장음표시 사용
51쪽
quamquam Hippocrates illas solum, ut frequentiores, veluti in exemia plum, Medicis objecerit; cum &haemorrhagias,& gravedineS, & raucitates, & tusses pariter adjecerit. Sanguinis profluvia frequentissima Vere esse solent, nedum per consuetos ductus Uteri in foeminis, &in maribus per mariscas , sed etiam per Nares, &os: Sunt etenim plerique,qui quotannis, statuto quodam tempore vigentis Ueris, haemorrha-gias narium patiuntur, quae nisi sanguifera vasa ad certam quantitatem depleant,nulla arte cohiberi possunt; at vero sponte sua desinunt, statim atque sanguis deferbuerit, &in pristinam, naturalemque crasim fuerit restitutus. Novi etiam, qui singulis annis mense Majo per aliquot dies
sanguinem expueret citra cujusvis periculi suspicionem, immo cum ante hoc tempus Capite doleret, totoque Corpore anxius, & anhelosus videretur, mox ab excreto sanguine levabatur adeo, ut meliorem habitudinem indueret, & salubriorem deinceps vitam viveret. Contingunt autem haemorrhagiae illat, aut quia sanguis tunc vegetior, floridiorque redditus a suis conceptaculis sponte exilit; atque per teneriora ,laxioraque venarum, & arteriolarum oscilla sibi quodammodo vias aperit, majO- rem forte exquirens capacitatem, cum illum pori partium satis excipere non valeante aut quia acore per Ηyemem contracto easdem lacessit, ac reserat: aut etiam quia partes ipsς Corporis molliores , laxioresque per id tempus redditae, liberum lux rianti sanguini aditum praebent. Verumenimvero nec Hippocrates quacumque sanguinis eruptionem Vere contingentem hoc loco sumendam voluit, sed Iargam,&copiosam: nam
inquit , sanguinis profluvia . Et
quamvis non expresserit modum, &locum istiusmodi profusionis, nihilominus credere licet anastomosi potius prosilire, per hiantes venarum, aut arteriolarum fines, ubi illae mutuo coeunt, & ex his in illas sanguis propellitur. Quod si ex arteriolis egressus poros partium subeat, & uberius, quam parsit, effluat, atque restagnet, inflammationes, ac apostemata parit. Hinc non immerito intextu dicitur, inde Anginas quoque exoriri, cum scilicet in glandulis, ac musculis faucium, & gutturis is hae
Non dissimiliter Raucitates, &Gravedines evenire credendum est,
sive quod serosiores diluti sanguinis supersultates in os, & nares a Cerebro confluant; aut evasis lymphaticis in eorumdem glandulas derivent; sive quod solam in Aere mut alionem a Solis accessu illae consequantur. Siquidem ejus vi proximiora nostro Vertici signa perlustrantis ambiens calor sensibilior persentitur, unde a tenuantur humores, & aquei vapores e Terraqueo globo uberius elati vapidum, pruinosum,ac nimbosum A rem essiciunt, catarrhorum certiN
Leprae hoc loco memoratς num re vera illae intelIigendae sint,quae maximi apud Veteres horroris erant, &nedum insanabiles credebantur, sea etiam contagiosae, dubitari potest: nam si ejusmodi conditionis, & n
turae Lepra foret, non videtur ex vernali constitutione illam posse oriri; quippe sanguis licci Vere a suis
impuritat ibus repurgetur, nunquam tamen eam pertinget Pravitatem, quae tam horribilem, contagiosamq; affectionem pariat,ut non raro etiam instar pestis miserrime patientes me cet. Accedit, quod Hippocrates mmuleum Lepra iunxit Vitiligines, N.
