Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

258 SELECTARuM ANTIQUITATUM sus urbis Romae. Caeterum doctissimus nostri seculi criticus, B. Petrus Burma metus aliud adhuc dubium movet in notis suis ad hunc SUETONII

locum, in vita nempe Augusti, cap 46 sag. 332. suae editioηis. quod paucis hic quoque est tangendum. Quaerit nimirum, num soli tantum Decuriones suffragii jus habuerint ex Augusti instituto, an omnes potius istarum coloniarum in- Colae. Burmannus putat, prius non esse probabile, quia sic coloniae istae deterioris fuissent conditionis, quam aliae, ex quibus viritim Romam ad suffragia ferenda proficiscebantur. Sed haec objectio sua sponte corruit, si statuamus, noVum hocceius ad totam pertinuisse Italiam. Et sane quum comitia

longe aliam faciem induerent sub Augusto , non prorsus improbabile est, illum hoc tantum jusdedisse Decurionibus, ut hi in suis quique municipiis & coloniis cle magistratibus in urbe suffragia ferrent, illaque obsignata Romam mitterent. Neque tamen sine omni etiam probabilitate est Burmanni opinio, qui statuit, Decuriones, sub ipsum comitiorum Romanorum tempus, in suis quique municipiis S coloniis, speciem quoque comitiorum quandam habuisse, in quibus totus illius loci populus suffragium ferret: Decuriones vero colligisse tantum suffragia , illaque obsignata Romam misisse, ut ibi tribuum suffragiis addita numerum etiam facere possent. Hinc UO-Cem Decuriones, non ad verbum ferrent, sed admitteνent potius refert, illamque forsan transponendam esse existimat. Ego de tota hac re judicium lectoribus relinquere quam proprium interponere malo: id tantum moneo, institutum hocce Augusti, licet beneficii speciem prae se ferret, ad arcana tamen dominationis suo iure referri

282쪽

PAns I. CAP. V. SECT. II. st ylarri posse. Tantus enim coloniarum S municiis piorum motus, qualis saepe tempore liberae rei. publicae fuit, tranquillitati, ne dicam servituti, temporum illorum convenire amplius minime videbatur. Sed haec obiter. Jam institutum nostrum requirit, ut considere- 4o. mus quoque paullo accuratius. quid laudatissimus ΕΣeshiel Spanhemius m praeclaro opere suo, tapea nobis adducto, cap. I a. de Municipiis disieruerit. Primaria de iis quaestio est, num omnia omnino municipia, idque omnibus temporibus, propriis suis vixerint legibus, an interdum Romanas quoque leges accipere debuerint. Carolus Sigonius de Aintiquo iure Italiae, lib. II. c. 7. statuit, municipia sine jure suffragii proprias retinuisse leges; municipia vero cum jure suffragii

Romanas quoque leges accipere debuisse. Enimvero hanc sententiam cum verbis clarissimis GELLII Noct. Attic. lib. XVI. cap. I 3. Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis o suo jure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorarii participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus,

neque ulla populi Romani lege adprim, ni in quam populus eorum fundus factus est; consistere non posse, rectissima observavit doctissimus noster Spanhemius, quem postea secutus est U. --plissimus Eue ardus otio in libro de AEdilibus C laniarum cst Municipiorum, cap. I. Operae pre lium erit, ut ipsa Spantiemii verba, licet satis prolixa, reseramus, additis subinde nostris observatiunculis. De Municipiis enim, inquit ille , in genere, cst quatenus a Coloniis ea disserant, loqui-ιur ibi GELLIus: non vero' de una tantum municipio

283쪽

PAns I. CAP. V. SECT. II. 26 Ipuli Romani consenserant, sue cujus loris auctores by subscriptores iidem populi fuerant. LRecte Span- hemius: quando enim municipes in singularem aliquam legem fundi fierent, id est, eam sponte susciperent, non exinde intelligebantur, municipes illos totum simul jus civile Romanorum fuse cepisse. Id tamen praeterea adhuc notandum est, quando per legem aliquam municipiis , vel singulis, vel pluribus, jus civitatis Romanae dabatur, tunc municipes illos in eam ipsam legem fundos fieri debuisse, ut patet ex CIcERONE Orat. pro Balbo, cap. 8. ubi dicit, eos tantum jus civitatis ex lege Iulia accepisse, qui in eam legem landi facti sunt: nunquam enim invitis jus civitatis apud Romanos obtrudi solebat. Hinc forsan Si-gonius putavit, quando municipes fundi fierent in legem, qua jus civitatis acciperent, tunc illos eo ipso jus quoque civile Romanum penitus

