Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tiis in Flandri in praetendere nullui. sane posssunt. Qilod si nonnunquam Flandriae Comi

tes sua in Francos arma conuerterunt, non idcirco sua Ditionis Iure exciderunt, aut fidem violarunt ό iusta eos causa impulit, quae nulli unquam damno esse debet, ut aut sua legitimo bello repeterent, aut vim a suis urbibus arcerent. Neque ita obnoxij sunt Patrono Clientes, ut iniuriam pati ab eo debeant, repellere non audeant. De horum bellorum causis videat, qui volet, Historicos.

De Comitatu Artes a. A Raesiam olim Flandriae , partem fuisse pia, .

aiunt Franci, postea Franciae rursus adiun- sum Ita .ctam per Philippum Augustum Gallorum Re - 'gem, cui cum nupsisset Elisabetha Balduini Mulum Hannoniae Comitis & Margaretae Elsatiae filia, . in dotema Philippo Elsatio auunculo suo eam terram accepit, quae hodie Artesia nuncupa tur. Is enim prole carebat. Ludovicum deinde Octauum eam Ditionem tenuisse, ac tum Di-' uum Ludovicum fratri suo Roberto Artesiam ea lege cessisse, ut Regni seudum esset. Robertum plura alia Artesiae loca adiecisse, quem or-

152쪽

dine fecisa alij sunt Comites, nam Ludovicus Rex sanesissimus Artesiam Comitatus titulo donarat) usque ad annum I 37. quo Carolus Artesianus Comes DTu Franciae Par qui Regis Angliae partes fuerat secutus, Ditiope illa exutus est, eaque fisco addicta rursus Franciae Regno, Ut ante, coniuncta est. Sic Franci. Ita vero se res habet, nec difficile est pro Auti iis . striacis respondere. Fuit Artesia Flandriae pars, is p . Osim, Prouincia seorsim postea habita est, post- cinm. quam Elisabetha Et satia Philippi Augusti Galliarum Regis uxor a Philippo Elsatio in dotem

accepit Atrebatum, Audomarum, Ariam, Heia dinum, Bapalmam, Lensium, cum Homa-gijs, ut appellant, Bononiae maritimae, Sancti Pauli, Ghisinae, Silerij, Ardeae, Richeburgi, alia que citra Fossam nouam Ad uocatiae Bethu-niensis loca, quae ad posteros Iure haereditatio transmitteret. Haec enim prima Artesipe Comitatus origo fuit, nomenque additum, & Iurisse dictio a Flandria distincta. Eius Metropolis Atrebatum tunc esse coepit. Succςssit Philippo Augusto Ludovicus eius & Elisabethae filius, quem nonnulli Primum Artesiae Comitem dicunt. Ludovicum secutus est Robertus filius

153쪽

Iius; cui Diuus Ludovicus frater tum Gallorum Rex ex patris voluntate supremum Artesiae Dominium in amplissimo totius Regni Magnatum Consessu palam resignauit, pro uinciaeque Comitatus titulum tribuendo fratrem Robertum Primum Alesiae Comitem salutauit. Datum est Diploma Compendi j anno Christi M. CC. XXXVII. In huius Roberti Imperium &in Artesiae Comitatum successit Robertus filius eius nominis Secundus, vulgo Illustris dictus. Reliquit hic Artesiae haeredem filiam suam Macthildim, quae Othoni Burgundiae Comiti & Salinarum Domino iam pridem nupserat. Obijt paulo post Otho ex

vulnere in pugna contra Flandros ad Audomaropolim accepto. Post Macthildim Ioanna eius filia Artesiae Comes renuntiata est, tum vidua Philippi Longi Francorum Regis, ex quo cum praeter filias alias Ioannam Othonis Burgundiae Ducis uxorem suscepisset, huic moriens Artesiam tradidit. Ea cum in Burgundia apud maritum ageret, coepta est per Praefectos Artesia gubernari. Othonis istius & Ioannae ex

