod proportionale sit quantitati subducentis, minusque dc magis sursum sertur,aic Galenus. Qualitatem dc substantiam praelato a nobis textu declarat Hippocrates: qualitas laudabili; est ut sit alba: substantia, ut laeuis. Albedo naturae dominium εc victoriam palam facit: ut pote cum solidioribus co poribus coctione quodammodo assimiletur