Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rg SELτcTARUM ANTIQUITATUM tra agrum effatum nulla , nisi militaria quaedam auspicia, capi debuisse puto. Fines ergo agri effati latius adhuc, quam pomoerii patuerunt &agrum effatum partem fuisse agri Romani, juxta divisionem Augurum apud VARRONEM

stimo. Si igitur pomoerium intra moenia fui siset, non debuissent illud definire augures , quod sit locus intra agrum effatum. Quum vero haec definitio vera sit, ct jam constet, agrum effatum extra moenia fuisse : sequitur pomoerium s. quoque fuisse extra urbis moenia. Corruit ergo primum Dacerii argumentum. 2 Quod deinde ad verba CATONIs apud Festum , in quibus Dacerius quoque praesidium quaerit, attinet, eg de iis id tantum dico, ex paucis istis verbis, eX-tra connexionem a Festo prolatis, iisque mutilis, ct ab eruditis ex ingenio tantum suppletis, nullum certum elici posse sensum: in iis tamen nihil reperiri, quod eorum sententiae adversetur, quio. pomoerium CXtra moenia quaerunt. 3 Neque etiam video, quid Dacerium juvare possint verba TACITI Annal. lib. XII. cap. 2 . Inde certis spatiis interjecti lapides. Sc. Terminos sane pomaeri lapidibus indicatos fuisse, certum est: sed id

tantum quaeritur, utrum isti lapides, pomoerii terminos designantes , qui etiam Cippi vocabantur , intra, an extra moenia positi fuerint Τ Εxtra moenia illos fuisse, indicant verba VARRONIs de lingua Lat. lib. IV. cap. 32. pag. 3S. Opp.

Cippi pomoerii flant fes circum Andolam, Ardeam , , ta circum Romam. Conf. Philippi Rubenti Ευ-7.cta, lib. I. cap. I. Majorem primo intuitu probabilitatem habere videtur, quod sequitur, argumentum , muroa scilicet ampliari potuisse.

42쪽

PARs I. C A P. II. I9 non ampliato pomoerio: id quod probat ex FLMvio UopIsco in Vita Auires. cap. LI. Muros urbis Romae dilatavit: nec tamen pomoerio addidit,

sed postea. Non in dubium voco auctoris hujus

fidem, quia LIVIus lib. I. cap. 45. contrarium docet his verbis: Et in urbis incremento semper

quantum moenia processura erant, tantum termini hi

consecrati proferebantur. Nam forte ad Livii usque tempora nullum tale exemplum exstitit, quale postea sub Aureliano factum: aut dicendunt quoque est, Romanos hac in parte Etruscorum disciplinam non adeo accurate observasse. Qui quid vero hujus sit, ego id tantum dico, locum Vospisci, si accuratius inspiciatur. Dacerii sententiae magis, quam alteri, contrarium esse. Nimirum si pomoerium intra moenia fuisset, dilatatis moenibus, ipso quoque hoc facto pomoerii spatium semper fuisset prolatum. Sin Vero extra moenia, ut plurimi putant, pomoerium suerit,

tunc spatium quidem illud, quod ad pomoerium

pertinebat, muris prolatis, angustius paullo factum est, non tamen necem fuit, ut pomoerii termini simul proferrentur, sed hoc alio tempore commode fieri potuit. Contra, adoptata Dacerii sententia, omnino comprehendi nequit, quomodo pomoerium proferri potuerit, ut non simul maenia quoque fuissent prolata: id quod tamen ab Aureliano Imperatore, secundum UOPIscI testimonium factum est. Nisi sorte Dacerius talem sibi pomoerii prolationem fingere mavult, quae intra urbem facta suerit. Sed ea ratione ipsa urbs per pomoerii prolationem angustior facta suisset: quum tamen sine dubio per eam ipsius urbis termini ampliora facta fuerint. Nam quia pomoerii prolatio & urbis, ct reipublicae simul incremen-B a tum

43쪽

sto SELECTARUM ANTHUITATu Mium denotabat, hinc nemini pomoerii proseren

di jus fuit, nisi illi, qui ipsos imperii terminos

dilatavit. Sic ergo & hoc argumentum in auctorem ipsum retorquere possumus. S) Porro pro sua sententia adducit Dacerius verba Laelii Felicis apud GELLIuM NOLI. Attic. lib. XV. cap. 27. Centuriata autem comitia intra pomoerium fieri nefas esse , quia exercitum extra urbem imperari oporreat, inIra urbem imperari jus non si, Sc. Sed facilis est responsio: repetere enim tantum debemus, quae paullo ante diXimus, nempe pomoerium , licet extra moenia suerit, pro iplius tamen urbis parte fuisse habitum, adeo, ut id, quod intra urbem fieri nefas erat, ne intra po-9. moerium quidem fieri deberet. 6) Denique Da-cerius ad ipsam vim vocis POMOERII provocat, ex quo scilicet illud post, non vero ante murum fuiste elucere existimat. Sed pomoerium & vi vocis, ct re ipsa, post murum fuisse. omnes fatentur: id modo in quaestione adhuc est, utrum ratione eorum, qui intra urbem; an eorum, qui EXtra urbem sunt, pomoerium post muros esse dicatur. Dacerius putat, pomoerium post muros fuisse ratione eorum, qui extra urbem sunt: alii

vero contendunt, pomoerium potius ratione eorum, qui intra urbem sunt, post muros fuisse. Nihil ergo prohibet, quo minus pomoerium, pro diverso isto respectu, Sante,& post muros fuerit : quemadmodum exercitus , urbem obsidione cingens, quod exemplum Dacerius ad dissentientes confundendos adduxit eadem quoque ratione & ante, & post muros sedere dici potest.

