Institutionum iuris canonici communis & Neapolitani a Carolo Gagliardo sacrorum canonum interprete in Regio Gymnasio Neapolitano elucubratarum ... liber 1. 4.

발행: 1766년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

a Io Insitutionum Iuris Cauouis; ab incertis distinguamus. Decem idcirco genera locorum in volumine Gratiani sunt distinguenda . I , ex sacrae Scripturae libris decerpta. 2, ex conciliis qua cecumenicis, qua localibus. 3, ex epistolis partim veris, partim apocryphis Romanorum Pontificum . 4 , ex libris Patrum graecorum & latinorum. 3, ex canonibus, qui dicuntur Apostolorum . ex tribus libris poenitentialibus . 7, ex codice Theodosiano.

8 , ex Pandectis, Codice & Nouellis Iustiniani. s, ex Regum Francorum capitularibus. Io, tandem assertiones ipsius

Gratiani aut in Distin Elionum, Causarum, & Quaestionum initiis propositae , aut interpolatae ad concordiam dissentientium canonum . Multa item capita praeseserunt inscriptionem Pitiae , qua significari appendices in margine primum adscriptas,& postea in corpore insertas coniiciunt probabilius Romani iCorrectores ; posthabitis aliorum opinamentis ex eo , quod iistas .besse in pluribus vetustissimis codicibus , in uno autem castigatissimo ad marginem superadditas, viderint. lXII. Tres in partes summas opus distribuit Gratianus. ἰPrimam Distinctiones , secundam Causas, tertiam tractatum de

Consecratione nuncupauit. Pars prima complectitur Distincti,nes , puta titulos Io I , quarum priores viginti originem , auctoritatem , variasqne species canonum edisserit ad apparatum generalem : reliqiue de personis clericorum , eorumque

distinctis dignitatibus, ordinationibus, osticiis exhibent tractatum, qui vulgo dicitur ordinandorum. Secunda pars subdiuiditur in Causas 3o , dc earum singulae in plures Guaestiones. Siquidem Causas Gratiano placuit dicere, quas alii passim rubricas seu titulos appellant quemadmodum & Gaesiones ,

quas capitula seu articulos ceteri aut paragraphos e eo quod res forenses & formam iudiciorum ecclesiasticorum pertractet in criminalibus & ciuilibus . Ordinem partis huius perplexum , interruptum & mistura dissentanearum rerum confusissimum vix unus erit, qui valeat excusare, probare quidem nemo .

In ea post Caissam 33 qu. 3 spectantem Matrimonii Sacra.

122쪽

L bre L t. m. De collectisn bus eanonum. III mentum, interiectus est tractatus de Poenitentia , qui constat septem di itinetionibus seu titulis. Tertia & vltima septem distinctionibus agit de consecratione ecclesiarum , Sacramento

Eucharistiae , festis diebus, Baptismo , Confirmatione , diuinis

ossiciis, ieiunio, Sanctorum veneratione, ad extremum de fide. XIII. Post Gratianum quinque Decretalium compilationes antiquae in lucem prodi uerunt intra curriculum annOrum 7o , quae tamen a scholis & iudiciis dudum exularunt. Primam anno circiter II so composuit Bernardus Papiensis Praepositus ex conititutionibus Alexandri III, & successerum Pontificum usque ad Ccelestinum III., Secundam adornauit