suscepisse. Sed hoc tantum locum habuisset, si id juris fuisset universalis , ut omnes illi, qui juscivitatis acciperent , simul quoque tenerentur omnes Romanorum leges suscipere. Enimvero

ex nullo vete um testimonio hoc probabit Sigonius, S sic pertinuisset illud non minus ad municipia sine suffragio, quibus tamen autonomiam concedit Sigonius, quam ad alia. Ex Gellio potius aliisque discimus, jus civitatis Romanae Ointime cum autonomia potuisse consistere. Ex solo igitur jure civitatis accepto minime poterat colligi, totum quoque jus civile Romanorum mmul fuisse susceptum. Interim dicere tamen possumus, dum municipia ipsum jus civitatis acciperent, illa simul quoque ea accepisse jura , quae necessariam cum ipso jure civitatis haberent connexionem: qua de re in sequentibus latius men-

R a tem

284쪽

26E SELECTARuM ANTIQUITΛTUM tem meam declarabo. Pergit Spanhemius, no-Vum argumentum suppeditando, ita: J Quod omnino eIiam adpruunt Tu LMI, ubi de hisce populis fundis agit, eorumque conditioncm describit, consona plane cum Gellio verba in Orat. pro Balbo, cap. 8 Sed totum hoc nempe populos fundos quod atriami in ea fuit positum semper ratione, atque sententia, ut, quum jussisset populus Romanus

aliquid, si id adscivissent socii populi, ac Latini,

S si ea lex, non omnes proinde populi Romani leges quam nos haberemus, eadem in populo aliquo, tanquam in fundo , resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur quod ait GELIIus, adductis paullo ante verbis r inquam Iegem populus eorum fundus factus est. suaeque insuper a pruit allatum mox ibi a TuLLIo de iisdem La- inis, qui vel legem C. Furii de Testamentis, aut Q. Voconii de mulierum hereditatibus, aut aliam aliquam de jure civili a Romanis latam. aut zero

etiam legem Iuliam, qua civitas es sociis-Laii-nis data, adsciverant, seu in eas fundi populi erant facti. Sed ad hoc argumentum potuisset respondere Sigonius, Ciceronem non loqui de Municipiis, sed de sociis, nec non de Miseratis S liberis populis; si illi specialem liquam legem

suscipiunt, non propterea omnes recepisse censendi sunt: ast aliam esse conditionem munici. piorum; si illa jus civitatis Romanae ipsum accipiunt , tunc leges quoque omnes Romanorum recepisse possunt intelligi. Enimvero, licet illud de legibus, quatenus necessariam cum ipso juro civitatis habent connexionem, paullo ante con cesserim: nihilominus tamen hoc de aliis quoque legibus non potest concedi, nam autonomiam

cum ipso civitatis jure bene consistere potuisse,

285쪽

PΑns I.' CAP. V. SECT. II. 263 paullo ante monui. Et licet municipia non amplius essent oppida Rederata, pertinebant tamen ad oppida libera in sensu generali: tametsi non omnia oppida libera simul essent municipia: &eatenus argumentum eX loco Ciceronis allatum

potest etiam ad municipia applicari. Pergit Span- hemius, aliud dubium removendo, ita: J Nequo

etiam hanc omnibus municipiis nece Fitatem incubuisse , ut cum Romana cizitate in Romanorum leges jura. suis abdicatis, continuo venirent, infert. ut

existimat Sigonius id quod ibi a TULLio post factam

legis huius Iuliae mentionem, exemplum additur: In quo magna contentia Heracleensium S Neapolitanorum fuit, quum magna pars in iis civitatibus foederis sui libertatem civitate anteferrent. Eis enim non omnes quidem, uti cenquit Valesius, at priores tamen Ciceronis, V juxta veterum I brorum fdem adornatae editiones: Rederis sui , non vero buxta Bullialdum , aut nuperam Parisiensem in usum Delphini editionem) iuris sui libertatem, hic habent: unde etiam ad eam solam conditionem ibire pici vere monuit contra eundem Bulualdum Valesius, qua qui in civitatem Romanam transbant populi , foederati amplius esse non poterant: sed quibus

tantum libertas foederis adimebatur, non vero muta

tio, aut amiIsto propriarum legum, quidem post Romanas adscitas, praescripta. At si etiam legeretur in loco hocce CicERONis : juris sui libertarem . nihil tamen aliud indicari putarem, quam quod indicatur per foederis libertatem. Non enim per jus semper indicantur leges, quae ad Controversias privatorum pertinent: sed saepenumero

jus ad ipsum tantum statum publicum spectat. Sierso jus hoc sensu sumatur, tunc nihil aliud significarent verba Ciceronis quam quosdam in