52쪽
Impetigines, quae longe mitiores sunt
Cutis aegritudines, utpote citra vitae periculum tolerabiles,& absque contagio . Quare alterius generis videtur statuenda, qualis nostra aetate Scabies, & Puerorum Porrigo est. Sed enim non eadem fuit Hebraeorum, Graecorum , & Arabum Lepra, quamvis Mercurialis lib. de Morbis Catan. a. cap.F. contendat Lepram Graecorum, seu Elephantiasim, esse conseia Albaram nigram ab Avicenna de-rendus scriptam lib. f.3. tr. 3. cap. I. Eam Α.ira namque differentiam statuit Marcellus Donatus lib. I .de bifl.med.mir. c.q. fν. te. inter Lepram Arabum, de Elephan- -ς P β tiasim Graecorum,quod illa tumorem Pedum, & crurum, cum varicibus protuberantibus , & atro colore , reserret, ex Rhasi lib. 9. ad Almansorem cap. 93. Elephantiasis vero Graecorum v niversi Corporis f dum tumorem adjunctum haberet, adeo ut Paulus lib. .cap. I. univerfi Corporis Cancrum appellaverit,& Galenus lib. a.de Morbor. Causis cap.7. Elephantiacis totam formam immutari tradiderit. At vero hoc morbi genus fusius describere visus estAreisus lib.2. cap. I 3.Tumores enim, inquit,aIii juxta alios exurgunt, non dum
quidem continui, sederasse, re afperi, ct interstitium tumorum dissum est, ut Elephantis Corium;
oenae latae sunt non sanguinis redundantia , sed cutis erassitudine: pili in omni Corpore praemoriuntur, in mento rari sunt, rara quoque in Capite caesaries, quod vero maius
es, intempestiυi, eani. π calvitium assatim, jubitique ingruunt, non multo post autem pubes, re mentum
glabrescunt; quods qui pauri pili
remaneant , hi magis dedecent , quam qui defluxerunt, capitis euiis altius rescissa est, rimae autem frequentes, profunda, asperae; tumo-
Toeeti Op. Med: Tom.III. res in facie duri, acuti, nonnunquas lis albido, bas viridiore, pulsus pusilli .graves, tardi; vens temporum distentaesunt, restib lingua
dentes n.ricant, aures rubent, admina nigritie, ulceraratidasunt, re alia super alia exurgunt, m.
Rarissimum nostris temporibus νζ:4ιὰ hunc morbum, immo & Antiqui φ δε ribus ignotum pene in Italia scribit Celsus lib.3.cap.23. peculiarem vero AEgypto, & Alexandriae testatur Plin.
lib. 26.cap. I. & Gai a.de Arte curat. ad Glauc.cap. Io. At nunc in Belgio, & Gallia frequentem esse reserunt Amatus Lusit. Cent.2. r. 3q. &Ualteriola lib.6. enarr. s. Contigit transactis annis videre hic Neapoli Monachum quemdam Elephantiacum, qui licet cum aliis familiariter versaretur, nunquam tamen illos infecit; unde veritati consonat, quod ex Alexandro Trallia no lib. 2 probi. Med. Α 2. habet Mercurialis, minus contagiosam esse Lepram in nostra Italia ruod pariter innuere visus est Arioteles Sect.ult probi. 7:Hinc modo deducere licet Lepram
inter morbos vernos ab Hippocrate recensitam, non eam, quae contagio
inficit, putaturque incurabilis, sed, quae in Meet. prorrhet. mitior, faciliorisque dicitur curationis , esse intolligendam, veluti quae a repurgamento sanguinis oriatur, sitque ad scabiei diri oris speciem reserenda . Sub nomine autem Leprae hic ab Hippocrate indigitatur, Ob quamdam solummodo analogiam , quia
veluti Scabies culaneus morbus est; quamquam Lepra etiam reliquarum partiti, & humoru vitili consequatur.
Impetigines, & Vitiligines morbi
quoque cutanei sunt, solumque dis ι ςς- ferre ponuntur, quod non aeque cutim scedent, aut profunde inficiant.