Iohannes Vallensis ex Coelestini III potissimum decretalibus. Vtraque priuatim vulgata nullam in iudiciis fidem habuit , nisi scriniarii ecclesiae Romanae singulas epistolas ante reui dii

sent ac comprobassent sa). Tertiam conficit Petrus Beneuentanus diaconus de mandato Innocentii III, haustam ex ipsius Papae registris , quae idcirco vocata est abiblute Innocentiana compilatio. 'artam idem Innocentius III peragendam iussit incerto aucturi ex decretis concilii generalis Lateranensis , &libris restesti sui sequentibus post Ia. Quatuor has omnes compilationes una cum scholiis dudum vulgauit Antonius Augustinus . Giniam concinnavit Honorius III ex suis ipsius decretalibus: eamque ab Antonio Augustino, & Contio , ceteris desideratam iuris publici fecit anno Iὸ43 Innocentius Cironius, notisque illustrauit eruditissimis. XIV. Sextam jussu Gregorii IX anno Ia3o adornauit S. Raymundus Pennasortius Barcinonensis Ordinis Praedicatorum, in qua praeter nonnullas S. Scripturae , Patrum & synodorum sententias congessit pontificias praecedentium quinquet compilationum constitutiones & epistolas, resectis superfluis &paucis aliquando immutatis , nouisque ipsius Gregorii super additis . Hanc pontificia auctoritate omnino confirmauit Gre-

sa Quod rescripsit Innoe. III ad Hellensem episcopum in cap. 3 defd. inser. in a compit. & eap. pastoralis 3 eod. ιit.

123쪽

r e et Institutionum Iuris Canomia politis ipse IX , per totum orbem legendam ac seruandam iussit a) , Jc legis communis vim omnibus in ea coatentis indidit. In quinque libros distributa est . Quorum in primo agitur de sacris iudicibus & praelatis . In secundo de iudiciis praesertim ciuilibus . In tertio de rebus ecclesiasticis & clericorum & laicorum , quae solent in ciuilibus sacri fori caussistractari. In quarto de rebus matrimonia & sponsalia spectantibus . In quinto de iudiciis criminalibus , eorumque forma, de criminibus & poenis .. Singulis respondent sequentis hex, metri vocabula . Iudex , ῆudicium, clerus , connubia , crimen. Haec compilatio Greqoriana , quae pars est praecipua Corporis

iuris canonici, appellantur rextus Deci etalium . Praecedentes

quinque Decretalium compilationes e scholis L iudiciis eliminatas per istam compilationem fuisse condoluerunt interpre-.tes, non iniuria indignati S. Raymundum utilia permulta lex integris decretalibus , praesertim factorum narrationes re- j secuisse , nonnullas quoque particulas immutasse & quasdam :perutiles constitutiones omnino omisisse- Eas ob res textum hunc quoque corrigendum 'curauit Gregorius XIII ad collectionum antiquarum & regestorum 'Mntificiae Sedis amussim , cuiusmodi beneficio prodiit inter alias editio Petri & Francisci de Pithaeis emendatior- Ad assequendam itaque persectam cognitionem canonum & decretalium , oportet saepe sontes adire; antiquas puta collectiones a Francisco Pegna Hispano Q primum indicatas in notis marginalibus , regella pontificiarum epistolarum , & conciliorum aeta et id quod prae ceteris i fecerunt Contius , Antonius Augustinus , Emmanuel Gong, flag. Tum animaduertere quidnam erroris, abusus vel quaestionis dederit occasionem canoni vel epistolae : historiam inquirendo ex coaevis scriptoribus, & variatas vocum significationes perscrutando ex usu temporum di vicissitudinibus purae , mediae,

infimaeque latinitatis, in glossario praesertim Caridi Fresnei.

s a Patet ex eonst. Rex pacificus , seu praefationis epistola, quae initio huiusce opem impressa est, ad Bononiensem Academiam data.

