Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

438 De Sacramento MatrMonsi. injuste contractam, Sponsalium oblivii nem non vult implere , in soro conicie tiae absolutionis negatione compellendum esse, ut Sponsalia legitime contracta im-seat. Sed difficultas in praxi est , quano hoc expediat ..Regula certa desinita designari nequit : verum in hisce casibus meminisse oportet illud Lucii III, ca'. II.

de sponsal. Cum coactiones disseiles soleant

exitus frequentes babere, monendus es p

rius , quam cogendus.

Fornicatio eum alio , ita ut peccent non so- . tam contra temperantiam , sed etiam eontra

fidelitatem, et jussitiam , debeantque hane circumclantiam in Confestione explicarest 'R. Affir. Ita multi, quia ex parte v. triusque injuria irrogatur juri , quod unus. acquisivit ad rem, sive ad corpus alterius. Haec fornieatio licet sit contra justitiam, di fidelitatem , non tamen est species R. Hulterii , quia proprie adulterium in nu-Wam committitur .6f.M IJultate a It.un. de adulterium dicitur allem tori violatis . :Nota, Sponsi graviter monendi sunt, ne sub eodem tecto habitent , ne mutuus. & flagrans amor ex nimia propinquitate dc familiaritate erumpat in flammas imis. puras. Hinc in Dioecesi Neapolitana. e communicatione Archiepiscopo reservata plectuntur permittentes sponsorum cohabitationem , vel Pernoctationem etiam pro

462쪽

una vice. In eandem excommunicationem incurrunt sponsi, & sponsae carnalem i ter se copulam habentes, nec non qui eam permittunt. Sponsalia enim a peccato non

excusant actus illos , qui in isonsis, si essent soluti, forent peccata , di contra sextum praeceptum.

f. III. De Dissolutione Sponsaliam. Q. Ι. Gontari diseisantur Sponsalia 'R. Sponsalia etsi iurata multis de cauia sis dissolvi possunt . Nam Ι. dissolvuntur mutuo partium consensu, sicut eodem comtracta sunt : II. per matrimonium valide cum alia initum e III. per superveniens impedimentum dirimens matrimonium : IV. per discessum unius in regionem longinquam sine consensu alterius, nam censetur iuri suo cedere: U. per su

sequentem fornicationem, idque in favorem solius partis innocentis: VI. per ingressiim in Religionem , secuta professione. Num vero solo ingressu solvantur respectu utrius e partis, alii affirmant , alii negant :) sed probabilior videtur opinio G neti , Basilii Rebelli, quos citant & secuntur Salmanticenses, quae defendit Spo salia per ingressiim unius sponsorum in Religionem solvi respectu remanentis in se

Culo , eo quod qui Religionem ingreditur,

463쪽

4ω De Sacramento Matrἰmonii.

reapse cedit juri suo , renuntians facto Sponsalibus; adeoque compars libera est ad

contrahendum cum quolibet alio . Ingrediens vero Religionem , ne aditus fraudibus pateat, obstrictus Sponsalibus manet , ita ut si ante professIonem a Religione Ggrediatur, 3c altera pars velit , teneatur Sponsalia implere . Quae sententia etiam Concinae probabilior videtur . VII. Per susceptionem ordinis sacri. An vero pec-Cet graviter , oui inscia parte altera post contracta Spontalia ordines sacros suscipit, quamvis aliqui affirment , communior tamen , & probabilior sententia, teste Concina, negat cum in Sponsalium contractu, utpote

per eum fit promissio assumendi statum , in Φuo creaturae inserviendum est , semper ubintelligatur conditio, nisi elegero flatum

meliorem in semendi Deo. VIII. Per nota-hilem mutationem Sponsalibus supervenientem in honis animi , eorporis , & fomtunae . Hinc dant caussam dissolvendi Sponsalia I. magna morum mutatio , haeresis et a. notabilis deformitas , morbus contagiosus, & immedicabilis: 3. paupertas supe veniens, defectus dotis promissae. Ηorum Rutem omnium ratio est , quia virtualis spondentium intentio est noluisse se ligare ad standum promissis in hisce casibus, qui si praevisi fuerint, promissiq non esset facta. At per divitias supervenientes uni sponsorum, altero persistente in eodem

464쪽

C.I. De Sponsalibus. 46r . statu, juxta probabiliorem sententi non dissolvuntur Sponsalia ; cum nulla facta sit

mutatio in alia comparte , cujus caussa a contractu possit altera pars resilire. IX. Ρee capitales inimicitias, quae inter despons tos subortae sint. Q. II. .An impuberum Sponsalia mu-

