Academiarum celebrium vniuersi terrarum orbis libri 8. partim recèns conscripti, partim ita locupletati, vt planè noui videantur auctore Iacobo Middendorpio, .. 1

발행: 1602년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

hngua um studia cirritianis non tantum perinhed necessaria existere, ct quod haec ad salutem Ecclesia ars ''sub. νι-siana restrenda sint. C A P v T VIII.

M Trum in philosophia,& linguarum,

bonarumque artium studio tantum operis atq; laboris ponere Christiaris liceret,ac quam rein liqc perdiscenda viderentur, qualemq; humana eruditio sibi propositum finem haberet: Aliqui superioribus temporibus dubitauerunt ,& varia in Virammpnr. em argumenta ab ingeniosissimis hominubus deprompta suere. Vnde etsi supra pluribus a me verbis edissertum est,breuiter tamen hoc Ioco demonstrandum putaui, non modo hoc studium viro Christianissimo permissum esse, sed utilissimum quoque & prope necessarium existere, si recte usurpetur, ac finem suum norit. Quod non modo diuinarum rerum scientia,& humaniores literae, bonarumque artium atque linguarum studia ab ipso D Eo, ad sal tem humani generis demonstrata,& authore spiritu sancto propagatae sint, supra demolistraui,& apud Gratianum, Mosis,Danielis, S lomonis, & aliorum exemplo comprobatur, qui in omni scientia Aegyptiorum,&Chaui daeorum eruditi fuerunt. Additur: Quod propterea DEus voluerit per Iudaeos Aegyptum auro & argento spoliari,ut homines doceret,si

aurum

92쪽

aurum sapientiar, vel argentu eloquentiae apud Poetas inuenerimus, in usum salutiferae eruditionis vertamus. In Leuitico etiam primitia mellis, id est,dulcedinem humanae eloquentio Deo iubemur offerre. Magi quoque tria munera obtulerunt, in quibus nonnulli tres par tes philosephiae volunt intelligi. Et Ambro sius super epistolam ad Collossenses ait: Omnis ratio supernae scientiae, & terrenae creaturae in eo est,qui est caput earum & auctor. Et Cas siodorus in expositione psalterii testatur,quod omnis splendor rhetoricae eloquentiae, Omnis modus poeticae locutionis, a diuinis Scripturis sumpsit exordium. Gratianus c. legimus dist. 37.Et venerabilis illeBeda in lib. Regum .Tu bat acumen legentium,descere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnibus modis existimat prohibendos In quibus si quae inuenta sunt utilia, quasi sua sumere licet. Alio qui Moses. & Daniel sapientia & literis Aegyptiorum Chaldaeorumque no paterentur erudiri: quorum tamen superstitiones & delitias horrebant : nec ipse magister gentium aliquot Versus Poetarum suis scripturis vel dictis indidisset. Cur ergo legi prohibentur, quae tam rationabiliter legcnda probantur. c. Turbat, diastini'.37. Iterum Hieronymus Danielis eXem plo probat, non esse peccatum secti laribus literis erudiri, ad ca. I. Danielis: Qui de mensa &vino Regis nolunt comedore ne polluan Ur

utique si sapientiam tque do trinam Babyloniorum scirent esse peccatum 1 nunquam ac D qui sce-

93쪽

18 Ac A BENIARUM quieseerent discere,quod non licebat. Discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque conuincanti quomodo si quisquam aduersus Mathematicos velit scribere imperitus math sos, risui pateat, & aduersbs Philosophos dis putans, si ignoret dogmata Philisophoriim.Duscant ergo ea mente doctrinam Chaldaicam, qua & Moses omnem lapientiam Aegypti rem didicerat. Idem si quando cogimur literarum secularium recordari, & aliqua ex his discere, quae olim omisimus, non nostrae est

voluntatis, sed Vt ita dicam grauissimae ne

cessitatis: Vt probemus ea, quae semctis Pro phetis ante secula multa praedicta sunt, tam 'Cricorum quam Latinorum & aliorum Genistilium literis contineri. c. Qui de mensa distinct. 3 . De quibusdam locis ad nos refertur, neque Magistros neque curam inueniri pro studio literarum. Idcirco ab uniuersis

