Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

set. Regnum sibi vendicauit. Multum ille qui dem contra Mauros istos praestiterat, sed in gnam adhuc belli materiam & laudis segetem alijs reliquerat. Vnde Ennie , qui Arista dictus, saepius cum ijs i iit, di gloriosissimas

victorias reportauit. Nec minorςm consecutus . est laudem Garsias Ennicus Aristae filius, armis strenuissimus, qui non prius infestare Mauros desijt , quam suo sanguine eorum arma cruentauit. patrem secutus pari gloria Sanctius, qui ex matri cum mari in acie occis, utero exe sus ab Equita quodam in spem patriae dc Mau- .rorum exitium creuit. Fuit huic filius Garsias Sanctius, &ex eo nepos Sanctius Maior totius fere Hispaniae Imperator nuncupatus ue quorum res contra Mauros gestae non minorem,

quam Caroli Magni. apud posteros gloriam

De Lusitania seu Portugallia fuse satis iam ante dictum est , nec in noc breuis Apol giae instituto propositum nobis: est copiosuae uniuscuiusque Iure disserere. Qilo vero Iure, Philippus II. Austriacus Lusitaniam obtinuerit, & posteris suis reliquerit sexto capite demonstratum est , ea quo nilui Fran-

162쪽

APOLOGIA corum Regibus in eam Iuris esse plus satis

Leges Pacis sapius inter Hispanos oe Francis inita , ex quibus constat Francos sevo im .

quasdam Austriacorum Prouincias Iuri cessisse. P Raetenso Francorum in quasdam Austria corum Prouincias Iuri satisfecisse hactenus ex Historiarum fide videri possumus; quia tamen illos suo isti Iuri cessisse ac palam renuntiauisl e non semel diximus, id nunc non fictis rationibus, sed adductis initarum concordiarum legibus est comprobandum. Atque inprimis cum Franciscus Primus Galliarum Rex Ticinens praelio captus in Hispaniam ad Carolum minium Imperatorem adductus, &aliquamdiu ibidem asseruatus fuisset, ut libertati pristinae restitueretur, inita certis legibus pax est Madrili XII. lanuarij, ineunte anno M. D. XXVI. Inter eas hae erant, quae ad hoc propositum nostrum ita faciunt, ut Regem illi omni Iuri cessisse declarent, quod eius posteri

sibi

163쪽

sibi vendicant, aut vςrius Galli Scriptores ta

Rex omni actione actare in sempitemum cedito, quod in aliquod Regnum, Prouinciam, ζ --: Ditionem a Casire hoc tempore possessam, no minatim vero in Regnum Ne pol tauum, privia. Sicilia, Mediolanense, Urbem Disionemque Genuensem ac Assensem alligat epotes; renuntiansfoederi Notuo ne acquod inter Ferdinandum Catholicum Caesaris auum maternum ae Ludovicum Duodecimum meorum Regem hisce de Regnis fuit ictum; resilueis Rex Cafari spatiose eptimanarum tabuias ae mata omnia ad dictorum Regnorum, Ditionumi Ius spectantia con- cernentiaque, siue ea Pontifcij, sue Imperii Iuris fuerint. Loicquid Iuris Rex aliqua mtione pra nita rendere potes in Guitatem oppidums Atrebatense, Tornacense, Mortangam, Fanum Amandi, Insulas, Duam rchiacum, si dinum, in sempiternum Caesari, eiusque v-rriusque sexus successoribus ine aliqua exceptione cedito. 2uemadmodum re seuprema Iurisdictioni s Imperio, quod hactenus in S Comi-

164쪽

ir AP o Loci A ait Iacobus Marchantius lib. a. Comment tiorum de Flandria, Principe rebus humanis

Ex empto proximus anguine, nusto sexus discrimine,paccedit,statims Principatus o cijs .

fungitur. Servent Salicam Legem Franci. eam Flandri non agnoscunt, quae proinde post C toti Burgundi obitum repellere Mariam n- . liam ab eius Principatuum haereditate nequaquam potuit. Et tanquam Principi suo idtem. poris Flandri iurarunt, qui ad Franciae Reges deuolui patriam suam potuisse ne quidem sunt suspicati, neque id tum Franci contenderunt. Debuerunt equidem Flandriae Comites pro aliqua Ditionis suae parte Franciae Regibus