124쪽

Liber I. Tit. IX. De cottictioniblis canonum . II s. ' xV. Alterum Iuris Canonici volumen Sexeus ideo nun. cupatur, quod quinque libris Decretalium Gregorii IX accenerit, quamuis rubricas non diuersas quidem a Gregorianis, sed easdem, quae numerantur 7st , in quinque item libris dispositas iuxta methodum eiusdem textus Gregoriani exhibeat. Complectitur constitutiones octo Pontificum , qui post Gregorium IX sederunt, scilicet Innocentii IV, Alexandri IV, Urbani IV Clementis IV, Gregorii X, Martini II, vulgo IV, & Bonifacit VIII: praetereaque duorum generalium conciliorum Lugdunensium Ι, & II . Iuta Bonifacit VIII como pactum est a Guillelmo de Mandagotio archiepiseopo Ebro. dunensi, Berengario Fredono Biterrensi episcopo, & Richa do de Senis S. R. E. Vicecancellario , ad cardinalitiam post ea dignitatem evectis, ab eodemque Pontifice sub bulla tran missum ad Universitatem Bononiensem anno II98 , ut eo uterentur in scholis & iudiciis , nullas alias, praecesserum pontificum post editionem voluminis Gregoriani promulgatas pro decretalibus habituri sa). In Gallia ob acerrimas contemtiones inter Bonifacium VIII, & Philippum i Pulchrum Re.

gem Sextus hic non eandem Vim obtinuit , quam textus

Gregorianus H : at alibi partem alteram facit . Corporis

Iuris Canonici.

XVI. Clememinas, quarum codex Sexto subnectitur , quum ex decretis generalis concilii Viennensis, tum ex constitutionibus & epistolis suis Clemens V coordinari curauit ad formam Decretalium. Eoque, antequam publicarentur , mo te praeuento , successor Ioannes XXII publica donatas auctoritate promulgauit anno I 3I7, deditque Auenione bulla obis gnatas ad supradictam. Bononiae Vniuersitatem in iudiciis &1cholis usuram se . XVII. Post Clementinas in eodem Sexti Volumine pro' Toma. P stant

a) Verba sunt finalia ep. Bonisaeianae initio Sexia promis. b H. Florens in dissera. de oeis. an. σ auctoris. iuris Canonisι. e Epistola Clementis ad Doctores & Scholares Marulae prauuio lo4um occupat in codice Clementina n.

125쪽

114 Institutionum Iuris Canonici . stant duo Ent auctantiuin codices. Prior cum inscriptione I annis XXII, posterior Extrauagantes communes. Priorem codiscem Ioannes XXII s uis ipsius tantum conlii tutionibus compositum Auenione edictit anno I 323 . Cum vero nulli studio. tuin V niuersitati rite misisset, nec bulla munitas pontificia. euulgasset, Extrauagantiuis nomine donatae sunt omnes. in eoi coniectae constitutiones , quod extra Corpus Ruthenticum Iuris vagarentur. Exirauagantes commvncs priuatus auctor circa

annum I 484 compilauit ex constitutionibus Pontificum XXV, quot numerantur ab Urbano IV sa) usque ad Xystum IV b . XVIII. Corpus Iuris Canonici nedum Decae talibus Gre. rii IX, Sexto, & Clementinis, sed Extra gantibus etiam ςonstare dixit Gregorius XIII se . Quoniam vero sub ve

sita extrauagantium titulo eas attexuit voluminibus luris, prLmaeuam naturam non mutasse visae sunt: ademi non clausae qui.

dem in corpore Iuris putentur H reseruationes beneficiorum, quas Ioannes XXII , . aliique succetares edixerunt pler que ad vitam sui ipserum duraturas se . Attamen in ceteris robus vim legis pontificiae obtinent, quum fidem eis indubiam adstruat auctoritas codicis Romani post Gregorianam emenda. tionem recta γ . Secus dicendum de, extrauagantibus aliis priuato nomine collectis, quarum veritas ac tenor in dubium

