De cultu religioso dissertationes quinque, in quibus Ecclesia Romana ab idololatriae crimine vindicantur. ... Autore P. Antonio Boneto, e Societate Jesu

발행: 1691년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tas foras prodere pari reverentiae signifi

catione.

III. Quamobrem cum amplissimum divi-o k ni Numinis in res omnes imperium prono capite vel corpore veneramur, cultum eum a illum Latriam dicimus, sive adorationem Dd .. Deo uni debitam, ii vidclicet summoque rerum omnium moderatori. Cum autem eo corporis habitu id spectamus unum, ut alicujus sive Angeli, sive hominis, quem tamen Deo longe inseriorem existimamus, virtutem ac dignitatem Veneremur, hujusmodi cultum Duliam nuncupamus. Id porro inter cultum utrumque discriminis intercedit, quod Latria cultus omnium religiosissimus sit, tostrae testificatio servitutis multa vero genus illud obsequii, OD1kiique; quod hominibus vulgo deferimus singulari aliquo gratiae aut naturae dono praestantibus. Quod sene inter utrumque cultum discrimen adeo exploratum est , h. , ut a nemine adversariorum adverti non -- possit. IV. Reponent fortasse verum quidem Dse posse nos de Deo, deque hominibus honorifice magnificeque sentire, sed cumlaec judicia longe diversa sint, nefas esse illa eodem cultu externo declarare . Adoratione praeserim quae uni supremo nimi-

22쪽

De cultu Eucharissiae svi videtur exhibenda. Verucla ex nullo capite colligi potest solam adorationem c ternam cultum esse Latriae, ino uni debitum addictumque , cum ex iis quae modo dicebamus, liquido intelligatur nullam actionem externam nomen sibi eligionta aut virtutis alterius vindicare, nisi affectus imperium voluntatis accedat 3 ac proinde nullam externae reverentiae notam Latriam appellari possie, nisi eo animo exhibeatur, ut profiteamur palam, esse nos idcjus, quem colimus, potestate, nosque penitus illius, velut supremi Domini ac conditoris, servitio mancipemuS. Patet illud exemplo virorum illustrium qui absque ulla idololatriae nota,Deum hominesque sanctitate aut dignitate conspicuoS, eodem externo culti, flexis nempe genibus, aut prostrato fusoque humi corpore,Venerabantur. Nam Josephum sta

tres sui, Josephus ipse Iacobum parentem, Elisaeum Prophetae alii adoraveruntia proni in terram. Quamobrem ipsi Roma -''nae Ecclesiae adversari , ut viros sanctissimos ab idololatriae crimine vindicent, fateantur necesse est orationem externam suapte natura, tum vitii tum honestatis expertem esie, ire vario mentis affectu, modo Latriae cultum , modo Religionis

23쪽

s Dissertatio prima.

opus, modo observantiae genus quoddait officiumque urbanitatis evadere. tque haec multiplicis adorationis notio , quae inquentibus dissertationibus fusius exponetur, praemittenda fuit huic, de cultu Eucharistiae, controvcrsia quae nobis in praesentia excutienda: dirimenda proponitur. Ut autem certum , de cultu Eucharistia debito acclcsiae Catholicae dogma, primo aditu, statuatur; docet,eiu Si omin Concilium Tridentimum, atria cultum, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo Sacramento in veritate exhibendnm. Reclamant videlicet advcrsarii, nervosque OnaneS contendunt, ut huiusmodi cultum oppugnenta; at quam cata irritoque conatu. ex iis quae in nuperis, recentibusque lucubrat sonibus opponunt, pronum est arbi

trari.

Α .. iniunt prim5,Christi corpus nequaquam

menta Eucharistia contineri, ac proinde co loci jum. adorari non posse ueri secus fiat, Latrue cul-stistium tum uni Deo debitum, non Christo, sed Eu si pani, reique creatae exhiberi.

xisti iniunt secund, quamvis daretur Chri-' '' stum vulgo in Eucharistia praesentem adesse contingere tame interdum, abesse illum ob varios casus qui. ipsismet Doctoribus Catholicis proponuntur si nempe

Dissiliae by

24쪽

De cultu Eucharisia.