Phillippo filio nepos Philippus anno M. CCC. XXXXVII. auita successione Artesiae fit Co

mesa

154쪽

tas APOLOGa Ames, sed anno aetatis suae decimo quinto moritur. Vnde Margareta Philippi Longi Galliarum Regis, & Ioannae quondam Artesiae Co- mitis filia, Ludovici Niuernensis Flandriae Comitis ad Cressiacum caesi vidua Artesiae Comitatum obtinuit. Eius filius ex Ludovico Ni- uernensi fuit Ludovicus Maleanus Flandriae Comes, qui ab obitu matris Artesiam possedit,& Flandriae, a qua per annos fere ducentos uulsa fuerat, iterum coniunxit ita tamen ut non

una Prouincia essent, sed duae,& in utraque seorsim Ius diceretur. Vxor illi fuit Margare ii Ioannis Tertij Brabantiae Ducis silia , ex qua filiam unicam Margaretam suscepit, quae ad Philippi Audacis Burgundiae Principis nuptias

transitens mortuo patre Ludovico maritum

Artesiae Comitem fecit. Ex soc coniugio si-lius extitit Ioannes Burgundiae Dux &Flandriae Artesiaeque Comes, quem in ijsdem Prouinci js secutus est Philippus Burgundus, cognomento Bonus, eius filius, Philippo patri successit Carolus Audax, Carolo Maria unica filia Ma

ximiliano Austriaco nupta, deinde Philippus flustriacus, Carolus Quintus, Philippus II. Albertus & Isabella , Philippus Quartus Artesiae o hodie

155쪽

hodie Comes,& Hispaniarum Rex. Ex his Comitum Artesiae series, & succedentium parentibus liberorum legitimus ordo constat, qui nullum Fr nciae Regibus in Artesiam Ius esse manifeste declarat. QDd praetendere illi posisunt, Clientale Ius est, illudque ad Carolum Quintum usque Comites omnes agnouerunt, di quod debebant, Gallorum Regibus Sacramentum dixerunt, donec ei Iuti non semel Franciscus Primus, ut mox apparebit renuntiauit. Quod de Carolo Artesiano Franciae Pari Galli referunt, nihil ad rem hanc attinet, neque enim Artesiae Comes fuit. i, Porro in alias Belgij Prouincias nullum Francis Ius esse,ex ijs, quae Capite quinto diximus , abunde constat. Illas haereditario Iure Burgundi. & post illos Austriaci Principes occuparunt.Frustra Galli eas sibi asserere contenodunt, in quibus aliquando fuerunt, aut quas bello inuaserunt, quasi id omne Francici sit Iuris, quod arma Francorum attigerunt. De Comitatu Rhusicinonensi eu Rh stion . Omitatum R huscinonensem Galliae Nar. Prate bonensis partem olim fuisse Franci con-R tendunt;

156쪽

rao A p o L o G i Α Regum is tendunt i item ad Familiam Andegauensem - - spectauisse. Fatentur tamen a Ioanne Arago; ρης ' niae Rege pro trecentis aureorum millibus Lu

douico XI. pignori datum, & a Carolo VIII. tandem Ferdinando Aragoniar& Castellae Re gi certis legibus restitutum. Verum deceptum quorundam consilijs Carolum fuisse, & ut ita sit, Ferdinandum datis legibus non satisfecisse se, hoc est, Galliae Regem , quemadmodum

promiserat, non iuvisse. Ideo Caroli successores Franciscum Primum , & Henricum Quartum multa pro Comitatu illo recuperando tentasse, etsi conatui successus defuerit. R βαψ At verb Rhuscinonem ad Hispaniam spe-

h. 4 ctare , & Cataloniae iam pridem adiunctum

Euom. suisse constans Historicorum opinio est, cui fidem longa Aragonum possessio facit. Hunc cum Ioannes Aragoniae Rex Ludovico Vndecimo pignori dedit, Iuri suo non cessit, sed possessionem ad tempus transtulit. Neque, ni si liberrime, Carolus Octauus Ditionem illam

Ferdinando Catholico restituit, ut nimirum cum alio conuertere arma sua vellet, hostem

illum ab ultima Regni sui parte non haberet. Fecit Ferdinandus quod debebat, Franciae nullam

157쪽

nullam vim intulit, nec eius hostibus fauit. Conatibus Francisci Primi & Henrici Quarti

fortuna non arrisit: id vero diuinae iustitiae tribuendum, quae iniustis armis successum seli-ςem saepius negat.

Dis Cis lassa S Aragonia. CI Francis credimus, eorum est orbis uniuer

O sus, adeoque etiam in Castellae Regnum ς - .. Ius sibi esse volunt. Carolus Magnus non exiguam Hispaniae partem depulsis Saracenis aliquando occupauit. Blanca Regina Diui Ludovici mater mortuo Henrico Castellae Regei - statre suo, cum nulli ex eo superessent liberi . mares, Iure in Hispania recepto, Regnum hae- , res adiit, & ad filium Ludovicum transmisit, qui etsi Castellam nunquam occuparit, aut possederit, Ius tamen in eam retinuit, quod hodie Franciae Regum est.