Romani vero . ratione ipsorum urbis incolarum, libentius pomoerium; quam, ratione exterorum, Antemcerium, spatium illud consecratum vocare

44쪽

voluerunt. Unde elegantur LIvIus lib. I. cap. . S . fioc spatium, ait, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis, quod post murum est, ratione incolarum) quam quod murum post id ra, tione exterorum pomerium Romani appellarunt. Quum ergo in Dacerii argumentis nihil solidi io. reperiatur , quaeritur jam, quid tandem sit statuendum 8 Breviter meam declarabo sententiam, salvo aliorum judicio. Statuo nimirum, pomaerium primario quidem denotare spatium illud extra murum, per totius urbis circuitum: ut loquitur GELLIus Non. Att. lib. XIII. cap. I in

quibusdam tamen oppidis pomoerium S intra, ct extra moenia fuisse: immo S antiquis temporibus ipsam urbem Rom/m duplex habuisse pomoerium, postea vero exterius tantum, interiori aedificiis occupato, permansisse. Hujus meae sententiae vades dabo locupletissimos : unum quidem scriptorem satis antiquum S probatum, LIVUM nimirum, cujus Testimonium Dacerius sine omni ratione rejicit, quum praesertim nihil contineat, quod cum aliis optimae notae scriptoribus pugnet, ut ex iis, quae partim antea diximus, partim adliud dicentur. apparebit. Alterum Uero scriptorem haud adeo quidem antiquum, cui tamen eo magis credendum est, quod de re suis temporibus adhuc usitata, ct ad propriam artemmam pertinente , testimonium praebeat: nimirum AGGENUM URBIcuM. obiter moneo, hune scriptorem vel tempore Constantini M. vel paullo post vixisse, S probabiliter fuisse christianum, non quidem ob eam rationem, quam Gesus in notis, pag. I 7. adducit, quod Divino praesidiose tractationem suam suscipere dixerit: id enim S ethnicum dicere potuisse bene monet etiam

B a post

45쪽

SςLPCTARUM ANTIQUITATUM

post sata venerandus noster Fabricius in Biblioth

ca Latina, lib. IV. cap. II. pal. 852. Sed potius ob verba, quae pag. 6 I. ed. Goesi occurrunt: In Italia autem multi, crescente religione sacrat.OLma christiana, lucos profanos, sive temploitini loca

occupaverunt, serunt. Haec enim non temere

gentilis scripsisset, immo ne christianus quidem ante tempora Constantini M. Quia tamen varia ethnicitat vestigia in hoc libro occurrunt, credendum, auctorem primis post introductam publice religionem christianam temporibus Vix ille, uibus superstitio veteris religionis Romanae nonum aboleri potuerit. Quaedam tamen loca etiam sensu christiano accipi postiant; notum enim est, christianos varios statim ritus superstitiosos ex veteri gentilismo adoptasse. Id tamen simul quoque monere Volo, ea quae apud pag. 6S. seqq. sub titulo Partis alterae exstant, ab alio omnino auctore, & quidem antiquiore, & gentilium superstioni adhuc addicto , profecta videri: id

quod praecipue colligo ex collatione loci pag. 74. cum loco paullo ante adducto: eadem enim fere ibi leges: ast stylo tamen longe prosaniori. Sed haec obiter: pluribus enim hoc nuper probavi in Bibliotheca Miscellanea Hamburgens, tom II. Part.1V J Hic quidem AGGENus URBIcvs in Commentario ad Frontinum de Controversiis agrorum, pag. 57. seq. ed. Goesii, ita loquitur: De jure territorii controvιrsa est, quum quidam privatorum aut pomoerium ejus urbis privatis operibus inverecunde vult servadere, aut cum arare, V de locis publicis, hoe est ad ipsam inbem pertinentibus, quidam privato.

rum usucapere tentaverit. Pomoerium auIem urbis

es. quod ante muros spatium sub certa mensura dia missum est. Sedet aliquibus urbibus intra --