a Si vera est inseriptio e . a da simonia. b Postrema. si tempus spectetur, est in Extrau . eom. eap. 2 de mli M. O veneri Sanct. decretalis epistola Sixti IV , edita an. i 83. e In const. cum pro munere, quae habetur initio Decreti. Rectius eas ab Iuris eo ore abscindit sapientissimuς Bened. XIV in ep. ad Doctores &cholares Bononiae praefixa ro. x Binarii fiat. 4 Van. Espen par. 2 rat. 23 ωρ. m.m. I , Gara. de benes par. Icap. 2 n. x o, Rigant. in reg. 1 Caneelι. f. I n. 46. . e ales sunt Extrauam ea debito da etis. Nimen da praten. σdignit. & vn. de tragua σ pace .. Sententia quippe si proferatur eontra. Extrauagantem rite promulgatam atque . indubitatam, nullius erit momenti, gh an pmmae. Clementi r. r. de eριπο . in Cism. emes de Asreticis, Io. D. de Pariau ia , udis ad

126쪽

Libor I. N. IX De culit Gon1ῖus candarim. II quandoque reuocatur, nisi in authentica serma producantur

XIX. Post extrauasantes communes adiunxere Lugdunenses bibliopolae in editione corporis Iuris Canonici anno 166r sep -- decretalium P qui in Romanis editionibus' desideratur , a Petro de Mattheis Icto Lugdunensi ' priuatim editum , dicatumque Cardinali Caietano . Seprinum quoque librum decretalium cogitauerat Gregorius XIII promere,, d, mandata eius compilandi Prouincia Cardinalibus Fuluio Visino, Francisco Alciato , M Antonio Carata, b , e vidis sublatus insectam reliquit ope ram. Eam prosequuturus Xystus V commisit Cardinalibus Pinello Aldobranditio , & Colum ny, absolutam inde sub Clemente VIII . qui fuerat mododictus Cardinalis Aldobrandinus; inscripto titulo septimi decreralium

Clementis VIII. Cum vero inserta in eo fuissent decreta conciliorum Florentini R Tridentini , cuius interpretationem omnibus sub censura vetuerat Pius IV , ne interpretibus daretur occasio conscribendi glossas & commentarios contra Pi, nam constitutionem: suppressia penitus fuit publicatio volumi nis, quod iccirco ut lucem vidit, e luce sublatum est XX. In magno Bullario Romano tot' extrauagantes aliae Pontificum constitutiones , exinde excreuerunt &-- gliscimi in diem, ut necessaria videatur & maxinis 'prolatura quum scholis, tum iudiciario soro noua earum collectio compendi,

ria libris & rubricis decretalium adnectenda . Eun aliquis Vtinam aggrediatur idoneus, bono publico prospiciens.

a .P 2 . i-ΤIT. a Quod reseripsi Innoeentius III ad Hellansem episeo miscv. ροβο adis 3 da fide infrum. alias eam 3 eod. 3 collin. Cr Clem. Romani de iureiur. Profecto haud semel duntiatum est, an reuera nee ne pontifex aliquarti edixisset eonstitutionem , aut typographi exscriptoresque vitiassent, & nonnihil' praetex intentionem laetis latoris interpolassent. Idipsum eontigisse in bulla 4r Pii V , quae inopu es mendiransitim, declarat Gregorius XIII in fitaeon .s. incipiente in tanta , cal. Maii is 3, qua tres planas constItutiones ' pro indinibus Vendieamum editas reduxit ad terminos iuris communis t. additque quod S. Pius V interibun eo aestiis sit multa alio sensu a si sto in fiat M. quam litteris essent expressa . . tb Strucius in histor. Iur. eamn . cap. 7 3. 34

127쪽

De Concordatis.. a Capitularia Regum Galliae a Legatis pontificiis comprobus1 apud Italos etiam vovenerunt. a In regno Neapolitano Guillelmus Rex eum Hadriano IV primus decem eoncordia arrieulos constituit de rebus ecclesasticis.' me snguli e regio apud Baronium diplomate proferuntur.3 Secundos Clemens IV explicuit in Bulla inusiturae , quos obseruaturum iurauit Ren Carolus I Andegavenss. . ' Hi ex Rutinari , Chloe rello, o Gr. Grimalia recitantur. 4 Tertios comordata Honorii IV cum Carolo II Andegavens

condiderunt.' Quos referunt Summontius , de Nigris, s Grimatas.s Alia Honorii IV captiuia noseri dubitant, an vim legis umquam obtinuerint.