Homagium, ut recepto vocabulo utar, exhibere ue & exhibuerunt quamdiu ea obligatio

deuinctos tenuit. Fuit quoque recepta longo tempore ad Parisiensis Senatus Curiam prouocatio ; & durauit illa. donec liberatos ab ea Flandros Galliae Reges pronuntiarunt. A que ut pluribus supersedeam, & uno verbo Ius

hoc omne, quod in controuersiam venit, definiam, cum Franciae Reges Iuri in Flandriam suo, qualecunque fuit, solemni ritu renuntia rim, quemadmodum infra demonstrabimus, Ius

165쪽

GgNris AusTRIACK. os Ius in Flandriam praetendere nullusi sane possunt. mod si nonnunquam Flandriae Comites sua in Francos arma conuerterunt, non idcirco suae Ditionis Iure exciderunt. aut fidem violarunt ό iusta eos causa impulit, quae nulli unquam damno esse debet, ut aut sua legitimo bello repeterent, aut vim a suis urbibus arcerent. Neque ita obnoxij sunt Patrono Clientes, ut iniuriam pati ab eo debeant, repellere non audeant. De horum bellorum causis videat, qui volet, Historicos.

De Comitatu Artem. ARtesiam olim Flandriae , partem fuisse piati,

aiunt Franci, postea Franciae rursus adiun- sum Iis .ctam per Philippum Augustum Gallorum Regem, cui cum nupsisset Elisabetha Balduini am vi Harmoniae Comitis & Margaretae Elsatiae filia, . in dotem a Philippo Elsatio auunculo suo eam terram accepit, quae hodie Artesia nuncupatur. Is enim prole carebat. Ludovicum deinde Octauum eam Ditionem tenuisse, ac tum Diuum Ludovicum fratri suo Roberto Artesiam ea lego cessisse, ut Regni seudum esset. Robertum plura alia Artesiae loca adiecisse, quem or

a iij duae

166쪽

dine seculalij sunt Comites, nam Ludovicus Rex sanctissimus Artesiam Comitatus titulo donarat) usque ad annum I 37. quo Carolus Artesianus Comes DTu Franciae par quia Regis Angliae partes fuerat secutus, Ditiope illa exutus est, eaque fisco addicta rursus Franciae Regno, Vt ante, coniuncta est. Sic Franci.

t ..h. ixa vero se res habet, nec difficile est pro Au II. . striacis respondere. Fuit Artesia Flandriae pars his his, Prouincia seorsim postea habita est, post- ιψώm. quam Elisabetha Elsatia Philippi Augusti Galliarum Regis uxor a Philippo Elsatio in dotem

accepit Atrebatum, Audomarum, Ariam, Heia dinum, Bapalmam, Lensium, cum Hom/gijs, ut appellant, Bononiae maritimae, Sancti

Pauli, Ghisinae, Sileri j, Ardeae, Richeburgi, alia

que citra Fossam nouam Ad uocatiae Bethu-niensis loca, quae ad posteros lure haereditatio transmitteret. Haec enim prima Artesipe Comitatus origo fuit, nomenque additum, & Iuris dictio a Flandria distincta. Eius Metropolis Atrebatum tunc esse coepit. Successit Philippo Augusto Ludovicus eius & Elisabethae filius, quem nonnulli Primum Artesiae Comitem dicunt. Ludovicum secutus est Robertus filius

167쪽

GENTis A,sτRi Ac lius, cui Diuus Ludovicus stater tum Gallorum Rex ex patris voluntate supremum Arte sise Dominium in amplissimo totius Regni Magnatum Consessu palam resignauit, Pro uinciaeque Comitatus titulum tribuendo fratrem Robertum Primum Etesiae Comitem salutauit. Datum est Diploma Compendi j anno Christi M. CC. XXXVII. In huius Roberti Imperium &in Artesiae Comitatum successit Robertus filius eius nominis Secundus, vulgo illustris dictus. Reliquit hic Artesiae haeredem filiam suam Macthildim, quae Othoni Burgundiae Comiti & Salinarum Domino iam pridem nupserat. Obijt paulo post Otho ex

vulnere in pugna contra Flandros ad Audomaropolim accepto. Post Macthildim Ioanna eius filia Artesiae Comes renuntiata est, tum

vidua Philippi Longi Francorum Regis, ex quo

cum praeter filias alias Ioannam Othonis Burgundiae Ducis uxorem suscepissei, huic moriens Artesiam tradidit. Ea clim in Burgundia pud maritum ageret, coepta est per Praefectos Artesia gubernari. Othonis istius & Ioannae ex

