Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ης De ne memis lan Generecusari. Insuper peccator sive occultus, sive publicus , vel publice seu coram see quenti caetu sacramenta petit , vel occul-te , id est solus a solo.

Prop. I. Per se loquendo graviter peccat , qu scienter indi is Sacramenta ministrat.

Prob. Quia indignus , idest non rite

dispositus ad ejus effectum Sacramenta ministrat, in re gravi peccat c antra proprium officium , religionem, Sc caritatem . Emo graviter peccat. Ρrob. Antecedens. r. Quia infideliter , & contra voluntatem Domini id vetantis Sacramenta dispensat. Matth. VII. v. 6. Nolite dare Sanctum canibus . Per canes enim designantur peccatores , qui canibus abominabiliores sunt , prout d

cent Patres omnes . 2. Peccat contra Religionem , quae Prohibet indigne suscipientium profanationi sacramenta exponi . 3. Contra caritatem , quae vetat sacrilege suscipientis rece tioni cooperari. Ergo &c. Non est satis sacramentorum ministro

indignis Sacram ei ita non dispensare; sed illud praestare is debet, ut prudenter Praesumere possit esse dignos, qui ad Sacramenta suscipienda accedunt; ita ut pro Sacramentorum diversitate majorem , aut minorem diligentiam adhibeat. In Sarramento ΡOenitentiae , in cujus administratione iudicis partes agit sacer minister, exactior habe da

52쪽

CII. De Mia stro Sacramentor. 'da notitia est de poenitentis dispositione :similiter promovendorum ad sacros ordines , cum Sacramentum istud ad bonum commune ordinetur, mores & indolem i

vestigare Episcopi debent . De Matrim nio tenetur Parochus specialiter inquirere limpedimenta, quia id constituitur ab Ecclesia. In Baptiuno adulti inquirendum est in ejus consensum, requisitum ad valorem;& praeterea in ejus fidem , spem &c. In reliquis communiter praesumitur dispositus, qui petit , nisi constet de opposito, ut ait Dicasillus. Prop. II. Peccatori publico , seu notoris factἰ aut juris notitia, tam publice, quam pria

vate Sacramenta petentι negari aebent.

Prob. Ρublicus peccator neque reipsa, neque externa specie jus habet ad Sacramentum . Ergo fidelis & prudens ministee juxta Domini mandatum debet iis Sacramenta negare . Quid si tales scelesti homines vi , & minis Sacramenta sibi dare urgeant ὶ Sacerdotis ossicium erit potius infamiam & mortem pati , quam publicis

Peccatoribus sacra mysteria prodere . Ita Concina contra Escobarium, & Gobat. Neganda ergo Sacramenta sunt publicis concubinariis, foeneratoribus , adulteris, aliisque similibus, nisi emendata vit1, Veis rae poenitentiae argumenta dederint. Cavendum tamen , ne Pro notorio Tom.IV. C hain i

53쪽

so De Sacramentis ἰn Genare. habeatur, quod vel paucis cognitum , vel rumoribus nixum incertis , vel in sola vulgi credulitate, aut imperitia fundatum est . Prop. III.

Peccatorἰ occulto occulte petenti dens ganda sunt Sacramenta I nisi miniser peccatum eius rescieris per Confessionem . Prob. Ρrudens minister absque scandalo , & nova petentis infamia debet reverentiae Sacramenti consulere . Atqui in casu nullum scandalum, nulla noVa petentis infamia . Ergo consulendum est Sacramento reverentiae, negando illud indigno. Dixi, Ni i peccatum eius rescierit per COUsionem ς quia tunc negatio Sacramenti esset quaedam virtualis exprobratio, de commemoratio peccati , quod jure divino graviter est illicitum. Prop. IV. Peccatori occulto Sacramentum publice ipetenti negari non debet.