o Episcopis subiectis plebibus & alijs locis . in

quibus necessitas 'occurrerit omnino cura &diligentia adhibeatur, ut Magistri & Doctores constituantur, qui studia literarum, liber liumque artium dogmata assidue doceant, quia in his maxime diuina manifestantur, a que declarantur mandata. c. De quibusdam distinct. 37 Et Augustinus contra Faustum Manichaeum lib. i3. cap. is. Si quid veri de Deo Sybilla, vel Orpheus, alijue gentilium vates, aut Philosephi praedixisse perhibentur , valet quidem adnuincendam paganorum Vanitatem, non ta-

94쪽

L r B E R I. men ad istorum auctoritatem amplectrndam. antum enim distat de Christi aduentu in

ter praedicationem angelorum i & consessi nem daemonum, tantum inter aut Ioritatςm Prophetarum, & curiositatem sacrilegorum.

c. Siquid dist. 37 Idem Augustinus in libris de Ciuitate Dei,

ingentem fructum capi ex lectione veterum Poetarum atque Philosophorum demonstrat, si quis recte utatur. Vt recte dixerit Quintili . nus Mandosius: fateantur omnes scientiarum Prosetares, se Aristoteli multum debere. Hic enim omnia optimὶ nouit, omnique mirabili quadam methodo scripta posteritati reliqui ut eo duce cuilibet non obtusi ingenii datum sit, adire Athenas, adoptatosque scientiarum quarumcunq; fines peruenire. Gregorius N RianZenus, quem ab insigni eruditione sepiens quondam Graecia Theologii Vocabat, in m

nodia Basilii Magni auctor est, quod ipse cum. Balilio harum doctrinarum gratia in diuersis Prouincijς & Academiis summos labores maxima pericula subierit. 'Existimo enim. inquit, apud omnes qui sa piunt, iam esse in consesso, quod eruditio stadisciplina primum est omnium bonorum: nosolum Christiana. quae no dictionum pulchritudinem , sed rerum sensum&intelligentiam sequitur: Vertim S ea, quae extra fidem est. quamve Christiani nonnuli velut a Deo sep a ratum odio habuet c.Male qui dein iudicantes,

95쪽

Sic enim quoniam aliqui ex philosophia aliena

noxam contraxerunt, ac in errores varios inciderunt, ea de causa illam despiciut,eodem modo & hi caelum terramque, & omnia quae in eis sunt, odio poterint habere. Quando plures inueniuntur qui haec Deos constituunt. aut his alioqui abutuntur. Similiter autem & igni' iv 'elementa caetera, & cibus ipse, quae interitum ac perniciem male utentibus ferunt, ab omnibus mala videbuntur. Versim contra conspi- .cimus, quod non solum ea quae de genere sunt meliorum, sed omnino etiam pestifera atque vitanda, interdum probe ea accommodantes uuare inueniamur. Iamque ex Viperae carne singulare morbis remedium est inuentu, quod theriacam appellant. Sic igitur ex Graecis do- ctrinis quaecunq; ad naturae cognitionem morumque institutionem faciunt ediscamus,' . quae vero ad errores & superstitionem, vit mus. Nec enim ex eoru dogmatis parum proficimus. Quomodo,inquis Si nostra cum illis

conseramus, ac comparatione, Ut sancta,pura,& integra. vera illis probrosis,impuri ineptis, longe praestare noscamus. Non itaque ulla d spicienda est disciplinae cognitio, cum de gen re bonorum sit omnis scientia: quin potius ipsam spernetes, ut rusticos & plane ignavos existimare debemus, qui liben er omnes pariter ignaros esse vellent, vi ipsorum ignorantiam communi latens minime deprehendi, aut abdaenites In aliis taxari valeat. In eandem sentεtiam Socra.

