Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

rao A POLOGI A occuparunt, primi BrunsWicenses extiterunt, qui mortuo Henrico Iuniore Principe Catholicissimo anno M. D. LXVIlI. patriam uniuersam ad amplectenda Lutheri dogmata co gerunt, Coenobijs non Religiosos virosa Ecclesiasticos praefecerunt, ac paulatim deficienti. bus Religiosae vitae Sacramento adstrictis bona ad usus alios transtulerunt. Eorum exemplum alij secuti sunt principes, Comites, Toparchae, eaque Coenobia, Collegia, & Sacerdotia, quae Catholicis post Augustana Comitia restabant, successoribus paulatim exclusis, tandem extinxerunt, ac sibi suisque bona illorum asseruerunt. In sola Saxonia viginti propemodum Principatus Ecclesiasticis erepti sunt, & in ijs Collegia, Monasteria, Sacerdotia plusquam trecenta, in quorum omnium tranquilla possessionepost initam Passavij pacem Catholici

degebant. Ivi CUM His ita summa veritate expositis, ut ad illud Caesareum his, de quo hic inquirimus, acce- ληιεμ damus, cum Passauiensis & Augustana Pax H 's' rata sacrosanctaque in Imperio esse debeat, Vt ipsi Augustanae Confessionis Principes confitentur, atque ea foederis naturam induerit, ac Iuris

272쪽

Iuris, ut loquuntur, stricti sit contractus, dubium esse non potest, quin summo optimoque Iure Ferdinandus Secundus Imperator ea omnia Ecclesiasticorum bona repetere potuerit, quae hoc initae pacis contractu in Prouincijs . . Sectariorum ad Catholicos spectare dignossecuntur. Ea vero triplicia sunt. Inprimis qua pertinent ad Ordines Imperj, ut sunt Episcopatus omnes, Abbatiae& Praelaturae, quae in Imperij matriculam, ut vocant, referuntur. Deinde qua in alios, quam pios usussunt traFlata. Tum ea omnia, quorum possessionem

Pasiaviensis oe Augustana Pacis tempore

Catholici retinebant. Cautum enim foederum

istorum legibus fuit, mi Augustana Confessionis Ordines Catholicis possessiones seu as, vectigalia , cateraque Ima lusere permitterent, neqηe usta ratione impedirent. quo minus istis pacate uterentur fruerenturque. Ex quibus: duo colligere licet, unum, eos omnes, qui bona ad Imperhordines pertinentia ante Passa-uiense foedus occuparunt , aut alia post Augustanum contractum arripuerunt, ad eorum restitutionem teneti compellique debere . alteium. Iure Caesarem cum supremus Iustitiae administra-

273쪽

ministrator sit & Ecclesiae Patronus, repetere ea bona omnino posse& debere. Nemo non tanti Iuris rationem videt. Quippe si pace constituta retinere Ecclesiastici bona, quae tum habebant, potuerunt, ea ipsis adimere sine grauissimo scelere & iniustitia nemo certe potuit. Cum aliter tamen factum sit, ac in omnibus 'fere Sectariorum Prouincijs contra foederis A

gustani leges bonis suis spoliati sint, non aliquo Iure, quod esse cum iniquitate non potest, sed summa vi, an non Caesaris est spoliatos& de bonorum suorum possessione deturbatos suprema Imperij authoritate restituere Nimirum haec est funestissimi belli causa. Spoliatos

per iniuriam reducere sua in bona Caesar cupit,

an non potest 3 Quae Sectarij per vim Ecclesiasticis abstulerunt, repetit Caesar, an non debet 3 Si non potest, si non debet, fatendum est non iustitiam in Imperio, sed vim & iniuriam valere, ac deinde etiam raptoribus, publicis grassatoribus, praedonibus, iniustisque detentoriabus concedendam impunitatem esse. Si , inquam, nec potest, nec debet, sine viribus est Passauiense foedus,& ridicula Religionis pax Augustae constituta, quam tamen Caesar, Rex, Principes