Ρrob. I. ex facto Christi , qui proditori sanctissimam Eucharistiam non negavit , sed praebuit , ne eum diffamaret . Ergo in simili casu Christus vult , ut deintur Sacramentum, ne proximus infametur. Prob. II. Ex tali negatione Sacramenti gravia scandala, 3c incommoda, ac De turbationes sequerentur ; multi enim elicerentur a Sacramentis, non quia mali, sed

54쪽

C.II. De Misistro S ramentor. IIplicerent. Ergo ne esset participatio Sa cramentorum malis,& pusillis quotidiana spiritualis ruinae occasio, sapienter in Ecclesia Dei custoditum semper fuit , ne a Sacramentis publice arcerentur , nisi publici peccatores . Objicies . Μinistrare scienter Sacra. menta indigno , est libere cooperari sacrilegae ejus receptioni . Quod est intrinsece

malum. Ergo numquam licet. R. Neg. Antecedens . Nam in casu minister non libere , sed ex obligatione ministrat: neque exterior receptio Sacramenti ad quam cooperatur, est per se mala , sed tantum per accidens ex prava petentis dispositione; & posset esse bona, si

recipiens vellet. Q. IV. . n liceat aliquando simulare Sacramentorum admini Irationem pNota I. Simulare administrationem Sacramenti dicitur, quando profertur forisma sacramentalis super materiam , sine animo conficiendi Sacramentum. Nota ΙΙ. Duplicem distinguunt simulationem: alteram formalem , quae directe intendit alium decipere : alteram materialem; quae fit ob justam caussam permittendo alterius deceptionem. Nota III. Simulare susceptionem Sacramenti dicitur, quando sublectum suscipit, sine intentione saltem habituali illud recipiendi . C a Prop.

55쪽

sa De Saeramentis is Genere . Prop. Unica. Simulatio admini rationis Sacramentἰ

e formalis, sive materialis , es gravia

ter peccaminosa.

Prob. Simulatio isthaec est graviter injuriosa Sacramentis, & continet grave mendacium . Ergo est graviter peccaminosa . Prob. I. pars. Reverentia Sacramentis debita postulat, ut non solum tracte tur sancte , sed etiam ut administrentur sincere, & non ficte. 4Prob. a. pars. Revera est mentiri in re gravi, si facto & exercite dicat simulator se baptiZare , absolvere ; cum sciat haec omnia non fieri. Ergo &c. Confirmatur . Gravius peccatum est simulare administrationem ruramenti , quam sacrilege illud administrare , ut patet ex Joann. In cap. De Homicidio, Deeelebr. Miff. ubi losuens Pontifex de Presbytero, qui conscius Peccati mortalis, ne sacrilege celebraret , ficte celebravit , inquit : Licet is, qui pro sui eriminis conscientia reputat se indignum , peccet gravia ter , si se ingerit immerenter ad illud οῦ gravius tamen videtur offendere, qui se fraudulenter silud praesumserit smulare e cum

ille in solius misericordis Dei manus incia dat , dis vero non solum Deo cui veretur illudere sed populo , quem decipit , se adseringat. Ergo sicut nunquam licet sa

56쪽

C.II. De uni ro Sacramentor. 33crilege celebrare, quia Deo illuderet ; neque etiam ficte, quia Deo illuderet , &homines deciperet & consequenter nunquam licet simulate adminittrare cetera

acramenta.

Hinc colliges I. nullam esse justam caussam hujusmodi simulationes in Sacramentis permittendi, ne mortis quidem vitandae gratia. Μetus enim mortis satis non est ficte pejerando , aut ficte blasphemando , vel into adolendo thuri , cum haec sint

. intrinsece mala: Ergo nec ficte Sacramentis administrandis. Μerito ergo damnata fuit ab Innocentis XI. Propos. num. 29. Urgens metus gravis es caulia 3usea Saer mentorum adminiserat onem Iimuland . Unde resolves, non posse Confessarium ver-ha absolutoria ficte proferre super indispo-stum ad malum comminatum declinan- dum : Non licere Sacerdoti hostiam non consecratam pro consecrata praebere in

casu urgenti , puta si peccator sit indispositus, & teneatur communicare , vel ad evitandum scandalum , vel ne occidatur mulier a marito, si eam non videat communicare : quia hae simulationes sunt intrinsece malae.

Colliqes II. licere Ministro ob justam caussam occultare defectum administrationis Sacramenti. E. G. Confessarius, qui indispositum fingens absolvere , ut si gillum sacramentale custodiat , ejusque m

57쪽

s4 De Sacramentis ἰn Genere. mae consulat, dicat super poenitentem Grationem Dominicam , eumque benedicat , perinde ac si absolveret: sed nullateianus proserat verba absolutoria sine intemtione ab luendi , quia hoc esset Sacrame ii administrationem simulare.

C A P. III.

mentorum .

De Subjecto Sacramentorum.

