Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars secunda ubi universæ medicinæ ... Tomus tertius

발행: 1711년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

dantioris lymphae eonfluxu tume. sunt, &Anginas, quas spurias vincant, inserunt ; itemque Raucitates, &Tusses, Bronchoceles, & Parotides, pro circumjacentium partium affectarum diversitate, & avaria stagnantis lymphae conditione . Neque vero hae solum raritudines ex multis imbribus contingunt, sed& aliae plures consimilis naturae accidere possunt,non minus graves,quam antedictae, quippe, ut antea notatum est, videmur ita natura comparati, ut molestius humido, quam ficco tempore afficiamur, & potius inutilium humorum copia, quam inopia salutarium: quamobrem merito Hippocrates morbos in pluviarum multitudine contingentes, per cubosiores longe iis esse inquit, qui in siccitatibus eveniunt. Τabitudines namque etsi saepesepius ad mor- rem quoque perducant aegrotanteS, in longius tamen tempus protrahuntur, & inducias praebent, quae sane sperandae non sunt a praenarratis aegritudinibus. Praeterquamquod Galenus, memoratas hic Tabitudines ad oculorum lippitudines ait esse reserendas; ut proinde putet insccitatibus Lippitudines tabidas fieri , seu ad tabem oculorum terminari: lippitudines autem periculi sunt expertes. Articulorum dolores, &urinae stillicidia, non dissimiliter diu

producuntur, & sere cum aegrotantibus consenescunt. At vero ejusternodi affectiones in siccitatibus contingunt potius ab acribus, & salsis humoribus, qui tunc magis ex euuntur , & tenujores redditi promptius artuum juncturas subeunt, &periostia lacessunt, vel eum sero urinario commissi, mingendi diffiisl ratem pariunt, sive ad Stranguriam,sve ad Dysuriam illam reseramus. Quare collatis invicem siccis, & pluviosis tempestatibus, saetiὸ nune d

cernere erit, longe graviores,& pe. riculosiores esse, quae cum imbribus, quam quae ex siccitatibus co tingunt.

Ap HORISMUS XVII.

Quotidianae autem constitutiones , aquiloniae quidem cogunt Corpora, Armiora, O agiliora, col&ratoria, oe melius audientia faciunt, ct alvos exsccans, oculas mordent, spectas dolo aliquis prius obsederit, dolorem augent. Au inae dissundunt Compora , ct humectant, auditum obtundunt, capita aggravant, o Vertigine aciunt, oculis, atque

Corporibus di item motum pra- flant, re alvos humectant,

Comparat hoc etiam Aphori Lmo Hippocrates quosdam hos effectus, qui a constitutionibus siccis, &humidis oriuntur , & krtasse, ut manifestius ostendat humidae, atque austrinae tempestatis incommoda, longe graviora esse iis, quae a sicca,& aquilonari proveniunt. Sed & quae ex hac accedant Corpori

emolumenta, simul una commem rat, ut nimirum omni ex parte concludat salubriores semper esse siccas constitutiones austrinis, & pluviosis.. At hic non videtur de totius Anni, vel integrae alicujus tempestatis com Bitutione, sermonem habere, sed de illis tantummodo vicissitudinibus, quae in dies per inraecumq; Anni

tempora contingunt, cum Aer albterne mutatur, &oppositarum alterationum Aquilonis, & Austri vicissabit. Verumtamen si quotidianis mutationibus aquiloniis, vel austris nis hos effectus parturit, proculdu. bio majores, diuturnioresque erit

42쪽

ailaturus, cum integra tempestate non dissimiliter perflatur, ut antei Aphorismo V. notatum est; ut propterea Celsus inter ea, quae Tempestates consequuntur, retulerit ιor.

2. Cap. I. Aquilonem Uentrem adstringere, dolores lateris, & pectoris asserre, fanum tamen Corpus spissare, & mobilius, atque expeditius reddere; Austrum vero aures hebetare , alvum solvere, & totum Corpus languidum efficere. Aquilonares autem Constituti nes Corpam cogere, seu densare .certo certius est: siquidem humidas superfluitates absumit, mros constipae, &constipando membra conomiat; unde totius Corporis firmitudo . Hac etiam de caula frigidas, di septemtrionales Regiones incolentes , durioris , firmiorisque texturae observantur, atque laborum

omnium patientiores; Unde ibriasse finxit etiam Antiquitas sortitudinem , N impenetrabilitatem in Comporibus exoriri. Nedum autem fi mitatem. sed etiam agilitatem aquilonares venti conferunt, nam exhaustis humidis supet itatibus, atque aqueis excrementis, quibus plurimum Corporagravantur, & hebetantur, illa actiora reddita, fiunt quoque agiliora. Eadem etiam ratione videntur reddi posse coloratiora , quippe obesa , silccipiena , &humida, plerumque decolorata, &pallida observantur. Quod melius audientia fiant, patet similiter ex his, quae super Ap risino V. dicta sunt, ubi Austrum auditum hebetare scripsit Hippocrates.