274쪽

Principes Electores, & caeteri Imperij Ordines

suo Iuramento ac auissioritate ratam esse iusserunt. Neque bonorum Ecclesiasticorum possessores Sectarij tueri se temporis diuturnitate seu praescriptione possunt, cum fide bona destituantur,ac solo violentiae titulo possideant. Defendere possessionem suam si velint, opus est, ut ex legibus Augustanae pacis aut Passa-uiensis niuilegium ostendant. Potissimum cum Pacem illam Religionis Germani Scriptoresfulcrum o firmi mum tranquillitatis sublica munimentum, imb,Germania Palladium appellent, asserantqueper eam octoginta propemodum annis sacrosanctam ImperjMaiestatem Venusi lime ruisse. Quanquam non alia mens inuictissimi Ccta Edictum saris Ferdinandi Secundi hactenus est, quam ut constituta Religionis pax in Imperio seruetur. Atque idcirco anno supra millesimum sex- tacentesimum vigesimo nono, die sexta Mariij Viennae publico Caesareae potestatis Edicto mandauit, ut Principes, Toparchae, atque vrbes Imperiales, quae vel Confessionem Augustanam, vel aliam diuersam a Catholica veterique Religionae sectam profitentur, ea omnia.

275쪽

a 34 APOLOGIA, Ecclesiastica bona restituant, quae ad Ordines Imperij pertinent; atque ea etiam, quorum

possessionem post initam Passavij & Augustae pacem Catholici retinebant; siue illa in Ditionibus suis sita Protestantes Dominijs suis adiunxerint, siue in usus alios conuerterint.

Quod nimirum nullo Iure Principes Prote, stantes bonorum Ecclesiasticorum, quae solius Dei sunt & Ecclesiae, fundationem subuertere possint. Ac praeterea quod pacis Augustanae legibus cautum sit, ut si quis ab Episcopatu, Praefectura , vel alio Sacerdotio decedat, liceat atque integrum sit ijs, ad quos ea res Iure vel consuetudine spectat, alium eligere constituereque . qui veteris sit Religionis , hocque modo Iura institutionis, electionis, praesentationis, confirmationis, & id genus alia cum tranquilla simul bonorum possessione integra illis illibataque permaneant. Iuramen. Ad hoc Edictum promulgandum Iureiurando se astringi, quod Septemviri ab eo, cum H π, Imperium susciperet, exegerunt, & quod in eorum manibus consueta formula praestititi Fore nimirum, ut constitutam in Imperio Re

ligionis pacem, &quicquid eiusdem legibus

contine-

276쪽

GENTis Avs TRIA CAE. 23 continetur, citra ullam exceptionem, seruaret,

nec ei detrahi aliquid, aut in ea quicquam im- mutari permitteret. Quod profecto Iusiurandum nunquam ab eo Principes Electores exegissent,si Caesaream Maiestatem illo teneri obstringique non existimauissent. Eandem fulsese mentem aliorum gloriosae memoriae Caesarum praedecessorum suorum Matthiae, Ro-dolphi Secundi, Maximiliani Secundi, & Fe dinandi Primi, qui, quia eiusdem Iurisiurandi Religione tenebantur, nihil unquam, quod aduersus Patauiensem vel Augustanam pacem esset, permittere se sua authoritate. posse putauerunt, etsi non semel diuersae Protestantium querelae ad eos sint delatae. Quippe probe sciebant, non esse Caesareae potestatis fundamentalem Imperij legem rescindere & initum inter Imperatorem imperijque Principes & .

Ordines contractum nullo eorum omnium

accedente consensu subuertere. Id non ignorans Dominicus Arumaeus volumine secundo Discursuum Academicorum, Discursu X II. ' hi non dubitat asserere Caesarem, etsi summa ab- m/i.

solutaque uti potestate velit, Religiosam istam Constitutionem abrogare non posse, quod

277쪽

136 A p o L o G i Anon solius Imperatoris consensu , sed omnium simul Imperij ordinum suffragio sit

sancita. Addit vero etiam ne tum quidem ab- . rogari totam posse, si ordinum consensus a cedat, atque idcirco, quod non inimis Principibus sit nefas fundamentalem Imperij legem mutare aut tollere, quam contra Imperij salutem venire.Quod autem idem ait legem illam de conservandis Ecclesiasticorum bonis, etsi Protestantium Iureiurando, subscriptione, sigilloque firmatam, contrariae iam . consuetudineabrogatam esse, quid aliud est, quam eorum, qui in bona Catholicorum inuolarunt, violentiam probare 3 quid aliud , inquam , quam iniustis usurpatoribus iundamentalem Imperij legem euertendi vim tribuere3 quam omnem Iurisiurandi Religionem contemnere conculcareque 3 quam Septemui. ros subsannare, qui Caesares a se electos in pacis Augustanae verba iurare volunt Neque sane ea contraria consuetudo aliud est, quam iniusta vis, cui qui robur aliquod contra Imperij legem suprema authoritate & Principum ordinumque suffragio sancitam tribuunt, id agunt, ut Impeth tranquillitatem