53쪽
Careerum in utrisque pili, & capilli
radicitus eroduntur, ac defluunt, immo Cutis ipsa quandoque ad album, alipua ndo etiam ad nigram, aut aliter coloratur . Contagione carent, nec aliud incommodum pariunt, quam turpitudinis. Et licet Veterum plerique scripserint graves esse aegritudines,& Paulus, Aetius,ac Serapion morbos fecerint in rabiles , hi tamen Muquam lethales appellarunt, sed solum difficillimς Curationis; unde Celius foedas quidem
illas nuncupavit, minimc vero periculosas. Fien t autem solum deteri res, cum in ulcera desinunt, & praeter Cutis farsionem , in terius pervadunt,&viscera inficiunt. Nec tamen albter contingunt Vere, quam aliae ar- ri tudines cutis asic te a re purgati scilieet sanguinis in Cutim transpositione. Nec alia cla eausa prodeunt Verno tempore pustulae ulcerosae, videlicet cum inquinamenta sanguinis in Cutim delata, ibidem haerent, salsam, acrem, acidamve conditionem seserentia; unde simiti Cutim -- dent , di ulcerent. Quamobrem diversitas harum omnium culmearum
affectionum tota erit a diversa Cutis, di vitiati sanguinis conditione ; ut propterea acidus, austerus, crassiisq; humor in densiori cute Lepras; Ιm-Petigines vero,de Vitiligines ,renuis, Nacer, salsus denique, &erodens, in Cute rariori, pustulas uiueroas
Verisimile autem admodum est haste sanguinis superfluitates, pr L quam ad Cutim tamquam ad universiae Corporis emunctorium deserantur , & sirimi cum sanguine iuvenis, & arteriis,continentur, non tantae esis pravi tatis; nam si is sin ijuscemodi vitium interius ruserr n. fieri reo potat, quisviscera iusse rent, & febres,insammationes, ea terasque graviores aegritudines excitarent I unde credere est hujusmodiravitatem contrahere, cum ad ha-itum Corporis eruperint, ambientis Aeris potitanum alteratione, atque succorum in glandulis subtercu taneis mistioner tunc enim haerentes alienam induunt naturam, coagulationi, & corruptioni subiiciuntur, atque a perspirantibus halitibus exagitatae , extraneas, inconvenientes'; fermentationesiubeuntidegenerantque in fermenta undequaque vitae distentanea, & mcilina ; quo fit, ut ardorem, dolorem ,& pruritum afferant, praesertima pastu, & ex motu, vel cum aeri calido Corpus exponi
Tubercula denique, & Articulorum dolores, mine pariter Verno tempore, abscedentibus ad cutim, re artus, iisdem excrementosis humoribus a sanguine, qui si serosi is rint, magisque fluxiles, dolores; si
vero crassi, & consistentes, tinnores afferent. Ne autem haec damna male affectis istiusmodi Corporibus ingruant, praestabit statim ineunte Vere, sanguinem ab ejusmodi inquinamentis repurgare, iis prςBrtim medicamentorum generibus, quae diapho- resim blande movere apta sunt, ted &per reliqua Corporis emissaria crassiores succos promovere: in quam rem potissim ti conis re consueverunt, quae eu Viperarum carnibus conficiuntur; itemque ex C.C. Antumonio diaphoretico, eiusque Ceruta, , Chalybe, caeterisque, praeter ea, qua per alvum, & vias urinae educendo , opportuniora videbuntur . Quod si jam mala ista accesserint M proderit speciatim ad Insani , Melancholias,c erasque melancholicis affini in
Vetates uius : Ad profuvia sanguinis
54쪽
Vitriolum, spiritu, & oleo orbatum,
atque externe ad calciS formam redactum : Ad Impetigines,& Vitiligines praeter diaphoretica,quidquid ex sulphure praeparatur; Ad Lepram,& Elephantia sim, omnisque generis
pustulas, Vinum Viperinum, ac mistura Alexipharmaca ex Carnibus, Corde,& Ηepate earumdem Viperarum concinnata, extrinsecus vero
aqua Calcis, & Ccrustae stibii, descriptione Angeli Salae. Alia plura ad idem facientia peti poterunt ex nostra Praxi jam pridem in lucem edita.
Aectate autem nonnulla horum, refebres continua, ct ardentes, o tertianae iebres, o quartanae, vomitus, alvi profluvia, O lippitudines oculorum, ρο aurium
dolores,ct oris ulcerationes, genitalium putredines, udores.