Fit namque saepenumero surditas, vel subsurditas, ob tympanum,seu membranam illam, primum a secundo meatu auditionis disterminantem , nimia serositate laxatam , quo appulsus Aeream non concitat motionem, percussionemque, quae satis sit auditioni perficiendae, unde vel

sonus non percipitur, vel obtuse admodum , quemadmodum experimur

in Tympano bellico madefacto , situm pulsetur: quod tamen ingentem sonitum edit, cum tensum, siccum que aserit. Alvos praeterea exsiccari in constitutionibus aquiloniis, seu constipari, &obdurescere, ut excrementa prompte non deponant, antea quoque ostensum est, cum & egestiones uaecumque deficiant per eiusmodiceam,frigidamque constitutionem, urina solum copiosiori plerumque perseverante, eo res e glandulis, & tubulis aquolas latice per unia versum Corpus disperso. Additur & hic oculoι morderi, hoc est ardorem, ac pruritumin oculis. N palpebris exsiccarie aut quia impeditae perspirationes oculos petunt. dc per membranas, praesertim adnatam, diffusae molestam inserunt mo tionem ἱ aut quia corrugatione ibidem inducta praeterfluentem sanguinem enae ex arteriis prompte none xcipiunt, sed quodammodo retardant ; unde etiam aridae lippitudines. Nec mirum, si prae caeteris partibus oculi in his constitutionibus afficiantur , veluti qui obnoxii sunt cuicumque Aeris alterationi, omnemq. ejus vim primi sentiunt.

Augent quoque frigidi, siccique Aquilones dolores pectoris, si prius

isti partes illas obsederint. Siccitas enim, saucium, di gutturis asperitatem inducit, unde Τussis facile exoritur, quam deinde dolor pect Us insequitur; cumque meus eidem quoque iniectum sit, profecto si antea doluerit, longe gravius ab aquilonia constitutione afficietur, per quam utrumque jungitur Pectori molastissimum. A Co

43쪽

- Liber Tertius'. '

AConstitutionibus vero Austrinis i Corpora delaxantur, &humefiunt: snam Austri humidi sunt,&pluviosi ; lAuditus obtunditur, immo & reliqui sensus omnes hebetantur, Caput gravatur, & multis repletur excrementis, unde Vertigines, & hebetudines oculorum, atque totius Corporis ad motum impotentia , & ad caeteraS operationes, praesertim animales, obeundas ineptitudo , ob nervorum scilicet laxitatem, a sanguine, elusque nutritio liciuore se- rosiori. Alvi deniciue lubriciores fiunt, tum ex mala digestione, quae,

flante Austro, fieri solet, tum ex facili inutilium humorum per humectiores ductus ad alvum depositione, praesertim quia fibrae Intestinorumper idem tempus austrinum promte admodum laxantur, ipsaeq ι faeces umidiores redditae facilius quoque

egeruntur. Quae sane cum ex antea

demonstratis notissima sint, ulteriori non egent explicatione. Solum paulo uberius Uertiginis causam examinemus. Equidem non bene constare videtur, quod ex dia- Iibus Austris, & ex diebus austrinis fugacibus, Vertigines oriantur e quippe Hippocrates aegritudines referens ex austrina, & diuturna tempestate imminentes, ne verbum quidem fecit Vertiginis, quam procul dubio veluti caeteris periculosiorem recensere debuisset, eoque magis si ex diurnis Aeris mutationibus,atque alterationibus ab Austro diali oriundam fateatur. Iure ergo existimat Cardanus legendum cum Theodoro

