Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

bitrio vivunt, sed qui Regibus & Magistrati

bus suis obedientes vitam ad rationis legumque normam componunt. Ideo Principibus suis libenter subsunt, & eorum Imperium agnoscunt; illi regunt legum potestate,hi obtemperant honesta voluntate. Non tollunt libertatem Reges, sed conseruant: nec iboum imponunt, cum legibus coercent, sed honestae vitae disciplinam tuentur. Quis nolit honeste vivere 3 Plus iusto sapere volunt, qui, ut libertas sit, nullum Regem aut Principem esse debere contendunt. Imo Regum bonitas subditorum est libertas; & ubicunque boni sunt RGges, ibi liberi sunt subditi. Sunt Regna magna: quaedam familiae, in quibus Reges cum subditis vivunt, tanquam patres cum liberis, leni ter fere semper agunt, interdum, cum opus est, severitatem utilem admiscent , ne praui quidam in aliorum perniciem fiant. Et certe non aliud sunt Principes Austriaci, quam leges ipsae, cum non aliter, quam secundum leges vivant ipsi, & alios regant.

Triplex sub ipsis, quemadmodum& alibi,

hominum est ord', Ecclesiasticorum, Nobilium, Plebeiorum. In Ecclesiam & Eccles stic

242쪽

sticos Ius non sumunt, sed inspectionem, &ijs patrocinium suum praebent. Sciunt enim, sicut Leo Primus Pontifex dixit, quod Regia potesas, non solum ad mundi regimen, sed .lὸφ'-l maxime ad Ecclesi prasidiumsit costata. Ideo

viribus omnibus eam defendunt, ornant, promouent.Vide templa in Ditionibus Austriacis, quantus est eorum lendor 3 Considera sacro Religiosorum hominum ordines, quantus omnium sub accuratissima disciplina feruor 3 Circumspice urbes & vicos, quantus sacrorum Praesectorum & Parochorum ardor

quanta vigilantia 3 quanta integritas&seduli- tas 3 Intueare constitutos ab ijs Ecclesiarum Antistites; ijs meliores aut digniores esse non possunt. Fateor alibi etiam Ecclesiam& Religionem Christianam vigere, sed illa nullibi magis, quam sub Austriacis floret. Id eorum curae& exemplo debetur. Inspiciunt sedulo in om- nium ossicia, inquirunt, admonent. Subditis ad omne pietatis genus praeeunt, &illi principes suos tam pios libenter imitantur. Ne quid Ecclesia aut Religio detrimenti accipiat, diligenter animaduertunt. In Sacerdotijs confercndis, di dignitatibus Ecclesiasticis, nihil san-

243쪽

guini aut fauori dant; probitati, virtuti, doctrinae fauent. Magni ponderis apud eos est vitae praeclare actae Sc eruditionis testimonium, sine quo nullus commendationi est locus. Interim nihil Ecclesiasticorum Privilegijs detrahunt, nihil in sacrorum ordinum Constitutionibus immutant, nullius potestati derogant ue omnes

iuuant, fouent, conseruant; omnes liberrimi sunt, modo boni dc ex norma sua viventes.

daomati Nobilium ordo ad Reipublicae defensio-M .' nem a Regibus est constitutus, & pars quaedam eius maxima praecipuaque. Erga nobiles ita se Principes Austriaci gerunt, ut eos primo post se loco habeant, honoribus ornent, prae

mijs cumulent. Omnitio post Principes primo in gradu sunt, & in Republica secundi. Propter fidem. fortitudinem, dc prudentiam primas illis in bello partes assignant 3 propter hinnorem & dignitatem, eos in Aulis suis apud se

habent. Constituuntur Prouinciarum Recto res,vrbium Praesecti, ad Monarchas Legati. In rebus Reipublicae arduis eorum consilia expetuntur & audiuntur. Gaudent omnes dignitatis & ordinis sui Privilegijs, moderate reguntur, in honore dc pretio sunt, non contem

nuntur,

244쪽

nuntur, non negliguntur, modo tamen adnatalium splendorem mores non dissimiles, industriam, & virtutem adiungant, nec illam Naiorum suorum claritatem turpitudine aliqua maculent. Hoc omnino asserere possumus, nulli bi tam liberos nullibi tanto in pretio, nullibi tanto in amore nobiles esse, quanto sub principibus Austriacis, qui per eos regunt, per eos bella gerunt, per eos suarum Aularum dignitatem & splendorem tuentur. Id Vero etiam agunt, ut Nobiles aliquo semper beneficio sibi devinctos habeant, censu aliquo annuo, si opus sit; iuuent, praemijs semper &honQrum maiorum titulis, s rem praeclare gesserint, condecorent. Nimirum tam illustris Familia non potest non genere & virtute illustres amare.

