Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

473 De Sacramento Moerimon Nota I. Jure Canonico sequentes Condit hones praescribuntur servandae a Procuratoribus: I. Ut procurator speciale mandatum habeat ad Matrimonium contrahendum. a. Ut procurator alium sibi non fu

stituat, nisi hoc ei sit specialiter commissum . l. Ut iacultas data procuratori, non sit tempore, quo contrahit alterius nomine, revocata, etiamsi revocatio non innotuerit Procuratori, ex cap. fin. de Procur. in s.

4. Ut facultas data, sit determinata cum certa persona. 3. Ut procurator non excedat mandati limites . o. Ut procurator Matrimonium contrahat coram Parocho, & duobus testibus. Nota II. Omnes fatentur, Μatrim O. nium inter absentes per procuratorem Celebratum , validum esse in ratione contra. tactus naturalis, Sc civilis. At num valeat etiam in ratione sacramenti, acriter dis. Putatur . Probabiliter valere amrmat Tourne uitis cum multis; quia I. Ecclesia talia matrimonia approbat, nec unquam'. declaravit, ea non esse sacramenta. .2. In

talis Matrimonii contractione nihil videtur rdeelle, quod ad veram sacramenti rationem

requiratur: non materia , cum adsit tractus nuptialis, licet per alium initus: noa, forma, non minister, cum celebretur Co- .ram Sacerdote nuptias consecrante . Ergo. 3. Μatrimonium per procuratorem eo ri- tu religioso celebratur, quo cetera matrim nia .

482쪽

C.ILDe 3 triminatura, u φωρriet. 679nia . Ergo valet in ratione sacramenti, G, CutI valent cetera .

. IV.

De Unitate Matrimonii , ubi de Poluamia. Nota I. Tria Μatrimonii bona post usus inum cogiaoscunt Theologi , videlicet Idem , mlem , & sacramentum . Fides seu fidelitas, qua conjugi promissa servantur. Hinc coniux fidem violare dicitur, si alteri sui copiam faciat. Proles est Matrimonii finis, cujus procreandae gratia

contrahitur. Hinc contra hunc finem coniux peccat, si possitive, & mediis illicitis Irolem impediat . Sacramentum in icthluilitatem , & firmitatem contractus pro dit . Hinc oritur obligatio non dismolvendi Matrimonii vinculum, In fide igitur unitas, seu unius cum una conjunctio ' insacramento perpetuum indissolubile vinculum intelligitur. Nota II. Μatrimonii unitati opponitur seu uxorum pluralitas, quae Mel succusiva esse potest , cum nempe mo tuo priore conjuge , ad secundas nuptias suis perstes transit; vel simultanea , cum eodem

tempore unus Vir plures uxores , aut una

uxor plures viros habet: quae posterior proprie dicitur polyandria. Nota III. Certum est, I. polyaadriam, sive

483쪽

48o De ne mento Matrimonιλ. sive conjunctionem unius seminae Cum pluribus viris esse contra jus naturale , 'nec' unquam fuisse permissam ; quia cum primatio Matrimonii fine pugnat , nem Peprolis generatione, quae plurium commixtione virorum vel impeditur, vel rarissime sequitur , & quando non impeditur, incertam reddit paternam prolis originem: uae incertitudo prolis educationi adve

atur.

Nota IV. Certum est 2. polygamiam successivam tam viro quam mulieri licitam esse, contra Montanissas , quibus accesserunt Tertullianus, & Nwatian . nec un . quam Ecclesiam secundas nuptias prohibuisse ut uoxias, licet contra libidinem, ex qua contrahi s lent , olim durius egerit quoniam nubentes poenitentia, fle SN

cerdotalis henedictionis - privatione plis hantur; sed eorum conjunctiones legitimae censebantur: nunc bigamia & parit irreqgularitatem, & nuptiali benedictione caret. His possitis, de simultanea pluralitate ux

rum remanet aliquid dicendum. - ---

Urop. L . .. Pol gam a s ultanea non prἰmarsis sed secunaariis naturae princ' is repugnat. Prob. I. pars. Ρolygamia simultanea non pugnat cum primario Μatrimonii fine, qui est prolis generatio, & educatio Ergo primariis naturae principiis iiqn adversatur. Antecedens prob. Polygamia ger