Gaza cui uni plus eredendum esse,

Inquit, in hac causa, quam universis Interpretibus latinis, ut qui Graeus natus At, ct exquisitissimam

scripserit Graeam Grammaticam,ut ratio nem dicendi nemo melius callere potuerit: Vertigines in oculiι feri, pro eo, quod scriptum est se iunctim: Vertigines faciunt, Oculis , atque Corporibus di cilem motum prae L ant. Addit praeterea ne quaquam potui sis Hippocratem de Uertigine Cerebri, quae cum Commitiali morbo convenit, sermonem habere, eo quod unius diei constitutio minime possit materiam congregare Comitiali aut Siderationi aptam. Verum quaenam sit haec culorum Vertigo ipse non explicat. Putaverim Ego esse quandam in visu Trepidationem, cum objecta peri Aerem vapidum spectata quasi trepidare , concuti, & vacillare videntur. Id autem quamvis in oculis, ipsisque nervis ocularibus , &in tunica Reticulari fieri possit, perturbata per serositates objectorum epr sentatione et saepius tamen contingit ex radiorum Solarium in erassiori Aere refractione, atque Iumianis ad oculos pertingentis quadam veluti inflexione , titubationeque . Saepissime enim idipsunt experimur cum fluctuantem aquam, scintillantes igniculos, & tremulum lumen candelarum ex sevo consectarum attentius intuemur. Ri vero accidit facillime per austrinas constitutiones Aerem istiusmodi pertu bationem subire, cum turbulentus simul fiat, crassus, & radiis Solariabus confertus; sed & oculi una quoque per idem tempus hebetantur, &caligine sinisunduntur, ut propterea male objecta corpora cernere queant, vel nonnisi cominus, praesertim cum a densis nubibus Aer fit tenebricosus, alit luce crepera vix sublucidus.

44쪽

Aphorismus XVIII.

APHORISMUS XVIII

Quantum ad Tempora Anni. Vere idem, prima Aestate Pueri, 'qui hos proximὸ sequunturatate, optimε degunt, ρο sani, sunt maximὸ; Aestate veris , ct

Autumno aliquatenus Senes: per reliquum autem Autumnum, re emem , qui mediam aetatem habent.

P Rosequitur nunc HippocrateS

singulis Hominum aetatibus convenientia Anni Tempora explicare, cum in serius fgritudines iisdem

contingentes sit enarraturus. Enumerat autem quatuor tantummodo Temporum mutationeS,

aut quia istae sensibiliores sunt, & vulgo magis receptae; aut quia de Regionibus in Zonis, & Climatibus Temperatis solum sermonem habere voluit; aut quia demum in his tantum observationes suas instituit,cum

ea, quae experimentis competit ,

consulto scrisperie, & Posteris tradiderit. Facto itaque initio a prima Anni aetate, seu Vere, Pueros inquit optime sub illo valere, quibus & Ad lescentes adjunxit, ut significare videntur verba illa e re qui hos proxi-m sequuntur aetate. Etenim Hippocrates non quatuor aetates solum in Hominum Vita, quemadmodum visus est edocere Galenus, sed multo plures distinxit; quamobrem Celsus merito eos hic interpretatur, qui illis aetate vicini, proximi, conjunctique sunt: atqui proximi, & conjuncti eris sunt Adolescentes . Sic pariter cum Vere primam rustatem, seu illius principium conjunxit, quod ejusdem sit fere conditionis: quamquam Galenus luperstitiose nimis Adolescentes Vere, aestatis vero initio Pueros salubriter vivere commentatus est. nstate autem,& Αutumno non omnino, sed aliqua ex parte Senes sanos degere, & per reliquum Anni tempus,atque succedente Hyeme eos, qui mediam, seu con

sistentem aetatem habent. 4 δ

Quibus Hippocratem reprehendere libido est, quique nodum in scirpo quaerunt, multa in hoc A phorismo notant. Primum, illum reda guunt oblivionis , quod superioribus Aphorismis dixerit Naturarum alias quidem ad aestatem, alias vero ad Hyemem bene, maleve se haberer quo sane inquiunt satis fuisse constitutum, quod hic inutiliter videtur repetituar, cum& Pueri, & Iuvenes , & Senes sub generali artatum

consideratione omnino comprehendantur. Addunt i nsuper non rectediistiam ab eodem: Vere pueros,

qui proximὸ sequuntur aetate, scilicet Adolescentes, optimὸ degeres,cum id tempus sua natura sit cunctis saluberrimum , ideoque non solum Pueris, & Adolescentibus, sed e tam Juvenibus, atque in confistenti, ac senili aetate constitutis, documento ejusdem Hippocratis Aphorismo

9. Si praeterea, subdunt, Pueri Vere, ob consimilem Naturam, & Temp riei commoderationem, bene se habent, cur est, ut etiam primam &statem addiderit λ quae caeter ut calorem praesesert aliquanto praevalentiorem puerili aetati penitus incongruentem,cum hqc undequaque mOderamine fruatur, & gaudeat. Sed

nec omnino videtur verum, Pueros

Vere optime degere, nam ex infra dicendis constabit per id tempus sanguineis morbis illos corripi. De Senibus quoque addunt, quod licet bene se habeant aestate, Autumno tamen ii male vivant: quippe

45쪽

46 . Liber Tertius.