Demus hoc Francis quod volunt, suo ipsi sei gladio iugulant. Nam,ut aiunt,cumDiuus Ludovicus Rex Blancam filiam suam Ferdinandos de la Cerda Alphonsi Castellae R egis filio coli l caret Ius suum in illum & in posteros eius transtulit cessitque. Deinde,ut eorum Scriptores re

st ij ferunt,

158쪽

33a Apo Loci Aferunt. PhilippusFranciata exBaionae cumSan- moa. . istio Castellae Rege de varijs utriusque R egni ne Ret ' gotijs agens,eidem quicquid Iuris in Castellam vendicare posset, ultro resignauit. Fieri tamen eiusmodi resignationem non potuisse, quod Regno Ius istud acquisitum esset, Franci sub more contendunt, sed frustra Neque ipsi Gai liae Reges, qui post Diuum Ludovicum re- gnarunt, Ius eiusmodi asserere sibi hactenustentarunt. Sciunt ex Historiarum fide Henim co Alphonsi Noni filio & Blancae Reginae fratri Ferdinandum Secundum eius ex Berengaria sorore nepotem successisse, quod sanguine proximus esset, &sexu potior. Ei deinde Regivere magno Alphonsus Decimus filius, ac de- inceps alij usque ad Philippum Quartum Austriacum hodie Regem. Ridiculum est, quod quidam nuper scripsit, unitam Francia Castellam sub Diuo Ludovico Rege fuisse, nec ab ea, disiungi unquam potuisse. Facilius est unire Verbis, quam armis aut Iure possidere. uis iis Idem est in Armopiam & Cataloniam Ius, Bancorum, ride a temporibus Caroli Maani

chs Saracenos fugauit, utramque Franciae con- iunxi

159쪽

GANris Aus TR i Ac z. 13, iunxit,& earum haeredes posteros suo eliquit.

i Respondent Hispani quod postquam Car- a , .l thaginensibus Jc Romanis parere Hispania d

sht. a Gothis sit occupata , quorum e sangui-λcum. ne Reges accepit, donec Roderici vitio & Iuliani Comitis scelere tota fere in Maurorum' potestatem venit. Extiterunt tunc duo e Christianis viri omni laude dignissimi. Garsias Ximenius, & Asnar. Ximenius in montibus pyrenaeis a Christianis, qui eo confugerant, Dux electus, Mauros aggressus ingentem ijs cladem

attulit & magnam Nauarrae partem recuperauit, ibique regnauit, ut supra de Nauarra retu- limus. Asnar sub idem tempus fluuium Arago- . nium traijciens non cum multis, sed audacibus & strenuis viris, plurima Aragoniae loca at-mis expugnauit, & Aragoniae Comes est appellatus. Ximenio filius successit Carsias Ennicus; - Aspar Galli um filium successorem reliquit. Garsiae Ennico filius suitFortunius Carsias Dux Nauariae, qui Galliadi Comitis Aragoniae filiam uxorem accipiens, Aragoniae simul factus est Comes. Ex ea Sanctium Garsiam genuit, qui reliquos e Nauarra Mauros expulit, sed insidijs postea Saracenorum circumuentus, dumi R iij victoriam, '

160쪽

victoriam, quam praelio commisso sibi pepererat, ardenter prosequitur, pulcherrima morte nullis relictis liberis occubuit.Eo sublato Mau. ri rursus Aragoniam& Nauarram inuaserunt, quo tempore utriusque Prouinciae populi ad Gallorum auxilium respexerunt. Venit ergo Carolus Magnus valido instructus exercitu, in

quo duodecim illi Duces . quos Pares appellant, montesque Pyrenaeos transgressus asperrimum cum Mauris bellum summa felicitate gessit, ijsque tota fere Aragonia Nauariaque pulsis, gloria contentus in Galliam redijt. Post huius discessum Nauarraii Ennicum Gothicae stirpis virum ex Bigorrae Comitatu sibi Ducem elegerunt, quem nonnulli primum Nauartae & Aragoniae Regem fuisse scribunt, dcxtrumque Regnum posteris suis reliquisse, donec Sanctius Maior Garsiae filio Nauarram , Ranai ro itidem filio Aragoniam attribuit. Ab his Regum in utraque Prouincia series ducitur usque ad Philippum Quartum Austriacum hodie Aragonia; Nauarne, & totius Hispaniae Regem. Neque sane Carolus Magnus propterea, quod Aragonibus suppetias tulisset, & magnam patriae eorum partem a Mauris liberas

set ν

SEARCH

MENU NAVIGATION