6 Pacta cum Regibus noseris Andegauensibus conuenta post rioribus inuesiturarum litteris ponti iis innovata fere funt. et Liberam episcopalium ecclesarum . omnium , beneficiorumque esurionem pactus est Innocentius VIII cum Rege Ferdioando. S Tum Clemens . VII Carolo 'indulfi regiam nominationem ad 24 eathedrales huius regni ecclesias.s Conrardata noui ma Benedicti XIV cum Carolo Raege multas de rebus ecclosicis controuersas composuerunt.

ECclesiasticae politiae pars haud modica nititur Concordatis,

nimirum capitulis, inter Pontifices Romanos ac Reges conuentis. Capitularia Regni Francorum , puta edicta C, roli Magni, Ludovici Pii, & Lotharii Imperatorum, quibus accesserunt alia Caroli Calui, a Legatis pontificiis Ansegiso archiepiscopo Senonensi, & ΟMario archiepiscopo Moguntino comprobata, nedum in Gallia, verum etiam in Italia vim insignem habuerunt, eaque obseruaturum rescripsit Leo IV ad Diuitigeo by Coral

128쪽

Liber L Tis. X. De Concὸνdatis. III Lotharium si0. De eorundem auctoritate, methodoque confusissima plura congessit eruditissimus Franciscus Pithaeus in glossario Capitularium, & Stephanus Baluthis ea duobus volum,nibus vulgauit cum adnotationibus criticis & hil oricis. Alia quoque in aliis regnis condita sunt, quae nostra non interest inquirere. Operae vero pretium est municipalia nostra perscrutari. II. In primis occurrunt decem articuli pacis, quos amno iis 6 intuerunt Rex Guillelmus & Hadrianus IV Beneuenti oblatas, relatos a Baronio b . Pro ea temporum con-

num mense Iunio it 6 datum ham habet. I, De appellationibus quidem ita . Πaliquis eIerieus in Apulia o Calabris, o aliis terris, qua Apuliae sunt assues , aduersus alium elerieum de causa eeelesiasticis querelam habuerit, o a -Cπιtulo aut episcopo vel aνehiepiseopo suo seu aba uelinastiea perso ssua prouineia non poterit emendari , libere tune si volueris ad erelisam Romanam adpellet. II, Translationes in ecclesiis fiant, si necessias aut utilitas MeIesa aliquem de vis a ecclesia ad aliam vorauerit, vos aut vestri suetes Dres conredere voluerint . III, Consecratisnes oe visitationes libere Romana ee. elisia faeter Apulie vel Calabria riuitatum, ut voluerit, aut tuarum partium, quae Apulia fune affines, civitatibus illis exeeptis, in quibus persona nobira , via nostrarum heredum in illo temρου fuerit , remoto malo intento, nisi eum vitantate nosera , nostrarumque heredum . IU, In Apulia σ Calabria ρο po

tibus illis, quae Apuliae sunt Uines, Romana rectio libere legationes habebit. Illi tamen , qui ad hoe a Romana eceissa fuerint delegati, possioner ecclesia non deuastant. V, In Sicilia quoque Romana ecclesia eo errationes , iustationes habeat , etsi de Sisilia personas aliquas ecclesiastici ordinis υκ eris, magni' centia nos , nostrorumque haeredum pro Chrisianitate facienda, vel pro suscipienda eorona , remoto malo ingenio retinebit. quas prouiderit retinendas . VI,