Autumnus tabidis malus dicitur, inter quos Senes ab eodem Hippocrate referuntur, a. do Morbis ; isque, utpote inaequalis, utrisque exitiosus esse solet, Senibus autem potissimum, ob maximum ejus aetatis languorem. Sed & perperam illis videtur adjectum, Aesate vero, re Autumno aliquatenus Senes: quasi hi non omnino bene se habeant IEstate, cum tamen senilis calor veluti imbecillis, Ninfractus, quam maxime Qveatur , & adjuvetur ab ambientis Aeris aestivo calore. Amplius, qui in media, seu consistenti sunt aetate, nec videntur rationabiliter dici posse salubriorem

vitam ducere per reliquum Autumni tempus, &in meme; quandoqui

dem hi frigidi quoque, & sicci di

cuntur, atque melancholicis aegritudinibus obnoxii, minusque ferentes Autumnales Aeris victuitudines, atque inaequalitates. Denique cum hoc loco Hippocrates de Temporibus agat, quae singularum aetatum Temperaturis congruant, ut videntur denotare verba

illa: sanioni maximὸ: certe, quemadmodum Puerilis aetas,& qui proxime hanc sequitur, ob eonsimilem remperaturam, bene se Vere habebit, & optima sanitate fruetur; ita ex ad verso Senilis Hyeme, & Iuvenilis aestate optime degebit, cum Uias ab eodem dictum sit, minus p riclitari eos, qui Tempori magis congruunt in suis Temperiebus. At isti injuste nimis Hippocratem

arguunt, cui manifestae rationes. &experientiae suffragantur. Et quidem Aphorismo a. huyur libri, generalem tantummodo rationem habuit naturarum , quod aliae ad ALstatem, &aliae ad Hyemem bene, male ve se haberent; ubi nedum salubritatis, sed etiam proclivitatis ad aegritudines contrahendas meminiti At hie, restrictiori sermone, aetates memorat,

quae in Anni tempestatibus salubrius degunt; unde quod ibi generaliter protulit, hic speciatim singulinstatibus adscribit. Ver, quamvis sua

natura saluberrimum sit, maxime tamen puerorum sanitati conducit. Et tametsi Senes bene quoque se habeant Verno tempore, relati scilicet ad caeteras praecedentes tempestateS, adhuc tamen salubriorem vitam ducunt Resstate, cum nimirum calidior Aer vividiores reddit cunctas c rumdem operationes. Dixit etiam prima Adstate Pueros, & Adolescentes eadem salubritate frui, quoniam principium distatis eamdem referre solet cum Veris fine temperiem , &conditionem, cum per id tempus

Aer non adeo fervidus sit, u i mollem puerilium carnium texturam exsolvere, & eliquare queat, pr sertim si initium Aestatis ea distributione sumatur , qua idem HippocrateS juxta morem Antiouorum ab ortu Vergiliarum ad Solstitium aestivum face

re consueverat. terum, quod tunc aegrotare aliquando illis accidat, non inde fit, ut plerumque,& maxima ex parte salubrius non degant squippe cunctis temporibus, omniabus aegritudinum generibus Homianes in unaquaque aetate laborare possunt, tum praesertim, cum praepotens causa aegrotare faciens pra cesserit. Autumnus Senibus plane periculosus est. Neque vero,inquit Hippocrates,salubriter illos vivere tempore Autumnali, sed tantum at quatenus , seu aliquantisper si potissimum 2Estatis conditionem reserat; unde disjunctim legendum, Aestate vero, o ritumno aliquatenus ritaut sensus fiat. Senes Aestate quidem bene degere; Autumno vero