PRogreditur Hippocrates silivas
lgritudines enarrare , illasque ait partim Veri convenire , partim proprias, & peculiares Aystatis esse quare initio hujus inquit: Aestate amtem nonnulli horum. Quinam autem isti morbi sint, non explicat. Verisimile tamen videtur eoS esse, qui majorem retinent analogiam cum aestu illius tempestatis, atque ab humoribus pendere possunt tenuioribus, Racribus, ut sunt profluvia sanguinis, impctigines, pustulae, ulcera, angin . Sanguis etenim,vel tenuior redditus, vel acrior, facile per aestate venas aperire, cuti mulcerare, &musculos gutturis , ac faucium inflammare potest. Praeter hos, fieri etiam aestate ait febres continuas, & ardentes, & tertianas, non quod reliquae adhuc febres in AEstate fieri nequeant, sed quod hq potissimum, a vehementi aestu illius Tempestatis. At unde tres hic relatet sebrium species inter sese
differant, disquirere supervacaneum non erit, cum distinctis nedum nominibus, sed de proprietatibus,atque effectibus, illas experiamur. Galen ici febres Ardentes, & Tertianas, tum continuaS, tum inte
mittentes , loco solum differre a junt,
materia vero omnino conveniret
quippe bilem, quam in venis collocant, & naturalem appellant, communem harum omnium sebrium materiam , cum putruerit, constituunt; verum si in Venis majoribus, & circa praecordia , Ardentem; si in venis minoribus, aut earumdem apicibuS, Tertianam continuam; si demum extra venas diffusa in habitu Corporis putredinem contraxerit, Tertianam intermittentem pariat. Verum haec Recentioribus non probantur, qui plurimis rationibus, atque experimentis, evictam, falsamque demonstrarunt hanc de quate nario humorum intra venas numero doctrinam : & si qui unquam in venis , venarumque apicibus putresceret, vicissim per arterias circumiret,& universum sanguinem inficeret simino adhuc e Venis minoribus in majores immitti oporteret , ut Corpraeter naturam alteraret; Sed & neque bilis ista intra venas putrescens posset unquam ad habitum Corporis, aliove extramitti sine vasorum diruptione, atque ingenti sanguinis effusione. Quae praeterea de fuliginibus putridis, effumantibus ad Cor. ipsi
commentantur, vana omnino sunΘ,
nam si putride essent, excurrendo per venas, languinem, reliquosque humoares inevitabiliter inficerent, perennicum iisdem societate; quin improbabile prorsus est, unum humorem in-
55쪽
tra venas putrescere, caeteris una simul commistis non aeque in putredinem adactis, praesertim cum pituita,
vel melancholia in Quotidianis, &Quartanis febribus putruerint, immunibus interea a putredine bile, &fanguine, ad illam contrahendam aptioribus . At de hac re fusius egimus in tractatu de Febribus, ubi adsermenta, fermentationemque va-
riam in sanguine inductam omnia retulimus . Illud autem nunc hisce tribus febrium speciebus hoc loco
ab Hippocrate memoratiS commune videtur, quod acritudinem in sanguine inductam consequantur, per quam facillime is ad fermente-1cendum disponitur, unde postmodum ardores, inquietudines, sitis, vigiliae, insomnia perturbata, deliria, vomitus, cardialgiae, diarrhoeae, aliaque id genus oriuntur.
Atque hinc est cur aestate potissimum eveniant, cum scilicet Aeris aestu attenuantur humores, sanguinis motus celerior fit, aquei liquores per sudorem uberrime egeruntur, adeoqj in cunctis humoribus facilis commotio. c fermentatio concitatur, cum acritate, ac sulphurea quadam in-sammabilitate,quam Φpissime istiusmodi febres tertianae, & ardenteS c
mitantur , stipatae symptomatis idipsum omnino attestantibus. At mirum fortasse videbitur, cur Hippocrates inter morbos aestivos Quartanas febres reserat, quas idem v.puehc sequenti Aphorismo cum Autumna- Card. libus junxit. Et quidem plerique InterpreteS expungendas esse arbitrantur, quod neque in antiquis exemplaribus, nec apud Theodorum
Gagam fidissimum, diligentissimumque Expositorem, nec etiam apud Galenum in hoc Aphorismo memorentur. Sed & neque Celsus hanc eamdem sententiam interpretatus Quartanarum meminit.Quamobrem non immerito perperam adjectas hoc loco illas existimant. Verum cum idem Auctor a. h.2s. aestivas Quartanas scripserit magna ex parte
breveS esse, atque experimentis innumeris compertum habeamus plures per idem tempus vagari, procul dubio nil vetabit, quin etiam cum aestivis aegritudinibus illas connumeremus. Forte autem difficile visum est Commentatoribus ad aestivos morbos quartanas febres referre, quoniam creditum ipsis est hactenus, a solo humore melancholico qui sitate vigere non putatur, illas exoriri. At cum febres istae non ab humoribus , sed a periodis, quas servant, sint desumptae, plane poterunt Omnes ab