Catera quoque ibidem habebit Romana ecclesia, qui haber in aliis partibus retri nostri, excepta avellatione σ legatione , qua nisi ad petitionem n stram haredum nostrorum ibi Mn fient . VII, De reclesia o monasteriis Terra nosera , de quibus Romana Getesiae quaestio mota fuit , se sat . Vos quidem oe vestri fureessores in eis habebitir eas , qua is ceteris ecelesiis, qua sub nostra potestare eonMuηt, solita faut ace i conserat Onrs o b nedictiones a Romana ecelesia ; er debitos insupeν flatutos ei erasus ex intiant. VIII, De electionibus quidem ita fiat. Cierici renueniant in personam idoneam , illud inter se secretum habebunt, donee presenam illam extellem. ia nosera pronuntient, oe postquam persona celsitudini nostra fuerit designata, s ea de proditstribus aut inimicis nostris mi haeredum nostrorum non fuerit, ausmagnificentia nostra non extiteris odiosa , vel alia in ea caussa non tuerit, pro

qua debemus assemire, assensim praestabimus. IX, Proino tire nobis. σ Roge ris

129쪽

etis Dinutiomo Iur s Conmisiditione cautum est de causis ecclesiasticis in gradu appellatis nis ab ecclesia Romana iudicandis , de consecrationibus & v,

stationibus apostolicis eccletiarum regni, de legationibus pomtificiis, electionibus ecclesiasticis, & inuestitura regni. III. Tum capitula XXIV a Clemente IV praescripta sunt in bulla inuestiturae regni utriusque Siciliae ad Carolum

Andegauensem. data anno I 263 , qui ea obseruaturum iura

uit bi). Attinent potissimum ad inuestitum leges, priuilegia

. . fines m D ei filio nostro ct heredibus nostris eoncedetis regnum Sῖ liae , Daeatum Apuliae , Principatum Capua, Neapolιm Salerniam , Malphiam, Marchiam , alia ; qua tenemus sacrosancta ecclesiae Romanae jure detenta , σeontra Omura homines adiuvabitis honorifee manatenere . X, Pro qu4bus omniabus vobis . vestrisque fueressoribus fidelιtatem iurauimώs , oe vobis I eium homasium feeimus . Et censum sexcentorum Ichisatorum de Apulia o Calabrio ,

quincentorum. vero de Marchia . vel mutualens in auro uel argento nos ae

nostros heredes Romana eoclesia satuimus annis IiMusis solutauros. Capitula ii eonfirmauit Hadrianus Beneuenti obsessus suo diplomate ad Regem dato eo m

Eorundem cap. I continet inuestituram Caroli Comitis Prouines in regno Stelliae ultra & citra Pharam , ercepta eluitate , ac pertinentiis B neuenti pro se ae descenderitibus masculis & sceminis. sed massulis extanti. bus sceminae non succederent, atque inter masculos primogenitus regnaret tomnibusque deficientibus, vel in aliquo contra facientibus regnum regrederetur ad eeeleliam Romanam . II. Quod Rex non posset regnum diuidere. III, Pta stare deberet iuramentum fidelitatis, & ligium homagium ecclesiae Romanae. IV. Non posset eligi in Romanorum Regem vel Imperatorem. U. Si Imp rator fieret, emancipare deberet Rogerium filium suum, eique regnum refutare VI, Reges in aetate 38 annorum constituti per sese gubernarent: in minori autem iptirum aetate ballatum exercent Ponti ex Romanus. VII, Foeminae ex Rege descendentes eum Imperatore nubentes in regno non sueeederent. VIII. Nunquam hare regna uniri possent ad Imperatorem. IX, Rex solueret pontifici Romano censum annuum ociomilitum uncianam auri, & palalienum album infestiuitate Sancti Petri. X, Nec non quinque mille marcas stertinas singulis sex mensibus . XI, Ac trecentos equites in auxilium Status ecelesiastici cum onere semiendi tres menses . XII, Quod P a definiret fines status Beneuenti. XIII, Confirmarentur Beneuentanorum priuilegia. XIU, Rex nullum adipisei unquam posset ius in terris ecclesiae . XV, Ecclesiis regni ablata bona omnia restituerentur . XVI , In eligendis ecclesiarum Praelatis nee ante , nee post, neque in ele-ὐione Regis asstasus vel consilium ullatenus revineretur, saluo iurepatronatus silvin

130쪽

Liber I. Tit. X. De Concordatis. II Pfinesque status Beneuenti, libertatem electionum ecclesiasticarum , saluo iurepatronatus, immunitatem realem ecclesiarum, di personalem clericorum.