46쪽

Aphorismus

aliquatenus, idest aliqua ex parte, praecipue inter illius initia , & cum consimilem Aestati constitutionem participaverit: id quod praesertim

fieri solet,ipso ineunte. Per reliquum autem Autumni tempus, & Hyemem, bene se habebunt consisten rem, ac mediam aetatem adepti, qui non solum Viri, sed& Iuvenes , intelligendi sunt, utque commentatur Heurnius, etiam a XXU. anno ad XL. producti, comprehendentes nimirum Iuventutem, & Virilitatis initia, inim reliquum aetatis virilis referatur Hippocrati ad crudam Senectutem, quae, ex mente ejusdem Auctoris, initium sumit a septimo annorum septenarior tunc enim vires robustae sunt, & sanguis vegetior; unde Autumni inaequalitatem nedum ferent, qui in media, coninstantique aetate sunt, sed etiam tu. perabunt Hyemalis temporis rigorem. Clarius proinde Celsus hane sententiam est interpretatus, ut Iuvenes Hyeme, quique inter Iuventam, & Senectutem sunt, salubriorem vitam ducere scripserit. Accedit. quod consistentem aetatem nacti, fiunt omni ex parte prudentiores, ut quascumque causas externas

vitare, & ab Aeris vicissitudinibus, atque alterationibus se tueri, quam optime calleant. Denique puerilis

aetas, veluti in moderamine lata, Uere caeteris temporibus temperatiori,

melius se habet: porro id mediocritatis est, ut in alterutram partem vergens, a sani late declinet. At vero intemperatae Naturae a mediocritate recedentes, ut in salubritatem revocentur, in oppositum quodammodo statum ducendae sunt; unde in oppositis sibi tempestatibus melius degunt, ut alias etiam meminimus;

quamobrem Iuvenes , & Viri ante annum quinquagesimuin floridiori

sanguine praediti, sicue Aestatis a dorem non bene sufferunt, ita hν-bernum frigus melius sustinent, immo exinde lalubrius vi vunt, sanguine in contractiorem crasim restituto.

Morbi omnes quidem in omnibus temporibus stant, quidam vero magis in quibusdam ipsorum σsiunt , ct exacerbantur.

OUoniam hucusque Hippocra

tes aegritudines in diverus finis ni constitutionibus , ac tempestatibus evenientes retulit, atque in posterum erat enarraturus, ne quis inde crederet eas nonnisi his vigentibus futuras, in reliquis vero nequaquam , admonet hoc Aphorisino Medicos, ut unoquoque tempore, ac vigente quacumque Anni tempe state . constitutioneque , cujusque morbi periculum timeant, cum qu

libet tempore illi accidere possint, &vage omnia Corpora afficere. Sunt tamen illorum plerique , qui magis uno, quam alio Anni tempore ob servantur, & affligunt; Unde nonnulli potius Aestate . quam Hyeme, alii Autumno potius, quam Aestate: sic experimur pleuritides, catarrhos. paralyses, sopores Hyeme potius evenire, quam Aestate; febres ardenteS, tertianas, variolas, morbillas,

erysipelata, magis Aestate, quam Hyeme. Sunt & alii, qui licet fieri quidem possint quocumque anni

tempore, magis tamen alio increabescunt, & exacerbantur: Hydropes enim aliquando contingunt Aestate; exacerbantur autem Hyeme: ut &Quartanae sebres Aestate, & se saepius Autumno invadentes, gravi res, infensioresque observantur brumali tempore. Verumtamen a Causis

47쪽

8 Liber Tertius.

petenda est istiusmodi morborum

Varietas; etenim qui omnino ab Aere pendere videntur , licet soleantes e communes, universales, & Epidemit, possunt nihilominus certo quodam Anni tempore exacerbari, ac vigere; A cibis vero, laboribus, animi pathematibus, aliisque causis inducti, sicuti partieulares plerumque sunt, ita peculiaribus mutationibus permutantur, quarum certa ratio haberi nequit, cum fere indefinitae illae sint.

A propriis, & peculiaribus etiam

Corporum constitutionibus, atque habitudinibus Φpenumero accidit,ut inorbi quosdam solum arripiant,cum aliqui unius, & alii alius constitutio . nis, aut habitndinis sint immunes. Atque hinc fit, cur graciles aliquando aegrotent, Nobesi salubriter de

gant, ut& Pucri infirmentur, non Senes, foeininae, non mares, sedentariam vitam ducentes, haudquaquam exercitiis dediti, vel contra. Reseri Cardanus olim Patavii gravi quodam morbi genere fuisse Hebrios solum affectos, alios minime,&Basileat alias, pestilenti aegritudine Cives dumtaxat labora fle, non advenas; forte quia ex vitio a cibis, potibusque jam pridem in communem usum habitis illorum habitudo , atque Corporum constitutio eam contraxerat in humoribus, & sanguine dispositionem, ut luem illam soli