3 tes frauissimus historiae Ecclesiastae scriptorri Genis

i Distiirso by Corale

96쪽

L r a E R I. Gentilis, ait, eruditio neque a Christo, neque ab ipsius discipulis, vel, ut diuinitus instituta, probata est,uel, ut noxia, reiecta est. Et hoc, ut opinor non inconsiderate secerutrimulti siquidem eoru,qui apud gentiles philoibphati sunt, haud procul a cognitione Dei fuerunt.Nam illis qui prouidentiam Dei sustulerunt, utpote Epicureis, & aliis contentiosis per scientiam logicam sortiter restiterunt,inscitiamque illo rum subuertemi:&hisce libris utiles illis sunt, qui pietatem cupidE ampleo untur.Etsi ipsum doctrinae caput non apprehenderunt,ut Christi mysterium a generationibus ac seculis a sconditum cognoscerent. Cumq; hoc Paulum Apostolum ad Romanos aperte declarasse docuisset Socrates,subiungit:lgitur per hoc quod non vetuit gentilium discere literas, sente nitae volentium liberum permisit. Et hqc una itatio ad propositam nobis sit dicta quaestion enar altera huiusmodi est Scripturae diuinitus inspiratae admiranda quide ac vere diuina dosgmata docent, multumque religionis, ac rectam Vitam auditoribus induunt, & piam studiiosis sudem exhibent: artem vero dicendi non do cent, qua possit illis resisti, qui veritat em impugnare Volunt. Fortiter autem expu gnantur hostes, suando aduersum eos ipsorium armis Vtimur. Hoc Iovinianus considerans leges Mstuit, ut Christiani Gentilium literis. imbue rentur. Ipseq; Christus nobis & huius Apost ius hoc significat, ut simus probati T rapezitae, qui omnia probemus, & quod bonium est reti

neamus,

97쪽

neamus,attendamusque he quis nos per philosophiam & vanam seductionem depredetur. Hoc autem nobis non accidit, si armis hostium potiamur, & potiundo non qua hostium sunt sapiamus, sed quod malu est adversemur,

bonum vero & veritatem habere omnia probemus de usurpemus: Bonum enim Vbicunq;

fuerit, proprium est veritatis. Quod si quis nos ista violenter dicere putat, consideret Apostolum non modo uota prohibere gentilem eruditionem, sed perspicue & ipsum eam non neglexisse, eo quod multa a gentilibus dicta nouerit. Alioqui unde motus dixit: Cretenses semper mendaces, malae bestia ventres pigri, nisi quod Epimenidis Cretensis viri initiati o- .racula legiis Aut unde & illud nouit: cuius genus sumus, nisi quam quae videntur Arati Α-stronomi didicit' Quin & illud: Corrumpunt bonos mores colloquia prauat, ostedit illi E ripidis dramata non suis Ie inaudita.Et quid opus est multis inde ab initio tanquam ex con- suetudine quadam non prohibita ecclesiastici doctores gentilium literas ad ipsam usque senectutem exercere deprςhenduntur,partim velinguam instruant, & mentem exerceant,par

tim ut eos ipsos condemnent qui illis sunt usi, hactenus Socrates.Qsod infinitis clarisimora scriptorum testimoniis,nisi per se clarum esset, comprobarem. Nam ego quidem philosophiam artesq; liberales no sine grauissimis deca sis ab iosi, Deo hominibus monstratas fuisse existimo,quaram adminiculo recte suam rem

98쪽

I L I B E R Li publicam gubernarent, & singularum rerumi causas naturasque pervestigarent, multoquel facilius per eas ad sui ipsiua atque adeo Dei sui

notitiam peruenirent, verum a falso discernerent,veritatem retinerent, propugnarent,atq; imperitos docerent: salsitatem vero&errores, haeresesque redarguerent. id quod sine linguarum & bonarum artium doctrina fieri no potest. Vocirca Christianorum Cicero, Laetan-- -'tius Firmianus:Discendae sent literae istae communes propter usum Iegendi, quia in tanta re is. rum varietate nec disci audiendo pistant om- f; nia, nec memoria contineri. Grammaticisi quoque non parum operae dandum est, VS res Am loquendi rationem scias,nec oratoria tyi noranda est, ut ea qui didiceris proferre atque eloqui possis. Geometria quoque & Musica,& Astrologia necessaria est,quod hae artes cum philosephia habent aliquam secietatem. Cumque docuisset philosophos oratores at- Lammimi que poetas stauitate sermonis , & carminum praefato. dui ci modulatione in quamcisque sententi- F-co am faciliamperitos permovere: Ob ea inquit,l causam volui sapietiam cum religione coni . gere,ne quid studiosis illa inanis doctrina post 1it efficere: ut iam scivitia literarum nihil n

i ceat religioni atq; iustitis'. sed etia prosit qum' plurimum, si is qui eas didicerit sit virtutibus .