Sacerdos non foret rite sacris initiatus 3 vel si ad altare accederet animo non conficiendi Sacramenti si omitteret aliquod formae vocabulum aut materiam nec probam nec idoneam adhiberet Atenim inquiunt , si contingat aliquando Christum non adesse praesentem in Sacramento, nunquam licet Sacramentum adorare , ne adeatur idololatriae periculum,in honor Deo debituI, rei creatae tribuatur. Aiunt denique, quamvis certo constarct Corpus Christi Eucharistia contineri; nefas tamen esse illud adorares, cum enim speciebus Eucharisticis occultetur, adorari sane non potest, nisi simul rebus illis Creatis, quibus tegitur, cultus hujusmodi

deferatur.

Atque hae sunt rationes praecipuae,in firmissima adversariorum argumenta, quae qilam inania Hevia sint, plane constabit et ex tribus aliis pronunciatis quae superioribus principiis placet opponere. Primum quidem, hominem Christia ULnum , qui Evangelio velut diVino ora Thia culo fidem habet, prudenter posse, imo eA. certo debere existimare Christum in Sacramento Eucharistiae, sub speciebus a V id

nisin vini, praesentem adcsse. gumen.

Alterum, posita probataque Christi prae '' -

25쪽

s Dissertatio prima.

sentia in Sacramento Eucharistiae , plane consequi colendum esse illum nec hujusmodi cultum ussa ratione idololatriae obnoxium csse, quamvis Christus ipse intuentium oculis minime pateat, speciebus Eucharisticis contegatur. Tertium denique, Christum T in Eu-.charistia constanter adest, itaque homo Christianus prudenter existimat, absque ullo idololatriae periculo coli posse , licet ex quodam formae aut materiae vitio, abesse illum, praeter opinionem, aliquando

contingat. . . .

Haec tria si recte probavero, dejicientur eadem opera machinae omnes adversus Eucharistiae cultum comparatae, certoque patebit licere Christianis hominibus absque ullo idololatriae periculo, sacri my- .steriis intereise i1 Abstinerem certe ab ista, lachristi prae-ri sentia in Sacramento , quasione pertra GH ctanda, quae videliueta Doctoribus Catho. Ihia licis,curatissime verset ex nisi intelli iam gerem quaestionem alteram de ultu Eu- a. a. charistiae, cum ista necessario cotaerere. Chrisii Quamobrem rem totam uno conficiam verbis argumento , vulgato illo quidem' ex notissimis Christi verbis deprompto at ne pilis audita ad fastidium ingerantur,

novis h. ε

26쪽

De eultu Euchari . . novis a me additamentis' observationibus illustrato. Cum virum aliquem authoritate gra-VILvem loquentem audimus , Principem Verbi gratia, leges ferentem , Vel Doctorem suae scholae placita exponentem, holii eorusia verba, ut sonant, juxtaque Vulga ii . ζῶ rem significationem intelligenda sunt, planeque existimandum eo sensu ab ipsis esse prolata , ne specie voces dubias ambiguas que interpretandi, daretur locus fiaudulentis nominibus probam integramque doctrinam adulterandi, legumque Vim suum ad arbitrium libidinemque , eludendi. Cum autem Christus hominum Doctor ac Legislator constitutus a Deo sit, qui Religionis Christianae dogmata .ritus, mysteriaque sanciret, par est omnino existimare, in rebus tanti momenti, praesertim in Sacramentis instituendis, adhibuisse illum voces minime obseuras ambiguasque δε-cilem alioqui cliquisset aditum ad convellenda Religionis fundamenta, levocanda in dubium quaecumque ipse hominibus imperasset. :

His praemissis, quae videnrur posita ex VII ctra omnem dubitationem nunc ad Em

charistiam propius accedamM. Christus

Dominus cum tinctissimum Religionis

27쪽

to Dissertatio prima. .

Christianae mysterium instituere vellet, unumque e praecipuisEvangelii placitis homines edocere, panem sumpsit in manus, divisumque in partes Apostolis porrigens, v cccipite, inquit, manducate ioc es Corpus meum quod pro vobis iradetur Viri Catholici, ex singulari in summum Doctoreulin Leginatorem fide ac reverentia, ejus verba ad literam, ut vocant,lhoc est juxta propriam: vulgare notionem interpretantur, existimantque revera illum .rpus suum epulandum Apostolis praebuisse Adduntque neminem posse absque injuria suspicari,Christum,dum conceptis verbis assereret tradere se convivis suum corpus, nihil tamen illis nisi umbram corporis,&-eram imaginem porrexisse. Quae sane ratio- Einatio ita sibi constat, ut fateantur ipsi- sistet adversarii, Dei loquentis verba absque ulla transiatione , juxta usitatam vocum significationem, plane esse intelligenda, nisi , ut sapientissime excipit Augustinus, certissima ratio iecessitas cogat ea in alienum, metaphoricum sensum detorquere.