Cives incurrerent, non Exteri, alio victus genere usi. Anno I 6I8. solos pueros per universam fere Italiam , sed immanius per Regnum Neapolitanum Angina maligna sustulit, cujus deinceps contagione interjerunt succedentibus annis omnis fere generis quadrupedia cornigera,p sertim boves. Huc etiam referri possunt morbi illi, qui Endemii, seu Patrii appellantur, qui scilicet Peculiares tantummodo Regiones ins stant, ut est Scorbutus, familiaris Germanis, Hollandis , Danis , &Anglis. Sic pariter fuit Lepra apud

Hebraeos, Elepnantiasis apud Grae cos, Mentagra Romanis tempore

Plinii, Sudor Anglicus, Plica PolOna, &Syphillis, seu Morbus Ame

ricanuS .

Unde autem Morbi omnes omnibus indiscriminatim , & universis Anni temporibus contingere possint, ratio desumenda videtur ex eo, quia Morbi potius ab internis Causis, puta humoribus praeter naturam affectis, quam ab externis, & princatarcticis , quae vulgo occasioneSappellantur, exoriuntur e cumque

illi quocumque Anni tempore infici ponant, atque diversiimode permutari, inverti, & a consueto, ac naturali more desciscere,poterunt quoque, quandocumque male affecti fuerint, omnes, & quoscumque morbos in quibusvis Corporibus parere. At vero, quia non tam facile sponte sua vitiantur,nisi ab Aere, cibis, ac potibus, caeterisque causis, nonnaturalibus dictis, perturbentur; hinc fit, ut saepenumero istas diversimode Corpora alterantes morbi consequantur,& aliquando magis, aut minus exacerbantur, pro varia earumdem,& Corporum astectorum conditione.

Vere etenim Furores, Morbi meta

prae , ET Tusses, o Impetigines, Vitiligines, ct postulae ulcerosae plurimae, o tubercula, Articulorum dolores.

E Numorat nunc Hippocrates

hoc, & sequentibus Aphorismis

48쪽

agritudines ἰ quae singulis Anni

temporibus plerumque accidunt. Facto autem initio a Vere, inquit, Furores, morbos melancholicos , Comitiales, aliosque eo tempore evenire; non quod hi solum, ea Anni tempestate contingant, sed ut plurimum: cum & alii plures , consimi- Iem naturam participantes , per

idem tempus observari possint , ubi praesertim nil obstiterit , quod

ratione propriarum constitutionum,& aetatum, vel etiam peculiaris Climatis,& Regionis, aut demum causa

ciborum, potuum, exercitiorum, caeterarumque Rerum nonnaturalium,

Vernalis temporis dispositionem perverterit, atque immutaverit. - Αt hie illieo se exhibet enuclean da non levis in Hippocrate Contradictio. Is enim Aphor.9. huius, Versaluberrimum confitetur, & minime exitiale, indicans exinde ves nullos, vel levissimos morbos Veris tempore evenirer modo enarrati. morbi, &multi sunt,&pessimi, quales potissimuComitiales, sanguinis profluvia, Α ginq,Leprae,pustulae ulcerost,a quibus non raro periclitari, & perire aegrotantes cunctis notum. Conatur Galenus in Comm. contradictionem hanc solvere, & utramque sententiam in commodum sensum referre, saluberrimum inquiens bene diei Ver, etsi hos pariat Mor-bOS , quoniam a centro Corporis ad ejusdem habitum humores vitiosos educit: nam hoc ipso tempore profundum Corporis expurgatur, Vitiosis humoribus a partibus principalibus ad Cutem pervenientibus, vel ad loca viliora transpositis . Sed & alii enarratos morbos a sola sanguinis plenitudine ortos putant , quae comparata ad cacochymiam levior, ω quodammodo salubrior censenda videtur. Verum adscripsit Hippo- Toeteti . Med: Tom.III. crates Aphorismo IX. Vemrtemporis constitutionem sanis Corporibus congruentem, quibus procul dubio saluberrima est; At vero Corpora