R. Neg. antequam ad annos pul'rtatis pereenerint, cap. 7. de Sponsal. impuber. quod statutum est, ne On aetatis te, nerae inconstantiam nimis frequenter contrahant, & rescindant sponsalia. Sed nota hic I. Sponsalia ab utroque vel alterutro contrahentium impubere post aetatis dis cretionem inita , partim sunt rata , pa tim suspensa. Rata sunt, quia & impedimentum publicae honestatis pariunt, cap. literas, caρ. accepit , cap. continebatur, desponsal. impuber. & illa minori aetate du-' xante a sponsalibus resilire nequeunt . Suspensa vero sunt , quia adepta pubertate statim reclamare ambo, vel unus aliorum potest, & sponsalia rescinduntur , licet altera, pars reuuat . a. Si acquisita puberi te , vel post triduum non contradicant , videntur sponsalia ratificare; ita ut neque ant postea ad unius partis reclamationem dissolvi. 3. Unus si prius altero ad pube

tatem perveniat, non tenetur alterius P hertatem exspectare , sed resilire continuo

465쪽

visa De s aeramento Matrimonis. contrahat, nequit resilire a contractu; i pubes vero pubertatem adeptus, resilire valet.

Si copula inter impuberes secuta sit , nbndatur amplius resiliendi Iocus, east. I9. desponsat. Idem docent , si juramento fuerint confirmata : sed probabilius alii negant , quia juramentum sequitur naturam actus cui adhaeret; nisi fuerit aliter in isse dispositum. Q. III. solisntur Sponsalia per votum vel iurediendi Religionem , vel suscipiendi Ordines sacros , vel castitatis perpetuae PR. I. Hoc votum ante Pinalia emissum, illicita, & irrita sponsalia reddit; quia ipsorum promissio cum sit de re illicita , non obligat. R. II. Ejusmodi votum sponsalia suta sequens juxta multos ea non dirimit; quia factum in praejudicium tertii , proinde a

Deo non acceptatur: sed ab aliis probabilius pro valido , & licito propugnatur, etiamu sponsalia juramento connrmata essent; quia nuptiales promissiones fieri sub hae tacita conditione Censentur , nis meitarem flatum elegero , inserviendi Deo. ' ', Q. IV. An sponsalia praecedentia diarimantur ster postsν ora Donsalia ' R. Neg. Nam sponsalia posterius inita cum alia contra fidem priorum, sunt i licita, & invalida, etiamsi juramento Confirmata sint; quia sunt de re illicita, di con-

466쪽

' VI, De Sponsasibus z 463tra jus iam acquisitum priori sponsae. Quod

verum est, etiamsi praecedentia elandestine,

di posteriora publice contracta sint. Nota: Aliqu o ex quadam aequitate standum posterioribus sponsalibus , 11 gravia damna Iosteriori sponsae illata alia via, quam per

4atrimonium, resarciri nequeant , & nul lum, vel leve incommodum ex violatione priorum sponsalium oriatur.

De Proclamationibus . Preclamationes , quae etiam dicuntMhanna , sunt futuri Matrimonii publicae denunciationes ad impedimenta detegenda. Nota I. ex Conciliis Loteran. IV. de Trident. Sess. XXIV. cap. I. graViter praeci-tuntur. Quare qui sine illis , vel earumgitima dἰ ensatione contrahunt , & P

rochus assiliens, graviter peccant , nisi v gens necessitas excuset: cujusmodi est, si moriturus sine denunciationibus, vel earum legitima dispensatione , quia non test adiri Episcopus , cum pellice contrahat . II. Praemittendia sunt ante celebrationem Matrimonii a proprio utriusque. contrahe tis Parocho tribus diebus festivis continuinis , non tamen consequentibus , ut expli-3 cat Synodus nostra inter Missarum sollemnia . Ceterum etiam extra Missam fieri

467쪽

464 De Saeramento Matrἰmonii. Iossunt, ut ante, vel post concionem a- iamque lan'ionem ecclesiasticam , 'dum' modo populi frequentia adsit ; cum finis

earum salvetur . Et si infra duos menses ab earum publicatione matrimonium non contrahatur , ex Rituali Rom. sunt denuo repetendae. III. Qui extra Consessionem novit aliquod impedimentum etiam occultum inter eos, qui contrahere Μatrim nium debent , tenetur illud manifestare nisi urgens caussa excuset. Hinc ex Syno dalibus Constiti nostrae Dioecesis part.2.c.9. ipso facto sunt excommunicati, qui scientes verum impedimentum , illud non revelaverint : quI vero falsum dolose objecerint , nec non auxilium , vel consilium ad 'illud dolose objiciendum conserentes, reservatam excommunicationem incurrunt. IV. Potest

Episcopus justa de caussa in totum, vel iapartem denunciationes remittere, vel dare licentiam, ut in Ecclesia fiant post Matrimonium legitime contractum ante illius conis summationem , dc tunc contrahentes juxta communiorem sententiam peccant toties Gquoties matrimonium consummant, ushus quo denunciationes suppleantur . Secus V. si'

etiam ab his supplendis adesset Ordinari1

dispensatio .

