Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

maius malum existimauit, hoc elegit. Actiones, inquit Aristoteles, voluntariae sunt, in quibus est electio. Accepit Rex victoris legem; quae proponebantur, licita erant & fieri poterant , ut mox infra patebit; iurauit, Deumque

dictorum ac promissorum suorum testem inuocauit . facere igitur debuit, aut poenae, quae periuros comitatur, obnoxium se reddidit. & ignominia Deum affecit. Quid, quod postquam libertati restitutus suit, idem Cameraci, quod prius Madriti, promisit, iurauitque 3 Nihil enim tum immutatum, nisi de

Burgundia, fuit. Quid, quod Cresph scedus

utrumque Madritanum & Cameracense Rex idem solemni Iureiurando confirmauit 3 Liber sane tum fuit, qui summa voluntatis libertate, certoque consilio bis nouum Caesari bellum post suam captiuitatem excitarat. Quid, quod Cambresiana pace Henricus Secundus RcX, foedera omnia a Francisco Primo parente suo percussa Iureiurando approbauit 3 Quanquam ut captiuus libertatem consequatur, non ut consentiat, sed ut victori pateat, necesse est. Ita Ius Gentium iubet, & sic moribus receptum

ςst. Non quod quis vult, sed quod victor imperat.

192쪽

operat, pretium libertatis exsoluit. Quod si L ges dolo deceptis subuenire debent , earum auxilium debuit Caesar expectare, qui non

decepit, sed Rege post libertatem promissastra rescindente deceptus fuit. Sequitur nunc illud, quod tantopere iacti-M iI. tant,Regem Hri iso in eas Prouincias renuntiare non potuisse, qua Lege Salica Regno sunt unita. Id vero de Sicilia, Neapoli, Mediolano dici nequaquam potest, quae membra Regni Francici nunquam fuerunt, & qui eas Ditiones hactenus possederunt, Franciae Regibus Sacramentum non dixerunt. Potuit igitur suo in eas Iuri, si quod unquam habuit, Rex cedere, & illis omnino sese abdicare. De Flandria Artesiaque ac nonnullis Belgij Ciuitatibus sim peresse dubium posset. Sed hic etiam nullum omnino est. Nam certis occasionibus aliquid de Regno Regisque Dominio detrahi alienati- que posse cum plures alij, tum amplissimus vir Carolus te Bret, Regius in Francia Consiliarius libro tertio de supremo Iure, seu, ut vulgo dicunt, Superioritate Regis, capite I. attestatur. Ac prima quidem occasio est, cum ob singularem aliquem Diuinae Maiestatis fauo- V rem,

193쪽

rem, aut victoriam de hostibus xeportatam,. nouum templum eius honori dicandum, annuisque vectigalibus dotandum est. Tunc enim, inquit, non tarn Regia bona alienantur, quam Regi Regum, a quo sceptra omnia de pendent, consignantur, & quodammodo restituuntur. Altera est, cum Regijs liberis prouidendum de annuis censibus est. Quippe aequissimum videtur, ut ij, quos Regia Domus in lucem edidit, ab ea accipiant, unde suam inter homines dignitatem tueantur, & cum splendore vivant, ita tamen ut concessorum sibi bonorum supremum Dominum Regem Mgnoscant, dc ea ad illum, si liberi desint mares, reuertantur. Tertia est, cum Rex, qui in hostium potestatem venit, redimendus est, &pro eo victori satisfaciendum, aut cum bello Regnum ita afflictum est, ut publicae necessitati succurrere singulorum opes non pussint.

Quippe nihil sanctius Rege esse debet, cuius sacrosanctum est in Regno caput ue nihil potius pretiosiusve publica salute, pro qua res etiam diuino cultui & Religioni dicatae vendi distrahique sine noxa possunti Quarta denique

est, cum eorum meritis praemium assignandum

194쪽

dum est, qui patriam opesque suas deseruerunt, ut FTanciae Regillars feruirent , & in e rum ob dio vitam suam impenderent. Atque idcirco, quod sine turpi ingratitudinis nota omitti elusinodi meritorum compensatio non possit,quemadmodum in suprema Parisiensi Curia declaratum est aliquando, cum de repetendo Dominio de Concressauit, quod