286쪽

ρM SELECTARUM ANTIQUITATUM istis populis maluisse permanere in statu illo, in quo hactenus fuerant, publico, sive maluisse illos sui juris esse, neque quicquam cum jure civitatis Romanae commune habere, ne propterea magis fierent obnoxii, quam hactenus Ianquam foederati fuerint populi. S ne quicquam in statu learum civitatum civili mutaretur. Licet enim municipia non totum Romanorum jus civile suncipere tenerentur, fuerunt tamen jura quaedam, quae cum ipso civitatis jure tam necessario connexa erant, ut fieri adeo non potuerit, quin magna utique mutatio accideret in ipso statu oppidorum civili, si jus civitatis Romanae suscipe- irent. Videntur enim omnino municipia magis obnoxia suisse, quam aliae liberae & laederatae civitates. Ex quo jam apparet, ex hocce saltem loco, quomodocumque illum legas, non confirmari Sigonii sententiam. Et eodem quoque m do nos facilius removebimus dubium illud, quod lex loco I IvII movetur, id quod nec Spanhemius, nec alii solvere potuerunt. Pergit enim

ille hoc modo: J Quamquam , de quo ibisset Ualesius , neque negari illud possit, eam fuisse municia

piorum aliquot conditionem , ut cum Romana civita.

re, Romanorum legibus, amisso proinde legum suarum arbitrio , isdem forent deinceps obstriciti. Id enim haud obscure innuunt adducta jam a Sigonio jus rei e Liv Io de Hernicis tesimonia: lib. IX. Cap. 43. Hernicorum tribus populis Alatrinati, Verulano, Ferentinata, quia maluerunt, quam civitatem, suae leges redditae, connubiumque inter ipsos, quod aliquandiu Hernicorum soli habuerunt, permisitam. Anagninis . quique arma iRomanis intulerant, civitas sine suffragii latione ldata: concilia connubiaque adempta, ct magi- l

287쪽

PΑns Ι. CAP. U. SEc T. II. 265 stratibus, praeterquam sacrorum curatione, interdictum. Dein ubi AEquos , Romanorum hostes, ita de hocce Rιmanorum facto differentes tradidit: cap. 45 Tentationem riebant esse, ut terrore incuseso belli, Romanos se fieri paterentur : quod quantopere optandum foret, Hernicos docuisse, quum , quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeoptaverint; quibus legendi, quid mallent , copia non suerit, pro poena necessariam civitatem fore. Hactenus Spanhemii ratiocinationem audivi- 4 I. mus. Haec sane duo LIvH loca crucem fixerunt

viris etiam doctissimis, S quum viderent, solam Sigonii distinctionem inter municipia cum , &sine jure suffragii, rem non conficere posse, alias quoque excogitarunt distinctiones. Sic Vir Amplissimus Emereardus otio in libro de AEdilitas Colon. Municip. cap. I. distinguenda praeterea esse tempora ante, S post legem Iuliam existimat. Ac primitus quidem , inquit , municipia ,sne si ragio, honoris causa, jus legionis metus forsan dixitate jus civitatisJ acceperant, sui

juris arbitrium retinuisse videntur : es vero, quae cum suoragio optimum jus auiritium erant adepta, Romanis vivere legibus oportebat. Deinde vero,

quum lata lege Iulia muηicipiorum iura per Latium , , sub fuem belli socialis, per Italiam exaequata ese sent , sensim mutata haec conditio videtur, ut leges antiquiores conservarem, by ni quae scita populi Romani adoptassent, autonomia , sive suarum legum arbitrio fruerentur. Ab hac doctissimi Ottonis Opinione non multum quoque abludit Vir Cel. Carolus Andreas Du erus in notis ad priorem bunc, quo de agitur, LIVII locum, pag. Io I 6. tom. II. edit. Dra en . quippe qui pariter existi-

288쪽

a65 SALECTARUM ANTIQUITATUM mat, libertatem illam legum suarum quoad omnia municipia incepisse demum post bellum sociale : antea vero disserentiam fuisse putat, inter illa municipia, quae honoris tantum causa civitatem Romanam acceperunt, S inter illa, quae jus istud necessario ad victoris arbitrium accipere debuerunt. Habet haec, ultima praesertim sententia, fateor, magnam probabilitatis speciem: ast quia nusquam tamen in veteribus scriptoribus ullum harum distinctionum vestigum apparet, ego in illa adquiescere nequeo. GELLIUs sane universaliter de omnibus omnino municipiis loquitur. Immo veteres mihi omnes de municipiis sne distinctione ita loqui videntur, ut de oppidis, quae legum suarum arbitrium haberent. Nusi quam praeterea etiam legi, Romanos vel ipsum jus civitatis, vel jus saltem civile suum oppidis quibusdam in poenam obtrusisse, aut eos ullo unquam tempore oppidum aliquod in poenam fecisse municipium. Non enim ipsum tantum jus civitatis pro maximo habebant beneficio, sed & illud Romanos tanquam beneficium aliquod permisisse sociis ac liberis civitatibus, ut pro suo arbitrio leges quasdam Romanorum suscipere potuerint, manifeste indicat CIeERo orat. pro Balbo, cap. 8.Ast si quibusdam tamen oppidis aut populis inpaenam legum suarum arbitrium eriperent Romani, tunc non solebant, loco propriarum legum,