Philippo filio nepos Philippus anno M. CCC. XXVII. auita successione Artesiae fit Co-

168쪽

. 28 APOLOGi Ames, sed anno aetatis suae decimo quinto moritur. Vnde Margareta Philippi Longi Galliarum Regis, & Ioannae quondam Artesiae Co- mitis filia , Ludovici Niuernensis Flandriae

Comitis ad Cresssiacum caesi vidua Artesiae Coumitatum obtinuit. Eius filius ex Ludovico Ni- uernensi fuit Ludovicus Maleanus Flandriae Comes, qui ab obitu matris Artesiam possedit,& Flandriae, a qua per annos tere ducentos a

uulsa fuerat,iterum coniunxit,ita tamen ut non

una Prouincia essent, sed duae, & in utraque seorsim Ius diceretur. Hor illi fuit Margaret, Ioannis Tertij Brabantiar Ducis silia , ex qua filiam unicam Margaretam suscepit, quae ad Philippi Audacis Burgundiae Principis nuptias

transitens mortuo patre Ludovico maritum

Artesiae Comitem fecit. Ex soc coniugio si-lius extitit Ioannes Burgundiae Dux &Flandriae Artesiaeque Comes, quem in ijsdem Prouincijs secutus est Philippus Burgundus, cognomen to Bonus, eius filius, Philippo patri successit Carolus Audax, Carolo Maria unica filia Ma

xi miliano Austriaco nupta; deinde Philippus flustriacus, Carolus Quintus, Philippus II. Abbertus & Isabella , Philippus Quartus Artesiae hodie

169쪽

hodie Comes,& Hispaniarum Rex. Ex his Comitum Artesiae series, & succedentium parentibus liberorum legitimus ordo constat, qui nullum Fr nciae Regibus in Artesiam Ius esse manifeste declarat. Qilod praetendere illi pose sunt, Clientale Ius est, illudque ad Carolum Quintum usque Comites omnes agnouerunt,& quod debebant, Gallorum Regibus Sacramentum dixerunt, donec ei Iuci non semel Franciscus Primus, ut mox apparebit, renuntiauit. Quod de Carolo Artesiano Franciae Pari Galli referunt, nihil ad rem hanc attinet, neque enim Artesiae Comes fuit. i

Porro in alias Belgij Prouincias nullum Francis Ius esse,ex ijs, quae Capite quinto diximus , abunde constat. Illas haereditario Iure Bursundi. & post illos Austriaci Principes occuparunt.Frustra Galli eas sibi asserere conten dunt, in quibus aliquando fuerunt, aut quas bello inuaserunt, quasi id omne Francici sit Iuris, quod arma Francorum attigerunt. De Comitatu Rhusicinonensistu Rhusiission . Omitatum Rhuscinonensem Galliae Nar. bonensis partem olim fuisse Franci con- ,Σ'R tendunt,

170쪽

auqmmtendunt; item ad Familiam Andegauensem,isis Q. spectauisse. Fatentur tamen a Ioanne Arago imi niae Rege pro trecentis aureorum millibus Lu

douico XI. pignori datum, & a Carolo VIII. tandem Ferdinando Aragoniae& Castellae Re.gi certis legibus restitutum. Verum deceptum quorundam consilijs Carolum fuisse, & ut ita sit, Ferdinandum datis legibus non satisfecisse se, hoc est, Galliae Regem , quemadmodum

promiserat , non iuvisse. Ideo Caroli successores Franciscum Primum , & Henricum Quartum multa pro Comitatu illo recuperando tentasse, etsi conatui successus defuerit. 3 h. At verb Rhuscinonem ad Hispaniam spen emia ctare , & Cataloniae iam pridem adiunctum Ruom. fuisse constans Historicorum opinio est, cui fidem longa Aragonum possessio facit. Hunc . cum Ioannes Aragoniae Rex Ludovico V n- decimo pignori dedit, Iuri suo non cessit, sed possessionem ad tempus transtulit. Neque, ni si liberrime, Carolus Octauus Ditionem illam Ferdinando Catholico restituit, ut nimirum

cum alio conuertere arma sua vellet, hostem

illum ab ultima Regni sui parte non haberet. Fecit Ferdinandus quod debebat, Franciae nullam

SEARCH

MENU NAVIGATION