Stuardo cuidam Scoto in praemium meritorum Reges concesserant, ageretur. Hae omnes occasiones in illo Regni Edicto recensentur, quod anno M. D. LXII. publicatum est, ut idem grauissimus Author & Senator affirmat, qui librum suum nuper prius anno M. DC. XXXII. publici Iuris secit. Dubitari nunc' igitur non potest, quin pro redimendo Francisco I. Rege, qui in Caesaris Caroli Quinti potestatem venerat, Iura in Flandriam Artesiam. que potuerint eidem Caesari concedi, & a Regno separari. Et vero si multo in ora sunt Regis in Regnum merita, quam alterius cuiusuis,

cur non ei hocpraemium concederetur, ut alia

qua Regni parte , imo Iure tantum aliquo in externas Prouincias ad Regnum spectante ex hostium manibus liberaretur Nemo est, qui

195쪽

is 6 APOLOGI A pro capitis salute non libenter allus membri iacturam faciat. Neque omnino ex Francorum honore fuisset, si Regem in *ptiuitate mori maluissent, quam aliquo Regni sui Iure nec tam utili, quam honorifico, carere , cum eorum, ut vere dicam, natio Regum suorum amantissima sit, pro quibus nec opes nec vitam profiandere unquam recusauit. QSed Reges cum Regni Coronam accipiunt: nihilse de eo deliracturo iunant. Nimirum, nisi cum eae sunt occasiones a nobis iam enumeratae, quibus & ratio dc usus permittit, ut auelli a Regno quippiam possit. Neque Francisci Primi Iuramentum Madriti praestitum,& aliquoties postea repetitum Franciae damno fuit cum per illud , cui Caesar fidem adhibebat, Regem situm ex victoris potestate liberatum receperit, qui profectopluris solus aest imandus erat,quam istud in Flandriam de Artesiam qualecunque' tandem Ius. Non ausim enim arbitrari tam viales in Francia Reges esse, ut minoris fiant , . quam Ius aliquod eiusmodi, aut quam unae iam non exigua pars Regni. Frustra vero datis obsidibus solutum Iurisiurandi Religione R

gem fuisse putant. Erant illi tantum fidei ab ipso

196쪽

ipso datae pignus, quam si seruare iam liber se.

Aus aut nolebat, aut non poterat recipere eos,& ipsemet ad custodiam reuerti debebat, sicut se reuersurum iurarat. Tamdiu enim in Caesaris potestate erat, quamdiu fide illi obligabatur. Imitatus fuisset non tantum laudatissimum italum apud Romanos Attilium Regulum, qui ne datam Carthaginensibus de reditu fidem violaret, cum Romae captiuorum permutationem dissuasisset, in carcerem & ad supplicium redhi; sed etiam Ioannem Franciae Regem e Maioribus suis unum, qui dimissiis ab Edoua do Anglo, ut certam pecuniae vim compararet, aut,si non posset, in Angliam reuerteretur, cum omnino propter exhaustum bellorum calamitatibus Regnum debitam ex pacto pecu- niam conquirere non valeret, victoris potestati denuo se subiecit, &in Anglia non multos post annos obijt. Maluit ille fidem, quam vi, tam seruare. Gloriosius sane est, quod praestari non potest, negare, quam promissum cum perfidia rescindere. I Restat illud , Regni Ordines non tonsensisse. Neque sane hoc consensu opus erat, cum, nem.

ut supra docuimus,publico Regni Edicto Regi

V iij fas

197쪽

166 Apo Locis Apro capitis salute non libenter allus membri iacturam faciat. Neque omnino ex Francorum honore fuisset, si Regem in Qptiuitate mori maluissent, quam aliquo Regni sui Iure

nec tam utili, quam honorifico, carere , cum eorum, ut vere dicam, natio Regum suorum amantissima sit, pro quibus nec opes nec via

tam profundere unquam recusauit. QSed Reges cum Regni Coronam accipiunt. nihilse de eo detnacturo iunant.Nimirum,nisi cum eae sunt occasiones a nobis iam enumeratae, quibus & ratio & usus permittit, ut auelli a Regno quippiam possit. Neque Francisci Primi Iuramentum Madriti praestitum,& aliquoties postea repetitum Franciae damno fuit, cum