' euertant

278쪽

GENris Aus TRIA E. 237 euertant, & Iuri vim omnem anteponanti . i

Enimuero cum clarissima sint omnium Pacis Augustanae legum verba nec in ijs dubium ullum sit, ac tantum subtiles aduersus illa cauillationes adferri possinis laborat hic omnis Sectariorum Scriptorum turba, ut luci fulgentissimae obscuritatem offundat, aut sit nimio fulgore perstringatur, verborum significationem inuertatue aut denique cum hoc in tanta verborum claritate non possit, negatum a Protestantibus consensum ijs, quae de Ecclesiasticorum bonis sunt sancita, confingat. Qua- si vero non consentientes iurauerint,aut sigillis suis, quae nolebant, rata esse firmaque iusse

rint.

Sed ingeniosior caeteris quidam, cum de ' ρ pace constituenda ad Gustavum Suecum scri ' - beret, nouum hoc argumentum est commen ius. Loca sacra Coenobiaque Regalium Feudorum aestimari pars debent, cur non igitur deficientibus viris sacris ac Religiosis ad Ditionis ; in qua sunt sita , Principem tanquam laudorum Dominum deuoluerentur Hoc argumentum ut confirmet, Honorij & Theodosij Caesarum constitutionem adducit, qua

Gg iij iubent

279쪽

aas A P o L o G I A iubent omnia loca, quae sacris veterum error

deputauit, rei suae sociari. Exemplum etiam Dari j, qui Baalitis, cum eorum abusum & dolum animaduerteret, cibum abstulit, & delubra destruxit r Rέροψ4. Porro principes non Ius in res sacras, sed inspectionem habent, nec ut iudicent, sed ut defendant ue adeoque pro arbitrio suo de locis sacris Coenobijsque, ac multo minus de Episcopalibus, statuere non possunt. Ea, qua diuinae, inquit A mbrosius Epistola ad Theodosium& Valentem, Impenatoria potestati non seunt pubiecta. Ad Imperatorem Palatia pertinent,

ad Sacerdotem Ecclesia. Impenuior domum

priuati nullo potest Iure temerare, domum Dei imat auferendam P Idcirco magnus ille Otto Cardinalis & Episcopus Augustanus, cum Augustae in Comitijs de bonis Ecclesiae

in Haereticorum potestate relinquendis ageretur , memor Iuramenti illius, quo tanquam

Episcopus & Imperij Princeps defendere Iura

Ecclesitae tenebatur, Christiana sortitudine, . Potius , ait, quam consentiamus, corpus, vitam, quicquid. in terris habemus, constὰ ter derelinquemus; idque conum Deo oe toto mundo

280쪽

mundo expresie reseruatum globis volumus,

quod in lunamenti nostri vinculo; Ut constans Christianus, s natus Germanus, usque ad mortem perseeuenabimu . Hoc Zelo Diui omnes pro tuendis Ecclesiae Iutibus sese semper eius Hostibus opposuerunt. Qilis nunc dicat in Protestantium Ditionibus aut viros sacros templis, aut Religiosos Coenobijs defuisse3 Defuerunt sane, sed tunc, cum eiecti ab ijs essent, aut calumniis iniurijsque in exilium comput

si, aut fortassis etiam nonnullis in locis omnes mortui, ac nulli in eorum locum succedere permissi. Devi illata taceo, sat omnibus est nota. Indignum vero est Oca,quae sacris veterum error deputarat, & Ecclesiae Christianae templa Coenobiaque eadem ratione censeri, ut si illa Caesares Idolis eripere sibique asserere potuerint , haec eodem Iure & exemplo Principes Protestantes Catholicis auferre occupareque

possint ,& quidem contra legem iam pridem

a se Iureiurando sancitam. Contigit aliquando, Baronio teste, ut ex Henrici Imperatoris exercitu non pauci ad hostes transfugerent. Quod cum animaduerteret Comes quidam opibus instinis. Abbatiam Laureshei mensem cumo omni

SEARCH

MENU NAVIGATION