484쪽

C.n De Matν- .natura, eis propriet. 48 Inerationem non impedit , neque per eam incerta redditur proles, cum unius vir suia ficiat. pluribus uxoribus secundandis , de educandis filiis ex ea natis. Ergo. Ita D. Thomas ia Suppl. per totum. Prob. a. pars. Pluralitas uxorum pacificae cohabitationi adversatur, persectam sobolis educationem difficilem reddit , Scaequalitatem tori perturbat: quae Omnia pugnant cum secundario Μatrimonii fine: nrgo dc cum secundariis naturae principiis. Nota. Ius naturale aliud est inυari

bile de immutabile: cujusmodi sunt prima& universalia mandata, quae primaevum naturae finem spectant ; in his nulla est dis natio. nulla interpretatio. Aliud est

jus naturale variatiam obnoxium ratione

temporum , A circumstantiarum . Hanc veritatem solus Deus universi naturae juris, Pomprehensor , & moderator cognoscit, idcirco solus Deus in eo dispensare potest. Hinc habes polygamiam ratione temporum,& circumstantiarum variationi, & dispe i sationi obnoriam esse; quia non primariis, sed secundariis naturae principiis repugnat.

i Hinc ad populi Dei propagationem , &ad . aliquorum mysteriorum significationemi Deo dispensavit antiquos Patriarchas diluvio posteriores, ut fert communis se tentia . teste Concina e quin & Iudaeos omnes, ut simul plures haberent uxores. Iuxta multos isthaec dispensatio compre- Tom.IV. X he

485쪽

48a De Sacramento Matrimemu .

hendebat etiam Gentiles : & hoc negant Milus, aliique. Prop. II. Chrsus Dominus in Nomo Test mento polygamiam fmultaneam is Iulit. Prob. I. Propositionem hanc definivit U.sus. XXIV. can.a. his verbis : Si quis dixerit, licere Cbrinianis plures smul h here uxores, hoc nulla lege divina esse probibitum g anathema sit. Et paullo superius docet Matrimonium cum pluribus uxoribus non solum esse prohibitum , sed etiam irritum & inane, inquiens e me autem vinculo duos tantummodo copulari,

eonjungi, Chrsus Dominus vertius docuit. Prob. II. ex Scriptura . Lucae XVII. Omnis, ait Christus , qui dimittit tixorem suam, oe alteram ducit , moechatur. Ergo a fortiori moechatur, qui, priore retenta, novam ducere audet: & Matth. XIX. Μ trimonium ad primaevam originem revocat, in qua erant duo tantum in carne una. Ergo Christus polygamiam antiquis concessam sustulit , in qua non sunt duo in carne una, sed vel tres, vel plures. Ita

Innoc. III. cap. 8. de divortiis . i l . .

Nota. Non solum Christiani , verum etiam Infideles omnes Christi lege, qua polygamia abrogatur, obstringuntur; quia Lex Evangelica universalis est. Hinc Innoc. III. cap. Gaudemus, de divortlis docet, infideles habentes plures uxores , si ad fidem

486쪽

C.ILDe Matν .natura, et q.propriet. 683 Convertantur , prima retenta , dimittere ceteras debere.

De Indissolubilitate Matrimonsi. Nota. Μatrimonii indissolubilitas potis est considerari vel quoad vinculum , seu translationem dominii , vel quoad torum& cohabitationem ; unde videndum est I. ati Matrimonium possit solvi quoad vi

Culiam 2 2. an manente vinculo, institui possit separatio tori. Prop. unica. Matrimonium utroque iure naturalἰ ,

d tuo firmum ρο inaissolubiis es quoad

vinculum.

Prob. I. ex iure naturae . Firmitas Μatrimonii necessaria est ad assequendos Μatrimonii fines: qui sunt sobolis conveniens procreatio , eiusdem commoda ed catio, A certissimus inter conjuges anim vim nexus. Ergo. Videndus hic est D.

mas lib. contra gentes c. I 23.

. . Prob.II. ex iure divino insitivo, Christus Dominus hanc Μatrimonii firmitatem roboravit, Matib. XIX. ubi de quocunque Matrimonio valide contracto haec ait: suod Deus conjunxit, homo non separer . Adde illud Apost. I. ad Cor. VII. Mulier alliga ta est, legi, quanto tempore vir eius viυit. Nota . Quamvis Μatrimonium jure

487쪽

484 Sacramento Matrimoni. . naturali indissolubile sit, potest tamen s Ius Deus, ut juris naturae moderator, pro temporum, & circumstatutarum varietate solvendi Matrimonii facultatem concedere Praesertim cum Matrimonii solubilitas non primariis, sed secundariis naturae princ piis adversetur, quae sunt mutationi o noxia : Hinc quaeritur, an ex . Dei dispe satione possit solvi Μatrimonium, I. i legitimum, contractum ab infidelibus ; ariratum inter baptizatos; consummatum inter eosdem . .