per illud. cui Caesar fidem adhibebat, Regem

suurn ex victoris potestate liberatum receperit, qui profectopluris solus aestimandus erat,quam istud in Flandriam & Artesiam qualecunquet tandem Ius. Non ausim enim arbitrari tam viales in Francia Reges esse, ut minoris fiant, quam ius aliquod eiusmodi, aut quam unaetiam non exigua pars Regni. Frustra vero datis obsidibus solutum Iurisiurandi Religione R

gem fuisse putant. Erant illi tantum fidei ab ipso

198쪽

GERY1s 'AusTO AC E. Is ipso datae pignus, quam si seruare iam liber se ctus aut nolebat, aut non poterat recipere eos,& ipsemet ad custodiam reuerti debebat, sicut se reuersurum iurarat. Tamdiu enim in Caesaris potestate erat, quamdiu fide illi obligabatur. Imitatus fuisset non tantum laudatissimum illum apud Romanos Attilium Regulum, qui ne datam Carthaginensibus de reditu fidem violaret , cum Romae captiuorum permutationem dissuasisset, in carcerem & ad supplicium redipue sed etiam Ioannem Franciae Regem e Maioribus suis unum, qui dimissus ab Edouar-do Anglo, ut certam pecuniae vim compararet, aut,si non posset, in Angliam reuerteretur, cum omnino propter exhaustum bellorum calamitatibus Regnum debitam ex pacto pec niam conquirere non valeret, victoris potestati denuo se subiecit, &in Anglia non multos post annos obht. Maluit ille fidem, quam vim tam seruare. Gloriosius sane est, quod praestari non potest, negare, quam promissum cum perfidia rescindere. bRestat illud. Regni Ordines non ronsen- οῦ si se. Neque sane hoc consensu opus erat, cum,nem.

ut supra docuimus,publico Regni Edicto Regi

V iij fas

199쪽

fas esset, ut se ex victoris potestate in liberta tem assereret, aliquid Regno detrahere. Quanquam an non ordines consensisse censeri debent, cum inita toties foederaaliquamdiu saltem seruauerunt cum pacem Cameracensem supremus Regni senatus cum Regis matre perfecit 3 cum constituti a Rege nobiles Regni ipsius nomine Concordiam Cresipij dc Cambresij sancitam approbarunt 3 cum populus

Franciae uniuersus publicatam inter Caesarem& Regem pacem admisit 3 cum non obsitaris

signis, sed publicis &festiuis ignibus laetitiam

suam est testatus 3 Gaudere propterpacem,quid aliud est , quam pacem probare 3 Neque vero dubium este potest, quin earum Prouinciarum . quarum supremo Iure t se Rex abdicauit , ordines consenserint, squod satis esse debet) ut nullo amplius ossicio Franciae Re-Gem agnoscerent, qui ab eo tempore in Qtis striacis Principibus supremum in se Imperium residere libenter agnouerunt. Accedit quod non Rex tantum, sed Caesar etiam Iutibus aliquibus suis Francorum Regibus cesserit, ut videri censerique Iulium taedam commutatio possit, non in damnum , sed

200쪽

Regni utriusque utilitatem. Fuit enim haec una Madritani foederis lex, de in alijs deinceps repetita.

i. Cafar Regi eius, successoribus tradito aein perpetuum cedito, Ius actionemi omnem, quam ablegat in eas Ditiones, quas hoc tem' issi. pore Rex po det, ijs, qt hv legibus continentur,exceptu) Ut lunt Perona, Mondide- rus m , Eoia, Comitatus Bolonia, Ghuina, Pontiaci,ac ciuitatum ad Qtrumque Somona ripam sitarum; denique omnium earum rerum , quas Ca r Iure Regni Hspanici, δε- milia Burgundica, foederis vi trePatenses , Confluentia ad Sequanam , Peronensis, ac causa aliarum Prouinciarum, Familiarum, foederum allegare ac obtenderepotest. Praeterea inita Cameraci pace contentus Caesar fuit solo suoin Burgundiae Ducatum Iu. te & eiusdem possessione Franco cessit, donec . ius illud suum coram Arbitris aut Iudicibus periretur. Idem constitutum fuit de Comitatu Auxertoii, Musonij, Barrae ad Sequanam, & de Fano Diui Laurenti j. Quae loca disinia iam ante a Carolo Audace Caeseris Proauo possessa cum

SEARCH

MENU NAVIGATION