Q god ad plebeios attinet, qui vel mercatores sunt, vel opifices, vel agricolae, eorum tanta in Austriacorum ditionibus cura est, quan-.ta illorum ad Reipub. sustentationem necessitas. Illos ipsi Principes sua authoritate tuentur, beneuolentia complectuntur, clementia humitateque fouent. Atque hinc urbes opulentae sunt, artes & opificia vigent, ingenia eminent,

245쪽

industita in pretio & honore est. Interim omnium in hoc ordine ea libertas est, ut bene vivendo nihil timeant, nullam vim a quoquam patiantur, bonis suis summa cum tranquillutate fruantur. Habent sua Collegia opifices, &Priuilegi js a Principibus concessis utuntur. Nomo est , qui de Principum administratione

conqueratur, ad eos aditus omnibus patet, a diunt libenter, etiam infimos, respondent bean igne. Nihil omnino , quod bonorum est Principum, omittunt; nulli Maiestas terrori est , quae nec pauperes excludit. Ab omnibus vis&iniuria arcetur, imo cum ipsis Principibus lite certare, si occasio sit, licet, quod da ve- . lint&permittant, nec dignitas Ius dicit, sed Leges & Iustitia. Imperia Magistratuum sub tam benignis Principibus lenia sunt, non dura, non contumeliosa. Toto denique in Austriaco Imperio nihil acerbum est, nihil crudele ,omnia plena clementiae, mansuetudinis,

humanitatis. Nemo inaudita causa, aut nega-.

ta defensione de bonis vel vita unquam est sub Dinia illis periclitatus. r tiρηα Magna quoque pars libertatis est modes I rata tributorum eXactio. At vero ea tanta est in

246쪽

Ditionum Austriacarum Imperio, ut nulla vectigalia imperentur, quae praestare omni Iure populus non teneatur. In ijs imponendis aut exigendis singularum Prouinciarum mos seruatur. Si ordinum necessarius est consensus, sine hoc nihil Austriaci iubent, nihil exigunt. Adeo etiam in Belgio infima plebs velle debet, quod Princeps petit, & hic non aliter petit; nimirum cum vectigalis extraordinarij necessitas est. Census suos & velut quoddam patrimonium, seu Iura Dominij Principes habent, quae ut exigant recipiantque subditorum consensu non egent. Ista secum Ius Maiestatis ad fert. Caeterum quaecunque pro temporum necessitate ab Austriacis vectigalia iuben

tur seruato regionum more, eam habent moderationem, ut eorum, qui pen re debent, facultates non excedant. Neque enim graues

esse populis suis volunt, sed patriae necessitati ex singulorum opibus subuenire. Ac plerumque ipsi ordines concessum vectigal colligunt, &

Principibus suis persoluunt. Ita sic, ut populum plus aequo onerare, etsi vellent, non posistat. Sed volunt, maluntque nonniinquam monilia sua, resque alias preticias aut vendςre,

247쪽

aut pignori dare, quam nouis subditos suos tria butis onerare. Ita fecerunt Serenissimi Principes Albertus & lsabella, non minori propterea laude efferendi, quam Nerva, Tacitus, di M. Antoninus Imperatores. Quid, quod nuper non pauca dominia Philippus Quartus oppignorauit, ut belli sumptibus& patriae necessitati satisfaceret 3 Nullius immunitas violatur, nullius Privilegia laeduntur. Ecclesiastici aut sponte aliquando in publicum aliquid conserunt, aut ita iubente sacrorum summo administratore Pontifice Romano. Audebo & illud addere, nullorum Regum aut Principum subditos tam leuia sustinere onera, tam moderata pendere vectigalia, quam qui Austriacis parent. Iactitent etiam quicunque volunt libertatem