Q. I. se per unias coniugis conυ msonem ad fidem , Matrimonium solυatur ZR. Si ambo conjuges ad fidem convertantur, eorumdem Μatrimonium non solvitur' si vero unus conjugum conon tur ad ndem , & alter renuat converti, Μatrimonium solvitur , quoties conjis, qui amplexus est fidem, mutat statum Prob. I. pars . Ita Theologi omn*η. Quia eorum Μatrimonium fuit ratum. P*r haptisma,&si consummetur post . baptisma, fit absolute indisssolubile . . . s- Pr b. Σ. pars . Ex Dei dispenset Hae in favorem Christianae Religionis. convix fidelis habet jus ditat vendi praecedem. Matrimonium, etiamsi consummatum,liud contrahere, si conjux infidelis holit cuMeo cohabitare; vel si velit quidem cohabitare, sed nod sine contumelia Creatoris. Id aperte colligitur ex L pd Cor. VIL &

488쪽

C. II. De mirim.natur eiusq opriet. 683 ex Gaudemus, divortiis. Quod si conjux' infidelis consentiat mellice cohabitare cum conjuge fideli, dico, cum ex consuetudine nunc illicita sit talis cohabitatio, etiam in tali casu juxta multos Matrimonium solvi posse. Contrarium doce S. Augu ib. I. de adulterinis eoninuris.'& Innoc. III. laud. cap. gaudemus. Sed advertendum tempore ingustini.& Innocentii licitam' sui iste cohabitationem elis cum infideli ς & idcirco oppositum senserunt. Prob. 3. pars. Quando unus conjugum convertitur ad fidem , Μatrimonium non. solvitur. per baptismi susceptionem . Cum baptismi non solvantur con- ait Inuo .rΠL. λα cap. gaudemus . Ergo solvitur, quando fidelis mutat statum vel per nu- ptias Ibsequentes , vel probabiliter per' Frolemonem solemnem alicujus ordinis a notatI.

si intrimonium

a rideli coniuges contractum secundas nu- ptias celebraret, nullae istae essent : quia privilegium dissolvendi vinculi conjugalis avor 'duntaxat fidei. non infidelit

iis messum' a Christo est , ut habet

Cit. Cap. gaudemus.

Quando vero conjux fidelis transit ad secundas nuptias, ves iblemniter profitetur . tunc conjux infidelis liber evadit, ut aliud

489쪽

Matrimonium contrahendum . - - Nota. Quando tinus conjugum: Convertitur ad fidem, altero in infidelitate remanente , proles rationis usu destituta, illam parentem qui ad Religionem conversus est, sequi debet, ne ab infideli pervertatur. SI vero proles sit doli capax , poterit libere isequi patrem fidelem , vel matrem infide- liem ; quia nemo est ad fidem coge Hus, licet ad eam sit omnibus modis allicien

per solemnem Religionis professionem Z ... R. Affir. Prob. I. Constat ex definit. Trid. Sess. XXIV. ean. 6. ubi haec habentur: Si quis dixerit Matrimonis V ratum', non consummatum, per solemnem Religionis lpr eoonem alterius conjugis non dirima ,' ianathema st . . . iProb. II. tum ex variis Summorum Pontificum decretis, ut patet eX cap. Verum, & ex east. Ex publico , de convers. conjugator. tum ex pluribus Sanctorum exemplis, quae testantur Epiphisnius , -- roseus, H ero mus , Augininus , aliiqu' auorum documenta legi possunt apud Giberi Lib. .I. Matrim. 3. Confirmatur ratione. Ut matrimonium ratum religi si professione dirimatur, ' fatis est, ut lubhac conditione , nisi Religionem prosteor iante consummationem, a Fidelibus contra-

490쪽

C.ILDe Matrin .natura,si q.proprietί 087hatur. Atqui sub hac solum conditione contrahitur jure saltem Ecclesiastico . ENgo . Ita ratiocinatur Angelicus in Suppl.

, Nota I. Conjugibus ante consummationem duorum mensium intervallum concedit Ecclesia ad deliberandum de Religione suscipienda ex cit. cap. Ex puOlico, intra quod tempus coniuges nec tenentur Consummare, nec ad id cogi possunt sine injuria ; hoc vero elapso tempore, debitum petenti n ri nequit et tamen quamdiu matrimonium non est consummatum,

tamdiu liberum est conjugibus Religionem ingredi, & uno profitente, alter secundas celebrare nuptias potest, ex laud. cap. VPrum . Si vero intra bimestre etiam Per vim copula extorta fuerit , amittitur ths ingrediendi Religionem, ut contra nchexprobabilius assimat Basilius Ponticus I.y.c. s. de Matrim. Nota II. intrimonium ratum solvitur quoad vinculum per Prosessionem iu R ligione ab Ecclesia approbata . Unde per simplex votum castitatis, vel per selemne sacro ordini adnexum, vel per vota si plicia emissa in quibusdam Clericorum Congregationibus, conjugium non solvitur: secus per Professionem in ordine Equitum Melitensium ; quia ordo Μelitensium est Religio ab Ecclesia approbata. s.

4 III. An Summus Pontifex pint

SEARCH

MENU NAVIGATION