omnibus, &singulis humoribus depravatis , ad certum tamen tempus
cumulatis , ac sermentescentibus, progigni, ut alias a Nobis est demonstratum;sed enim,Hippocratis aetate, maximus error erat velle a succis febres periodicas determinare, cum tum in consesso cunctis esset ab uno, eodemque humore, quascumque febres proficisci; unde ab eodem Hippocrate proditum est,omnes febresabile fieri, diversimode tamen affecta. Vomitus distate faciles esse solent, tum quia VentriculuS eo tempore gravari solet excrementis ex
mala ciborum digestione cumulatis, ab sermentorum dissolventium hebetudine, tum quia male confectuS , degeneratusque chylus, in acres, fastidientesque humores versus, infensa quadam oleositate Ventriculum nausea,&subversione afficit, atque
ad vomendum lacessit, cu jus indicio est oris amarities, sitis, ciborum fastidium, & quaedam stomachi laxitas, ae molesta perturbatio; unde promta ,δε facilis vomitio. Quod si fortasse succi isti vel sponte lua defluant,
56쪽
vel adigente Ventriculo per fibras in Pylorum, & In testina protruda tur, eversis una simul humoribus eductu Pancreatico, & Cholidico eodem confluentibus, alvi profluvia
contingunt, quae hic graeco nomine
di arrhoeae specialius appellantur; idque potissimum, cum alimenta la. biliora fuerint, veluti fructus horarii dicti , qui fermenta ipsa pervertant magis, ac diluant, atque intestina laxent, indeque facillime secessus
moveant. Sed tamen aestivo tempore
bilio superfluitates e sanguine co- rosiores cumulantur, atque in Cy-im, &cholidochum deducuntur , itemque liquor Pancreaticus acrior, S tenuior esse solet, qui & potentius exsolvit, & vehementiorem cum felleo humore fermentationem excitat , & acrius quoque intestina ad motum peristallicum proritat; unde nedum di arrhoeae , sed etiam dysenteriae , atque cholerae,
alia que similes egestiones inferri possim t. De oculorum lippitudinibus res est evidens, quod saepius in aestate
Vagentur, a nimio Aeris aestu, a pulvere, a luminc tunc confertiori .Num
autem hulnidae, vel siccae hic intelligantur, nonnulli ambigunt.Et quamvis de utrisque sermo videatur habitus, cum ab aestu siccae, atque a defluente in oculos liquato per calorem
sero humore humidae dici possint, quia tamen Hippocrates alibi siccas expressit, hic reticuit, videtur humidas voluisse notare, nam cum illas maluerit intelligere, siccas semper lippitudines in Aphorismis adjecit. Sed tamen opinari licebit, tum humidas, tum sicca S hoc loco consideratas, utpote indefinite sumptas:
humidas quidem in obesioribus, &succi plenis; siccas vero in picroch
lis, & gracilibus. At major difficultas est de Aurium doloribus: siquidem hi potius Hyemis, quam aestatis aegritudines via dentur, quemadmogum idem HippocrateS antea retulit: ouippe hujusmodi dolores a delabentibus e
Capite in aures excrementosis humoribus progigni solent, qui cum Hyeme potissimum superabundent,& Caput oppleant, non videntur propterea qstivo etiam tempore prς- valere, in aures deferri, & dolores incutere: quod si non minus Hyeme, quam aestate vigeant, & e; uia modi mala pariant, profecto nullum tempus ab hac aurium molestia immune erit, cum taeteroqui aestivum tempus vim habeat quascumque se- rosas superfluitates, saltem per sudorem, absumendi. Verum Aurium dolores cum varii esse possint a varietate delabentium humorum, po terunt quoque aliis anni temporibus inferri. Ηyeme namque ,& in Constitutionibus austrinis a lympha Caput gravante, aures dolebunt, dolore tamen obtusiori, unde etiam subsurditates fieri antea notatum est; At vero aestate, dolores puta gentes, & acerbiores accident, ab humoribus tenujoribus, & acrioribus illati: modo hos aures petere
manifeste docuit Hippocrates q. hor. 28. inquiens: Quibus biIiose sunt deiectiones, MIuperveniente
surditate cessant, re quibussurditas ades , supervenientibus biliosis de.
Dctionibus, efat. Et tex.6o. ejusdem librii Quibus in Febribus au res obsurduerunt , Ianguis ex nariabus ens, aut alvus turbata solvit
oris exulcerationes fieri etiam possunt aestate, vel ab illabente sero tunc temporis acriori, vel a consimili salivarii roris vitio, vel ab halitibuse Uentriculo male affecto elevatis,
57쪽
veleti am i molestis aerium, & erodentium succorum vomitionibus , quibus non raro & os, & fauces, &guttur , & dentes graviter offenduntur.