Q iaerimus autem ab adversariis,qua tandem necessitate,& manifesta ratione addu-sti, ubi agitur de Eucharistiae Sacramento,

a sensu literati Musitata verborum signifi-

28쪽

aecedant, asserantque Christum, quamquam aperte dixerit hoc suum esse zorpus esse dumtaxat sui corpori um 'oramin figuram , significatum voluisse tNimirum aiunt rem illam esse captu dissicillimam in quae prorsus sensibus adversetur, ut credatur verum hominis corpus

in Eucharistia contineri, ubi panis tantum visit, gustatu, tactuque percipitur. Praeterea rem illam fieri nulla ratione posse, cum cx Christi in Sacramento praesentia plane pugnantia consequautur. Si enim Corpus ejus panis specie occultatur, sequitur Cor CalVin pus illud licet materia conchptum, spiritus indolent sinitari , non cadere scilicet sub aspectum , extensione carere . ad exivi

puncti spatium angustiasque compingi. Sequitur Corpus illud ad ipsam Dei natu .ram omnino accederes, immensum esse de

infinitun , pluribus in locis, eodem tempore, versari, per melissima caeli ac terrarum sparia longe lateque diffundi. Fatemur equidem Eucharistiae sacramen IX. tuM mysterium esse captu dissicile, longeque unotum ab humanae rationis intelligentia, quae, ut plurimum,ex solo sensuum testimonio , de rebus existimat , cuique persuaderi vix potest corpus ex materiae mes compactum , aciem oculorum effini

29쪽

to dissertatis prima.

Christianae mysterium instituere vellet, unumque e praecipuisEvangelii placitis homines edoceres, panem sumpsit in manus, divisumque in partes Apostolis porrigens. cccipite, inquit, manducate io esCorpus meum quod pro vobis tradetur. Viri Catholici, ex singulari in summum Doctoreinin Legistatorem fide ac reverentia, ejus ver ad literam,ut vocant,hoc est,juxta propriam: vulgare notionem interpretantur , existimantque revera illum Irpus suum epulandum Apostolis praebuisse Adduntque neminem posse absque injuria sus picari,Christum,dum conceptis verbis assereret tradere se convivis suum corpus, nihil tamen illis nisi umbram corporis,& meram imaginem pCrrexisse. Quae sane ratiocinatio ita sibi constat, ut fateantur ipsim et adversarii, Dei loquentis verba absque ulla transiatione , juxta usitatam vocum

significationem, plane esse intelligenda nisi , ut sapientissime excipit Augustinus,

certissima ratio iecessitas cogat ea in alienum, metaphoricum sensum detor

quere.

Quaerimus autem ab adversariis,qua tandem necessitate,& manifesta ratione adducti, ubi agitur de Eucharistiae Sacramento,

a sensu liturali usitata verborum signifi-

30쪽

Dei cultu Eucharistia ir

aliori recedant , asserantque Christum, Jriam quam aperte dixerit hoc suum esse orpus , esse dumtaxat sui corpori umbramin figuram , significatum voluisse Nimirum aiunt rem illam esse captu dissicillimam,in qua prorsus sensibus adversetur, ut credaturi una hominis corpus

in Eucharistia contineri, ubi panis tantum Visii, gustatu, tactuque percipitur. Praeterea rem illam fieri nulla ratione posse, cum cx Christi in Sacramento praesentia plane pugnantia consequautiar. Si enim Corpus ejus panis specie occultatur, sequitur Cor mlvin. pus illud licet materia cono tum spiritu Sindolem imitari , non cadere scilicet subasipectum , extensione carere in ad exigui

puncti spatium angustiasque compingi. Sequitur Corpus illud ad ipsam Dei natu.

ram mmno accederes, immensum esse Scinfinitui pluribus in loci S, eodem tempore, verseri, ter amelissima caeli ac terrarum spatia longe lateque diffundi. Fatemur equidem Eucharistiae sacramen IX. tum mysterium esse captu dissicile, longeque Unotum ab humanae rationis intelligentia, quae, ut plurimum, ex solo sensuum testimonio , de rebus existimat , cuique persuaderi vix potest corpus ex materiae mole compactum, aciem oculorum st

SEARCH

MENU NAVIGATION