Solus homo viator est subjectum capax

Sacramentorum , quia juxta ordinem praesentis providentiae Qtus homo viator est capax primae gratiae , Vel augmenti gratiae. Viatorum hominum alii sunt adulti , alii ratione destituti, ut infantes, & amentes. In istis nulla requiritur dispositio ad suscipienda Sacramenta , quorum sunt cain paces . Apti sunt infantes ad suscipiendum Baptismum, Confirmationem , & Euch ristiam. Olim infantibus post Baptismum conserebatur Confirmatio, & Eucnaristia,

58쪽

quorum duorum adminiuratio nunc suspensa illis est, & solum post rationis usum

haec duo Sacramenta conseruntur. Utrum

valide quoque susciperent Sacramentum ordinis, disputant Theologi : sed de hac re suo loco. Insentes ergo & amentes baptizari possunt absque illorum dispositione,

ut constat ex perpetua Ecclesiae praxi. Ad vatilam aliorum Sacramentorum susceptionem praecedere Baptismus debet, cum sit fundamentum , & lanua reliquorum Sacramentorum . Cap. II. de Cognatione spirituali in 6. Hoc quippe Sacrammento membra Christi , ac de corpore efficimur Ecclesiae. Hinc Concilium Nica 'num I. cap. I9. statuit , Clericos invalide baptimios , rebapti Eandos esse , & iterum sacris Ordinibus initiandos. Superest nunc explicandum, an in adultis ratione utentibus requiratur aliqua propria voluntas ad validam Sacrament rum susceptionem. Prop. I. In adulto ratione utente ad validam Sacramenti susceptionem retuiritur , ut non habeat voluntarim contrariam ejus sugc ptioni , excepta Euebarise a. Prob. ex eaν. Malores, de Baptismo, ubi Innocentius III. ait: Ille vero, qui nunquam consentis , sed penitus contradicit , nec rem, nec characterem suscipit Sacramen

59쪽

36 De Sacramentis ἰn Genere. charistia, quae consistit in re permanenti, S subsistit extra usum. Animadvertendum vero, validum esse Sacramentum ex gravi metu susceptum ;quia metus , quamvis Voluntarium, diminuit, non tollit simpliciter libertatem. Prop. II. In adulto Sacramentum rec piente ad ejus valorem requiritur postivus consensus. Prob. ex Tridentino . Nullus adultus justificationem assequitur, nisi consentiat.

Ait enim sus M. eap. 7. Justificatis es

sanctificaris , renovatio interioris homianis per voluntariam fissceptionem gratiae , donorum. Ergo ut Sacramenta Valeant, necesse est , ut adultus consentiat in e rum susceptione, ne in Sacramentis recipiat gratiam, dona sine aliqua sua v .suntate . Ex his colliges , falsam esse opinionem Caietani , aliorumque putantium , satis esse ad valorem Sacramenti, si adultus non habeat voluntatem contrariam , sed mere passive se gerat.

Prop. III. Non es necesse in adulto, ut volvaetas fuse iendi Sacramentum sis actualis , vel υἰriualis; sed sineis habitualis in a-ιiquibus Sacramentis interpretativa . Prob. ex constanti Ecclesiae praxi . Morbo repentino oppressis,& obmutescentibus ministrat Ecclesia baptismum , abso

60쪽

CIILDe Subiecto,strae acram. 3 lationem , & extremam Unctionem , qu ties constat testimonio aliquo , illos ea postulasse . Verum hac de re fusius , cum de singulis Sacramentis sermo erit.

De Sacramentorum Vectibus. Sacramentorum effectus duplicis gen ris sunt; Gratia scilicet, & Character. Sit f. I. De Gratia. Nota I. Gratia a Theologis dividitur in actualem , dc habitualem. Prima motio transiens dicitur, qua anima ad pium opus excitatur. Secunda est quid permanens , ocintrinsecus inhaerens animae , quam sam Elificat. Nota II. Gratia sanctificans vel est prἰma, vel secunda. Prima gratia dicitur, suae homini eadem destituto , & peccatis inquinato consertur . Secunda est , quae datur homini justo. Nota III. Duplicem distinguunt The logi gratiam sanctificantem , unam omnia

bus Sacramentis eommunem e alteram cui

que propriam . Prima non est alia a gratia , quae Producitur ab omnihus Sacr mentis . Secunda est jus quoddam ad n

SEARCH

MENU NAVIGATION