Genitalium putredines hic mem ratae, exponuntur a quibusdam pudendorum ulcerationeS , ut pubis simul , & sedis , adjacentiumque partium vitia denotentur. Illae autem non solum fieri possunt propter de- cubitum humorum acrium ad eas partes, sed etiam ob sudores, furfures, egestionesque alias per cutimaestivo tempore frequentiores, quae nisi convenienter abstergantur, &repurgentur, procul dubio pustulas,& putrefactiones afferent, humida una 3- praesertim, &austrina constitutione;
cumque hujusmodi mala pudendis accidant ab iterato sudore, proinde addit Hippocrates in textu Sudores: Et quidem hi, peculiares sunt ejus
tempestatis evacuationes, a tenuitate simul humorum, & a majori pororum Cutis laxitate . Neque verosmplices sudores intelligit, sed pu-flulas quasdam, quae per id tempus
a mordacibus sudoribus in cute erumpere solent. Graece enim scribitur e , latine sudamina , quae pustulae sunt tenues, &rubrae Per i tum corpus dispersae, aquea materia sudoris emula repletae, & non raro ardorem ingentem, ac pruritum molestum afferunt. Oriuntur a lympha, vel a sanguinis sero acriori, salsilagine muriatica praedito , ambientis Aeris aestu attenuato, atque ad habi , tum Corporis transmisso. terum, quae alias ad fugandas febres a nobis sunt recensita, hic in usum revocari poterunt, ut ipsis per Ainatem imminentibus occurramus: praeprimis autem repurgato sanguine, correctisque sementis viscerum, unde ejusmodi labem exoriri suspicio est. Nec dissimiliter in caeteris aegritudinibus hoc Aphorismo memoratis operandum , cum omnes ab e
dem fonte proficiscantur. Cumque haec ex alibi dictis notissima sint, 'non est ut longius in iis enarrandis
Autumno vero plurimiasisi morbi Aunt, σfebres Quartanae, e Erratica, ct Uenes , Aquae inter cutem, Tabes, re sillieridia urine, re di ultates Intestinorum, o lavitates Intestinorum, o Coxendicum dolores,ct. Aminae, σ Asthmata , Volvtidi, Morbi eo mitiales, Furores, Melancholiae .
SIcuti in aestate dixerat, nonnutilos Vernos morbos eo tempore contingere; ita nunc plurimos aestivos adhuc Autumno fieri asserit. Et quidem credibile est, eos Autumno etiam evenire, potissimum inter illius initia, qui propter communem utriusque tempestatis , desinentis scilicet, & incipientis, habitudinem,
maximam cognationem habent, &eorumdem succorum vitia , consequuntur, veluti sunt Tertianae febres, tum continnae, tum intermittenteS .
Sed praeterea recenset speciatim Autumno vagari Quartanas febres, &Erraticas, & Limes, nimirum tumefactos, &obstructos, AquaSintercutem , graece Hydropes, Tabes, Urinae stillicidia, latuitates, & difficultates Intestinorum, aliasque. De Quartanis febribus nulli dubium est, quod inter autumnales aegritudines sint recensendae, cum ab acidis, tartareis, seu melancholicis succis progigni perhibeantur , qui Autumno vigere latent. Erraticae etiam
58쪽
etiam sebres ejusdem tempestatis peculiares dici debent, tum quia Λutumnus ob sui inaequalitatem het rogeneorum succorum cauia eth, qui varie, differenterque corpora inficiunt , tum etiam quia humores ex praecedenti Aestate ad Cutim commoti , atque sudoribus exsoluti, A tumno detinentur, ac spariun per membra Corpoetis distus inaequatroer illorum fermenta, de sanguinem ipsum alterant, ideoque Erraticas riunt aegritudines . Dicuntur autem febres Erraticae, quae certam Peri dum , & eumdem invasi is modum non servant, sed modo diebus singulis, sed diversis horis, modo ab ternis, & interruptis adoriuntur, &t ros affligunt, aliquando noctu ingravescunt, interdiu quandoque,
nonnunquam cum rigore, aut horrore , aliquando sine illo, modo his, modo aliis symptomatis stipatae , de quibus scripsit Hippocrates libri derat.vict in acutis: Dinon stantas, o erraticos morbos curare non ex