IV. Celebriora fuere capitula. 6 Caroli II Andegaue sis in plano S. Martini apud Brutios congregato episcoporum,

baronum & procerum coetu , condita & promulgata am

no Iz83, dum ipse Caroli I patris sui vicarius esset, quae

Honorius Papa IV cum confirmasset anno I 283 quod ad immunitates ac seivilegia i ecclesiasticorum , Concordata Honorii

passim dicta sunt si . Haec deinde Ferdinandus I Aragonensis

solum in Gelasis regii patronatas. XUII,Caussae ecclesiasticie eorum Ordina xiis etiam uti Delegatis Sedis apostolicae agerentur. XVIII, Omnes reuocarentur leges Regum decetarum contra eeclesiasticam immunitatem editae. XIX, Cleliei in eavssis omnibus civilibus & erimipalibus, se alibns tantum exceptis. re iudices laicos iudicari non possent. XX. Super ecclesiis talliae non imponere tur. XX l, In ecclesiis regii patronatus Regalia , seu fructus vacantes non acciperet. XXII, Siculi exules admitterentur in regno. XXIII, Foedus contra ecclosam Romanam eum aliis Rex non iniret . XXIV, Tandem mille equites vltr

montanos in auxilium Terrae Sanctae vel Sanctae Fidei praesto haberet. Eadem fere pacta seu eonditiones Innocentius IV eidem Carolo Andegauiae Comiti indixerat anno rasa, dum ei Siciliam citra pharum in seudum obtulit . quae habet otatus Codex Italiae diplomaticus Lunig eodem D. 4 se l. a d lom. I. a γ Summoni. to. et his. Neap. de Nigris in comment. ad ista capitula: Gr. Gri mala. lib. I 2 his. leg. er magistr. num. 3, eri Penes quem singula recensentur . I Cap. de priuilegiis is immunit. ecclos statuit ut persoluam turdecimae, aliique prouentus e esis &ecclesiasticis personis in praefinitis diebus, quae quidem personae pro iis exigendis litteras prouisionales a Magistris procuratoribus ballivis petere uotannis non cogantur; confirmata Friderici constit. Quanto cateris de derimis praestandis II , Dem saluimus, quod soluantur decimae ecclesiis. praescribit Barones de Balios enendos a Iullitiariis fore ad sokiendas e estis decimas. III. De non tryhendis eletieis ad iudiei a secularia, nisi pro bonis secularibus. hoc est seudalibus, ubi eonfirmatur cap. 19 Clem. IV eum Carolo I. IV. Quod rei ad eeclesiam sugientes non extrahantur inuiti, praeterquam in cas-hus iure permissis. U. Domus praelatorum ipsis inuitis hospitandi eaussa noqcapiantur ab ossicialibus . nec etiam lecti eorum, neque in illis criminalia exemceantur iudicia. VI. Personae .late les nullatenus se ingera hielemionibus praelatorum , aliisve spiritualibus: nisi cin id eompetat priuaeso i*rispatronatus. VII. Clerici clericaliter viventes non eontribuant cum aliis in collectis, nec probanis ecclesiasticis etiam patrimonialibus aliisque legitimis portionibus. Vil I. Possessiones de res aliis non obligatae possint obligari Gelasis vel donari vel vendi, dua modo eaedem possessione vel N Misenua lea tur in alliquo. IX. Vas

SEARCH

MENU NAVIGATION