468쪽

- - C A P. II.

De Matrimonii natura , υμ μα

ι. . . proprietatibus .

Nota I. Μatrimonium communiter deis finitur : Maris , feminae coniunctio maritalis , ae legitima , indiυiduam

vitae consuetDdinem retiaens, ex cap. 2. de

praesumi. Dicitur I. conjunctio maritalis , ut distinguatur ab aliis conjunctionibus , quales. sunt filiales, aut fraternae. Dicitur . legitima, idest legibus consormis . Dicitur, 3. maris , o feminae ad excludendam pluralitatem, seu polysamiam. q. Indiυia duam e haec verba significant perpetuam si cietatem, q&m dissolvere sola mors potest. Porro Matrimonium potest accipi pro contractu, Sc Pro vinculo per hunc contractum inducto,& tandem pro sacramento. Acceptum pro contractu definiri potest: Contractus legitimus , quo vir , femina sibι ι mutuo tradunt , aecmtaut corporum potestatem in ordine ad actum generarionis , ut se obligent ad be mutuo iuvandum , perpetuo eobabitandum. Sumtum Pro vinculo explicatur definitione superius tradita. Tandem acceptum pro Sacra-

469쪽

4ω De Saeramento Μονἰmoniἰ.mento est contractus modo descriptus, diminisus insiturus in signum conjunctionis Chri i eum Ecesesia , habens promissonem

gratiae ad uniendos simul eo unctim ania mos , prolem pie, ac Ibncte educandam. Nota ΙΙ. Insuper Μatrimonium dividitur in Iesitimum, ratum , & consummatum . Legitimum dicitur, quando legitimo consensu inter personas non impeditas comtractum eis; quale est etiam num Matrim nium infidelium: unde ut tale, non est sacramentum , aut praescindit a ratione cramenti. Ratum est illud, quod est legitimum , dc sacramentum, sed nondum ca nati copula consummatum: Tale est inter solos bapti Eatos , sed juxta multos ratum dicitur non ratione sacramenti , sed quia ab Ecclesia approbatur. Consummatum ain

ellatur illud, quod per conjugalem copuam completur .

Nota III. De fide est, intrimonium verum esse Novae Legis sacramentum . id. Sess. XXIV. anathema dicit his, qui contrarium sentiunt. Verum in designanda ejus materia, & forma Theologi e Schola adeo incostantes & varii sunt, ut nihil ce ti in tanta illorum varietate ac idiscrepan--tia statui possit, ut advertit Canus Iocah o g. cap. 3. Sunt enim qui signanti pro materia remota contrahentium corpora' pro materia proxima mutuum ipsorum

Mensum, quatenus exprimitur I pro se

, - ν mal

470쪽

ma autem eundem consensum , quatenus acceptatur ' minister vero ex ipsorum

sententia , & subjectum , est uterque ex contrahentibus . Alii docent hujus sacramenti materiam esse consensum contra. hentium exterius expressum, formam vero verba Sacerdotis contrahentes conjungentis in matrimonium, qui proinde ejus minister est . Alii alia docent. Qui plura cuin

rite serventur quae in Ritualibus Ecclesiae describuntur in celebratione Matrimonii: interim quae magis ad institutum nostruinpertinent, videamus.. θ' .r a : De Consensti Nuptiali .

. Prop. Ut validum siet Matrimoniam , utriusque conjugis consensus requiritur . Prob. Μatrimonium est legitimus contractus, in quo fit mutua eorporum tradi- tio. Atqui haec sine contrahentis consensuperfici nequit. Ergo . In quolibet enim contractu bona unius non transeunt in potestatem alterius , nisi domini voluntate accedente, aut lege suprema imperante . - Atqui . nulla lex cc ere potest ad matrimonium contrahendum . Ergo solo reciproco consensu dominium in conjugum corpora' V s tranS-

SEARCH

MENU NAVIGATION