dit, priusquam constiterint: idest,
certa lege, & periodo invadere caeperint . iHis plerique adjungendas esse
contendunt sebre&illas, quae Quint nae, Sexranat, & Septimanae vocantur abeodem Hippocrate r. Epidem. moti authoritate Galani negantis ibidem Quintanas, Sextanas , o Septimanas sebres, easque en accidenti tantum haberi posse, puticum quis ex periodica febre convalescen ob errorem in victus genere commissum, febrem Ephemeram incurrat, quae ab ultima accessione se is periodicae distet intervallo quinque,se . aut septem dierum, unde possiequintana, sextana, aut septiman a appet lari . At vero isti longe, lateque fallantur: Etenim Hippocratcu non rex ibidem ex accidenti:- di irregulariter inductas describri, sed periodicas, & ordinatas, illasque u luti fieri observatas memorat; Er ratieas vero febres haudquaquam convenire pesse cum quintanis, sex-raisis, aut septimanis, inter periodicaxab eodem Hippocrate relatis, evincitur clarissime ex CelΕ, qui er- V.historiraticas, incertas vertit, quae scilicet ala..''i. nullum statum tempus, nec ullum τPQςm. accessionum, & remissionum ordinem servant, quemadmodum habent periodisse. Error autem istorum inis de ortum habuit, quia putarunt cum
Galeno a diverfis specie humoribus periodicas sebres distingui, puta Tertianas a bile, Quartanas a melancholia , & Quotidianas a pituita,
cum tamen potius a reditu, de circui. tu , quem reserunt, tales appella dce sint. Lienis tumores a restagnante ibidem sanguine acidiori, ac melancholico fieri, apud omnes in caulas. is est; undellanos enitote livescimz, ventr2 tument finistro, prasertim hypochondrio, reliquo Corpor macrescunt, δέ in cunctis operationi. hus hebetes evadunt; Hinc notavit
idem Hippocrates tiθ.de luc. in homeo vivaciores, salubrioresque fieri homines, quo lien magis detumue rit , & mole fueriτ imminutus , at contra valetudinarios esse, quibus increbruerit; quamobrem Alcimus illum comparavit Fisco, qui alienis opibus ditescit, inmens , libr. 2. Embl. 97
Corporis artus: Piso aucto , argiatis civica para. perras.
Sed unde id accidat, dissicile est determinare. Qui illum cum Iecore sanguinis ossicinam credidere, plus justo per ramum splenicum chylum Hepati subtractum ad se trahere ar
59쪽
bitrantur. Thomas Bartholinus,acidum sanguinem fermentantem reliquo Corpori detrahere putat, indeque maciem universalem exoriri. At existimaverim Ego vicissim sanguinem, & lienem infici crassitie , &acore, eoque veluti inutili corpus non ali, sed potius coinquinari, ac macrescere; hunc vero obstrui , &tumefieri. Eximi carpit nunc ultimo Lien e Canibus in Anglia, & Bartholinus in Anato me Renoυ. refert se ejusmo- in di extractionem felici cum successu.y e vidisse institutam coram Friderico III. Rege Danorum, animalibus ex- inde superstitibus sanis, & agilibus.
Uenes etiam e Canibus exemptos vita su perstite testatur Barbelle prax. lib.3sap. Io. In Vetula etiam splenis scirrho laborante tentatam fatetur Leonardus Floravante, quae supervixit, atquc aliam memorat Cler-kius in Rustico quodam apud BOnetum Medse .lom. I .lib. 3s.2Ο.cap. II.
Fabulosam nihilominus illam putat idem Bartholinus in hominibus , quippe qui subinde vasa plurima frangi necesse dicat, non sine vitae periculo : additque invectam esse hanc fabulam a Plinio. & antiqua Eresistrati opinione, qui lienem frustra animantibus a Natura inditum amrmabat, cum quae urinaria Vesica carciat, liene quoque sint orbata. At non video qua ratione idipsum peragi non possit in hominibus,quod In caeteris animalibus actum ipsemet Bartholinus, aliique fatentur, nisi solum ex imminenti vitae periculo aD infelici ejus operationis eventu: non etenim tam temere licet humanum corium aeque, ac bellu inum negotiari . .