suam, & in Rebuspublicis sine Rege liberrimos se proclament, fateri tamen debent. ut de alijstaceam) multo pluribus grauioribusque tributis sese onerari, quam eos Belgas, qui in Regis

obedientia Religionem auitam retinent. Ita

vident & iudicant, qui nullo partium studio

sed veritatis affectu cuncta metiuntur. Quanquam satis iam fortasse multa de Austriacorum Principum moderatione, ex quibus liquido

constat

248쪽

constat eos, qui Austriacorum Imperium agnoscunt, regi, non opprimi, benigne tractari, non crudeliter vexari: imo nullam maiorem esse, quam eorum libertatem.

CΑpvT XIV. Nonnulla obiectiones contra Principum . Mustriacorum Politicum regimen, ad illas respousio. Vana moderatum sit Austriacorum Principum regimen, quam lenia iusta que eorum Imperia, quam accommo datus ad humanam societatem gubernandi modus, dubitare iam nemo potest. Ne quod tamen adhuc dubium in quorundam animis insideat, dum tanta licentiae & anarchiae cupiditas est, nec ullus concepti in Austriacos odij modus , discutiemus nunc illa, quae contramitissimum ac iustissimum Austriacorum Imperium opponunt. Ea est infelicissima humani generis inquietudo, uti vix unquam sine motu aliquo sit, sed ab hominum vitiis ea inquietudo est, ab avaritia, ab ambitione. a libidine, a

ivxoiς, licentiae cupiditate. Si persuadere sibi

possent

249쪽

possent quidam homines, Omnem animam

potestatibus sublimioribus si bitam esse, ut

Gentium Doctor affirmat,non tot hodie Chri stiana Respublica bellis ciuilibus agitaretur, non tot essent secessiones seditionesque, non tot rebelliones sine causa, ac pene sine praetextu concitarentur. Sed haec mala orbi terrarum adfert libertatis per nimiam felicitatem Iuxuriantis intemperantia, quae fraenum rationis recusat s nullum Imperium admittit. Non intelligunt Principem esse hominum rerumque in ciuili societate vinculum, cuius ea potestas esse debet, quae capitis est in membra. Non considerant singulos homines in magno Rese publicae corpore quaedam esse membra, quae a capite avulsa, retinere incolumitatem, vigo- rem, robur non possunt. Verum quia hoc malum remedij impatiens est,&quanquam sciant quod, ut idem Gentium Doctor ait, 2 vire*pit Potestati, Dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sebi damnationem acquirunt , feruntur tamen in suum exitium, turbantque & collidunt populos inter se nos ijs, quae obiici possunt, quantum in nobis est, sed tisfaciamus. Nulla,

250쪽

Nulla, inquiunt, in Ditionibus Austriacis os trabilleligionis & conscientiae libertas est. Nemo it -- quod vult de Deo sentit, omnes ad Pontificum praescriptum colere Deum coguntur, &ad Ecclesiae Romanae normam mores compOnere. In Religionem. autem & pietatem qui Ius sumit, etsi caetera concedat, libertatem uni.

uersam tollit, & seruitutem inducit. Nolo hic controuersiam illam definire, Una an plures in Republica constituenda, aut saltem totinanda sint Religiones. De ea iam alibi disserui, & inter Politicas Dissertationes meas in lucem emisi. Indignum est diuinum cultum ad libertatem quoque vocari, quasi seruitus sit uno sensu atque uno ritu Deum colere,

qui sicut unus est, ita una fides & Religio esse debet. Porro, ut de Austriacis in Germania Prouincijs de quibus sequenti capite) hic ta- ceam, id dico, Serenissimos Austriacae Domus Principes, praeter Catholicam Romanamque Religionem, alias in Prouincijs suis tolerare non posse. Anno sexcentesimo trigesimo octauo in Hispania in sexto Toletano Concilio decretum fuit , ut quisquis succedentium temporum Regni apicem sortiretur, non ante Re-

SEARCH

MENU NAVIGATION