recrementis inquinata, & male affecta, cum adventante Vere alterantur , & morbosa fiunt, in ea potissimum mala incidunt, quae hoc Aphorismo recensentur: Haec enim est differentia inter tempus vernale, &caeteras Anni tempestates, ut illud, nisi Corpora impura fuerint, & pravis succis imbuta, in optima salubritate tueatur; reliquae vero tem pestates , etiamsi Corpora bene se habeant, adhuc tamen male afficiant, & alterent; quippe aestate sudoribus, oris amarore, fili, cib rum fastidio, cruditate, lassitudine, anxietate, plurimum vexantur ; quia& excandescente sanguine, facillime corripiun tu r febribus, doloribus, vigiliis, diarrhoeis , caeterisque gravioribus symptomatis , humorum omnium acritatem , tenuitatemque ab aestu consequentibus: &meme catarrhi, tusses, gravedines, raucitateS, perfrigerationes fiunt: At Vere nil horum accidit, sed Corpus ab Aere temperato in summa mediocritate constitutum omni sere vitio caret ; quamobrem nisi humores pravi, & excrementa alicubi restagnaverint, sane morbi nulli per id

tempus aderunt ..

Quo autem pacto Furores , ScMorbi melancholici, ac Comiti les, sicut pariter letprae, pustulae, Scdolores articulorum Uere accidere possint, quave ratione inter Uernales aegritudines hic recenseantur, alia

est hujus loci gravior difficultas; cum alioqui reserendae illae videantur inter Morbos hyemales, praesertim quia ex superioribus Aphorismis major pars horum in Constitutioni bus pluviosis, & Austrinis evenire

D dicta

49쪽

Liber Tertius.

dicta est: Austrinae autem,& pluvi

se Constitutiones,quam maxime vigere observantur Hyeme, non Uere.

At huic facile occurret, qui ratum habuerit, Morbos Vere contingentes, ex peculiari ejusdem constitutione, sequi vitium sanguinis, cum hic eo tempore internam subeat commotionem, atque partium inutilium sensibiliorem plane secreti nem , exsolutionemque ἔ. quin &manifestius fermentelcat, increscat,& moveatur, eo prorsus modo, quo per idem tempus experimur succos

alibiles adaugeri , & promptius, uberiusque poros , fibrasque Azb

rum subire. Quoniam vero sanguis per paritum texturam transiens, P cedenti Hyeme, non tamcommode a

suis impuritatibus potuit depurari,

accedente Uere, quo Carnium textura laxior fit, &ductus, ac secemicula Corporis patentiora evadunt, melius ille repurgatur, ut pene novam videatur induere naturam. Quo etiam fit, ut vagantes per Hyemem, Quartanae, aliaeque horrificae febres, eo3em Uerno tempore desinant, se

cretis nimirum, depulsisq; sanguinis

inquinamentis. Idipsum comprobare licet, analogia Microcosmi cum Macrocosmo, in aquis thermalibus, quae sponte sua per eadem tempora e rrat Vi sceribus erumpunt, & vires

suas exerunt longe clieris tempori- v. Hipp. buSefficaciores. At vero quis noni uli se videt Venas, & Arterias Vernali

tempore turgere, pulsus fieri elatiores , roseo colore vultum praecipue decorari, urinas augeri, capillonenasci, & sanguinem ipsum vegetiorem redditum , sponte sua plerisque e naribus extillare. Si ergo sanguis Vere ejusmodi mutationes stabit, non mirum si morbi tunc sanguinei exoriantur, quos hoc loco memorat Hippocrates, ubi aliquod vitium is contraxerit, secretis nimirum, depulsisque impuritatibus. Et quoniam praecedenti meme plerumque sanguis ex constipata cute, ac perspiratione impedita, acorem, aut acritatem contrahit ; idcirco surores, morbi melancholici, leprae, aliaeque similes aegritudines contingunt, variae solum, pro varietate partium, in quas excrementosi humores deponuntur. Furores hoc loco memorati, non

sunt, qui cum febre accidunt, cujusmodi elt Phrenitis 3 sed solum communi nomine dicti,Mentis motionesse seu desipientiς quas idem Hippocrates unico vocabulo est complexus,

cum inquit 6. Aebor. 3 3. despientia. quae cum ri sunt Gecuriores, qua vero cum studio, periculo fores. Distinxit autem alibi idem Auctor quatuor classes deliramentorum, quae scilicet cum feritate, & impetu, ut in Phrenitide, & Mania; quae cum maestitia,& timore, ut in Melancholia, cum mansuetudine,& fatuitate, ut ia: Insania,& Stupiditate; & demum quq