instructior,&veritate sapientior. Nec tam in malo statu res est, ut desint sanae mentes quib. diveritas placeat,&monstratu tibi rectit it er det videat disequEur,circuliniatur modo pΘculu

ci coelestis

99쪽

M Ac ADEΜIARUM eselestis sapientiae melle, ut possint ab impruis delibus amara remedia sine offensione potari, dum illiciens prima dulcedo, acerbitatem saporis asperi, sub praetextu suauitatis occultat. Nam haec in primis causa est, cur apud sapie , tes doctores, & principes huius seculi Scriptura sancta fide careat,quod Prophetae communi ac simplici sermone,ut ad populum sunt locu-a - ti contemnuntur itaque ab ijs, qui nihil audiare vel legere nisi expolitum ac disertum v

. - lunt: nec quicquam inhaerere animis eorum

potest,nisi quod aures blandiori seno permulcet , illa vero quae sordida videntur, anilia, inepta , vulgaria existimantur. Ideo nil verum .' putant, nisi quod auditu suave est, nihil credi- . bile nisi quod potest incutere voluptatem,n

mo rem veritate ponderat, sed ornatu. - Et lib. r. ca. i. Multum nobis exercitatio sactarum litium contulit, ut nunc maiore copia

& facultate dicendi causam Veritatis peror mus. Quae licet possit sine eloquentia defendi,. &est a mu ithrape defensa, tamen claritate &nitore sermonis illustranda, & quodammodo disserenda est, ut potentius in animos in fluat,& vi sua instructa & luce orationis oris

nata

Alioqui hon credunt divinis, quia suco carent, sed ne illis quidem, qui eas interpretan-N-m ais tur,quod sint parum docti. - I. i. I deoque lib. 2. cap. vlt. maiorem difficilio- e. fin. de ci- remque luctationem sibi propsitam esse con-aitate Dei. queritur,cum philosbphis, quod eorum sum

i ma

100쪽

L I E E R Lma domina & eloquentia, quasi moles aliqua sibi opponatur,&plus sit mometi in pauciorib. doctis, quam in pluribus imperitis. Et propterea lib. 3. cap. I. Tullianam, vel saltem proxumam eloquentiam optat, Vt quantum Veritas vi sua propria valeat, tantum ingeni j viribus nixa exerceret se,& humano generi clarissismum lumen inserret. Quod quidem duabus de causis vellet, tum ut magis credere hΟ- .mines possent ornatae Veritati, qui etiam me dacijs credunt, capti orationis ornatu, lenocinioque verborum: tum ut ipsi philo phi suis armis, quibus placere sibi& confidere selent,

opprimerentur.

Et lib. s. cap. 21. Hinc Plato ciuitatem desaapientibus voluit componi, & ipse Epicurus omnes ad philosephia inuitabat, & Stoici etiam seruis atque mulieribus philosophandum esse

dixerunt.

Iterum lib. s. cap. 2. Philosephos extitisse tunc ait Bythiniae, qui Paulum&Petrum,ca terosque Apostolos tanquam fallaciarum s minatores , rudesque & indoctos piscatores

lacerarent.

Lib. q. cap. Vlt. queritur: Μultos ad haereisses deflexisse, quod lacris literis non essent satis eruditi, & veritatis accusatoribus respondere

nequirent.

Unde Vellaeius apud Ciceronem lib. a. de natura Deoru : Nar Uo incautus,qui cum Ac demico & eodem rhetore congredi ausus sum. Nam neque indisertum Academicum perti-E mulsem,

SEARCH

MENU NAVIGATION