cum iis vel ipsum civitatis jus, vel jus suum civile communicare: sed solebant potius istis peculiares, praescribere leges, simulque magistratus praeponere, qui secundum istas leges jus illis redderent di id quod S provinciis extra Italiam, &in ipsa Italia Praefecturis contigit. Leges vero a

Romanis aliis praescriptas, cum ipso jure Roma

289쪽

PAns Ι. CAP. V. SECHII. 267norum civili non esse confundendas, priori capite jam monui. Neque tamen propterea Romani unquam fuerunt admodum dissiciles, immo antiquioribus forsan temporibus faciliores adhuc,

quam posterioribus vel ipsis devictis populis aut

oppidis legum suarum arbitrium concedere, ut ex toto illo praeclaro opere Spanhemiano, ex quo superiora excerpsi , abunde patet. Sed quid tandem faciemus cum loco illo LIvII, qui solus nobis istas peperit dissicultates: omnes enim fatentur, si iste locus non obstaret, se libenter fuisse credituros, municipia omnia liberum legum suarum arbitrium habuisse. Operae pretium igitur omnino est, ut periculum faciamus, an hicce

a nobis scrupulus commode removeri queat. Ut vero hoc quam commodissima ratione fiat: I ante omnia observandum est, non per omnem Civitatis Romanae Communicationem statim facta

fuisse municipia. Poterat enim jus civitatis communicari cum hominibus, vel populis, ut ipsis exinde oppidis nulla accideret mutatio, ut jam plus simplici vice monui. Poterat jus quoque civitatis cum ipsis communicari oppidis, ut illa tamen exinde non fierent municipia proprie sic dicta. Vocabulum enim municipii multos admisse significationes, neque omnia civium Romanorum oppida propterea etiam municipia fuisse, nisi in sensu lato , infra pluribus demonstrabo. a Hisce positis , deinde etiam animadvertenis dum est, Livium in hoc loco prorsus non loqui de municipiis in sensu proprio, immo non tam de oppidis, quam de populis potius, Vel nationibus. Totus enim Hernicorum populus in v rias rursus nationes dividebatur : ex quibus tres quieverant, caeterae Romanis bellum intulerant,

290쪽

a68 SEUCTARUM ANTIQUITATUM& devictae deinde in deditionem venerant. Qui igitur ex hisce populi quieverant, adeoGue nullam merebantur poenam , illis optionem Ierebant Romani, utrum mallent cives Romani fieri, &in ipsius quoque juris civilis communionem veni re; juxta vulgarem hujus loci interpretationem an propriis vivere legibus: quia ergo hoc praeoptarunt, suae illis redditae sunt leges. Caeteri vero Hernicorum populi jam erant dedititii, adeoque omne jam suarum legum arbitrium prorsus amiserant: hinc Romani illis pro beneficio dabantius civitatis, simulque illos in ipsius, ut putant, iuris civilis communionem accipiebant: id quod Ingens ,e erat beneficium: tanquam dedititii enim populi, sine omni juris civitatis communione, legibus a Romanis praescriptis uti debuissent. Oratorie ergo potius, non Vero secundum veritatem , intelligenda sunt verba AEquorum,

apud LIVIUM cap. 45. hujus libri : aeuibus legendi , quid mallent, copia non fuerit, pro poena necessariam civitat m fore. Si enim maluissent Hernicorum isti populi, sine jure vivitatis Romanae, tanquam dedititii vivere, id illis sine dubio concessissent Romani: qua vero fronte potuissent illia Romanis victoribus petere, ut ipsis legum insuper suarum arbitrium restituerent 7 3 Si quis vero etiam putare vellet, LIVIuri, dum populos nominat . ipsa intellexisse oppida, in quibus habitabant illi, non tamen propterea dicit, oppida istorum, qui ius civitatis acceperunt, populorum, municipia quoque facta suisse. Immo exsequentibus Verbis: cap. 43. concilia connubiaque ademta , θ' magi iratibus , praeterquam sacrorum caratione , interristum: concludere potius debemus, oppida illa non municipia, sed praefecturas magis

SEARCH

MENU NAVIGATION