cum risu, &laetitia, ut in Amore, Gaudio,& Ebrietate. Modo videtur hic, vel, generali quodam delirio, seu mentis depravatione , furorem designasse: vel eam tantum desipientiae speciem, quae cum risu, & gaudio evenit; cum hujusce generis desipientia a sanguine potissimum vegetiori, vividiorique pendere soleat. Non incongrue etiam intelligi posset delirium Melancholicum, quodammodo indicatum in textur siquidem sanguis acore quodam per praece dentem Hyemem insectus, & adventante Uere rePurgatus, facile ejusmodi acidas superfluitates liberiori

meatu per laxiorem viscerum texturam traiicit, & in glandulas per C rebri corticem dispersas deducit, vel

alio deponit; unde Cerebrum in suis

50쪽

Aphorismus XX.

iunctionibus animalibus depravetur: quandoquidem,docente eodem Hippocrate, affecto Liene, atque sinistro hypochondrio sortiter pulsante , . ' ' Mens illico commovetur: Et alibi, in morbis melancholicis furorem quoque evenire dicitur; & 6. Epid. ii sanguineum Corpus in melancholiam, biliosum in furorem transire fertur. Quamobrem non immerito hic Furores, vel generatim Mentis motiones, vel desipientias cum gaudio, & amore, vel etiam cum vehementi quadam in haec applicatione, quae internos sensus fatiget, si veidiopathice, sive sympathicd, possumus congruenter interpretari.

Pro morbis autem Melancholicis, nedum deliria melancholica, ut plerique vertunt, sed quaecumque aliae

aegritudines, a melancholicis, tartareis, & acidis succis progenitae, sumi possunt, ut consueverunt, esse Strumae,obstructiones, tumores duri, hypocondriacae affectiones, &similes. Acidum enim, quod in fermentis Viscerum, caeterisque liquoribus vi, aut copia exorbitat, & per Hyemem veluti sopitum forte haesit, Ueris no tempore dilutius effluit, & varias Partes petens patentius inficit, diversasque aegritudines parit , pro Corporum, & artatum diversitate; Unde lympham,sanguinem, succum alibilem , caeterosque humores in

visceribus, & glandulis figens, diversimode quoque praeter naturam afficiet. Iure ergo notantur hic potissimum ab Hippocrate morbi melancholici, puta ab ejusmodi succis melancholicis, & acidis inducti ;quoniam hi praesertim Vere in Corporibus male affectis ex praecedenti hyberno tempore exoriri possunt, repurgato nimiesim sanguine a 'culentis nisce humoribus acidis, per Hyemem cumulatis. Qua etiam ratione Comitiales morbos fieri dicendum est, ut qui Hyeme velu ti latuere, mox Vere prodeant, exuta quodammodo Natura veterem , faedamque humorum omnium , & praesertim sanguinis conditionem, renascentiSAnni beneficio. Verum hic dubitare contingit, cur Hippocrates retulerit morbos Verno tempore contingentes ad eos potissimum, qui Caput, & Cerebrum divexant ; alius autem interni Uisceris egritudinum non meminerit λ At cum Uernales Morbi metastasis, & abscessus naturam reserant, quod impuritates sanguinis tunc temporis secernantur, & istae plerumque in glandulas abscedant, proinde fit, ut Cerebrum, quod magna glandula dicitur, potissimum ex illarum decubitu afficiatur. Neque vero Cerebrum solum, sed etiam circumjacentes Flandulae faucium, & colli, non raro inficiuntur,& esu scemodi superfluitatibus imbuuntur. Quod autem Abscessus morbi isti rationem referant , clare deduci potest ex eo, quod Hippocrates inter Uernales aegritudines retulerit quoque Impetigines, Vitiligines, LePras, pustulas,& tubercula , quae iane decubitus sunt vitiosorum succorum in glandulas subterculaneas; quin & articularii

dolores, hoc eodem loco memorati, pari modo ad Abscessus reducuntur, ut liquet. Sed tamen, non hinc quis credat, has solum hoc Aphori Lmo descriptas agritudines Verno

tempore exoriri, cum & aliae,alia q,

similes non dissimiliter prodire possint, si sortasse in alias, aliasque partes vitiosi illi humores, a sanguine

secreti, transferantur: quippe non raro compertum est, per idem tempus & Pleuritides, &Peripneumonias,& Choleras,& Febres, aliutque generis acutas aegritudines saevitise;

D et quam

SEARCH

MENU NAVIGATION