Α tumoribus, & obstructionibus '' Splenis saepe Hydrops oritur, latine r. Aqua intercus, cum exinde aqua in
ter cutem collecta tumorem effciat non raro etiam universalem, qui si digitis comprimatur, foveam relinquit . Veteres existimarunt acuam
hanc is Hydropicis colligi, aut vitio Hepatis in aquosum humorem chylum commutantis, aut ex abundantiori melancholico Lienis humore, qui ab Hippocrate sub nomine aqua fuit pluries indigitatus. Sed nupe rimis observationibus jam innotuit a lympha , e suis vasis relaxatis , aut diruptis, exiliente provenire, quae si in toto Corpore colligatur Ana- sarcam, si in imo Ventre Ascitem, si in solo Capite Hydrocephalon, si in scroto Hydrocelem , atque alibi, alias hydropises particulares pariat; Cumque vasa ista plurima per Jecur,& Lienem diffundantur , propterea fit, ut ex illorum affectionibus saepe- saepius Hydropes oriantur. Quod Tabes in Autumno plerumq; contingant, superius quoque notatum est; immo quod eo tempore tabidi male se habeant, & periclitentur, docuit hoc eodem libro Hippocrates . Videtur autem macies
tunc fieri sensibilior, quoniam ob temporis inaequalitatem sanguis per Pulmonem trajectus diversimode assicitur, & iteratis Aeris vicissitudinibus perpetim alteratur , atque a blanda sua indole, partibus nutriendis amica, non parum declinat. Sed & humani Corporis habitudo,
non minu S, ac caeterorum viventium,
ea anni tempest te, non leviter permutatur; tunc quippe quemadmodum Arbores , & Plantae universae destondent, ac veluti succo nutritio privatae, contabescunt; ita pro modulo suo humana Corpora nutric tionibus deficiunt, eaque potissimum,quae gracilia sunt, & sanguinem sunt nacta morbosiorem, vel saltem minus defaecatum; Atqui longe gravius
60쪽
vius degunt, qui tabidi sunt a Pulmonis vitio, ut antea fusius ostensum est Aphor. IO. Stillicidia Urinae, graece stranguriae, frequenter Autumno inchoant,& frequentius quoque exasperantur. Cum enim hae ab humorum in illos ductus confluentium acritate, aut ab ulcere ibidem contracto, aut e iam ab angustia, tuberculis , calculis, arenulis , glutinosisque succis inducta, procedant, sane per Autumni tempus, quo haec omnia increscere solent, vel incipiuut, vel au
Reseruntur insuper inter aegritudines Autumnales difficultates , &la vitates In testinorum , quae licet oppositis de causis evenire videantur, ut propterea a Celso lib. 2.c p. I. ac Theodoro Gaeta, sint in expositione hujus Aphorismi praetermissae Dysenteriae, non tamen eas simul
inferri credendum est, sed prout illa diversis in Corporibus praevaluerint. Et quidem si in alvum superfluitates humorales per aestatem cumulatae, atque mox Autumnali tempore compressae, ac depravata, , de-Ponantur, Orientur Dysenteriae; fi vero delaxentur viae intestinorum, ac
succi dissolventes diluantur, contingent Lienteriae. Congestae cruditates ab immodico usu fructuum,ab intempestivis potationibus gelidarum aquarum, idque genus aliis, idipsum
parere possunt, modo invertant,de-Pravent , corrumpant, tum sermenta Stomaehi, tum Intestinorum liquores, alimentorum dissolutioni , ac secretiori inservientes. Sed & difficiles, ac dolentes egestiones non raro insequuntur faecum duritiem , atque viscosos, haerentesque succos
vellicante acore molestos , ut mTenesmo, qui Autumnali praesertim tempore ab iisdem supra memoratis Causis fieri consuevit. Coxendicum dolores , graece Ischiades, inserri dicuntur a luxati ne ejus articuli, quo Ischium cum Ilio iungitur luxationem autem hanc efficiunt crassi, glutinosique humores , qui in cavum juncturae horum ossium inseruntur, & Ischium praesertim, seu Coxam in sensu, motuque divexant, & membranas circum vestientes nervulis fere innumeris re fertas acerbissimo dolore excruciant. Solet etiam non raro insequi
vitium depluentis succi in medullarem Ischji substantiam, qtii membranulam circumambientem vellicet, &compungat. Non semel quoque o, servatum est, dolorem hunc oriri ab
affecto periostio, quo deinde siderato sit, ut coxa universa sensim Paralysim, & totius cruris Tabem i
De Anginis nil est aliud, quod hic
repetamus, cum de iis alibi a nobis actum sit. Solum adnotare juvabit, progigni iIlas Autumno partim ab ambiente Aere inaequaliter assecto, &gutturis, ac faucium musculos emasperante, partim etiam a detentis
halitibus, qui ad organa vocis potissimum delati inflammationem, &tum deglutitionis, tum respirationis difficultatem pariant. Si vero decumbant humores in Pulmonem, ac ductus Aeris impediant , graventque sua corpulentia spongiosam, raramque ejus visceris substantiam, Asthma exoritur, seu
creber anhelitus, gravior tamen ,
vel levior, pro majori , vel minori ejusdem infarctu.Videtur autem hoc loco Hippocrates eam solummodo
speciem designare voluisse, quae difficilem quidem efficit spirationem,
sed absque multo conatu, & r-chis, ut accidit in orthopnata ; qua mobrem non immerito usus est nomine