46쪽

P A n s I. C A P. II. 23ras simili modo est statutum, propior custodiam 'mdamentorum . quod a privatis operibus obtineri non opo, Iebit. Cum hocce scriptore amice admodum consentit LIVIUs, qui lib. I. cast 44. ita loquitur: Pomoerium verbi vim Aolam intuentes post minis

ritin interpretantur esse: est aut m m Cis circa main rum ιocus, quεm in condendis urbibus quondιm Etusci. qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque Interiore parte a disici moenibus continuarentur, quae nunc Tulgo etiam

contumgunt, extrinsecus, puri aliquid ab humano bu pateret soli. Haee quidem testimonia posisent iussicere ad meam sententiam probandam,ctuum omni exceptione sint majora, ct ob pe

spicuitatem omnem excludant cavillationem: hilominus tamen adhuc unum alterumve, uberioris illustrationis gratia, de exteriore pomoerio addere volo. Primo quidem SIDONIUs APOLLI NARIs HAI. Epist. . s. haud sane obscure pomoerium extra

urbem designat his verbis: Inrcr haec patuit Roma a pectui, ubi priusqu im υεI pomoeris contingerent, triumphalibus apostolorum limitibus affus est, cte. Clarius adhuc pomoerium externum probat L CANI elegantissima illa descriptio sacrificii cujusdam solennis , quod Amburbium, sive sacrum amburbiale, vocabatur, quae reperitur lib. I. Pharsal. v. S92. his verbis: Mox jub/t bi totam pamidis a civibns urbem Ambiri: γ' festo purgantes moenia lustro,

Longa stre extremos pomoeria cingere fines

Pontificas, sacri quibus est permissa potestas. Denique in subsidium quoque adducere potam testimonium haud obscurum ex codice Theodo-

47쪽

hortos, atque areas aedium publicarum, ea reisu blicae loca, quae aut includuntur moenibus cizitatum,

aut pomoeriis sunt connexa, Sc. Quis enim non videt, apertum esse in hac lege tautologiam . si cum facerio statuere vellemus, pomoerium suisse tantum intra urbem: est ergo in hac lege omnino sermu de pomoerio extra urbem, id quod suit probandum. II. Restat adhuc, ut & ea veterum scriptorum loca, quae Dacerii sententiae favere, nostraeque opinioni adversari videntur, paucis removeamus. Praecipuus scriptor, quem cum aliqua specie pro sua sententia laudat Dacerius . est IULIus ΡοL- Lux, lexicographus haud indoctus. Locus, qui prosertur, exuat in ejus Onomastico lib. IX. v. S. sem. 3S. pag. I O. ed. novissimae Amsel. 17o6. fol. Iom. II. qui Graece ita legitur:

πειχου. . τειχιιι. In Latinam vero linguam transferri solet hoc modo: Ingressis vero omne illud dicitur Pomoeri ιm , intra muros, intra moenia. Sed ad verbum POMOERIUM bene IVolst. Seberus notat: τόποι, locus moenibus inclusus. aut muro cinctus. Huo nomine quum .. .,ia..., Polluci nominetur, dubito, an recte PoΜOBRIUM vertatur,

licet Hieronymus Magius ita hinc citet Misceli. lib.

Rom. fol. I 6. Haetenus Seberus : S recte quidem. Facile enim apparet, male hic omnino in-larpretes vocem Pomoerium adhibuisse, de quo ne cogitavit quidem Pollux. Immo Graeci illud.

48쪽

P A R. s Ι. C A P. II. 23 quod proprie pomoerium apud Latinos dicebatur, plane ignorabant, ct in sua quoque lingua exprimere non poterant, adeo ut & Latinam vocem retinerent. Sensus autem loci hujus Pollucis est hic : Quando quis in urbem ingreditur, tunc totum illud, quod ei occurrit, vocatur: ἐννιιχis; ν- , id est iocus moenibus cinctus, sive inclusus : i. ,, ω. ixin , id est locus intra muros ζ καἰεται Φιικουή, id est intra moenia. In quibusdam Codd. ut notat Κῶhn, legitur: λαὸιαδεχῶ, Nullum ergo in hoc loco reperit praesidium Dacerius, aliique, qui pomoerium intra urbem fuisse putant: Ezec enim quaestio plane ex hoc loco decidi non potest. Quod porro ad PLuTARcHI in vita Romuli , pag. 23. Verba attinet, ad quae etiam provocat Dacerius licet illa ob brevitatem paullo sint obscuriora, commoda tamen interpretatione juvari posse censeo, ne cum aliis Veterum locis pugnent: id quod jam tontavit Tacobus Gronovius in notis ad LIvIUM lib. I. cap. 44. pag. 14S. Tum. I. ed. Dra enh. ubi verba PLUTARCHI ita interpretatur: illo igitur sulco murum desgnat, N vocatur sulcus, sive spatium illud, in quo ductus erat per θηcopen POMOERIUM , ut quod esset ab aversa muri parte, seu post murum. Io τὼχω;, ς μετὰ ωί,χω Addit etiam: Ex quo patet, lapsum Magium Misceli. lib. III. cap. I 3. dum secutus pravam Plutarchi Sersonem, eum erroris accusat, quod pomoerium posuerit intra muros. Ex FEsTo denique nihil certi elici posse puto, quum pauca supersint verba legitima, reliqua vero ab eruditis ex solo tantum ingenio suppleta fuerint. Si quid ego tamen video, Festum magis nostrae, quam Dacerii sententiae adstipulari exiuimo, eumque in ultimis

hujus loci verbis nihil aliud significare voluisse, B s quam

49쪽

26 SELDcΥΛRuM ANTIQUITATUM quam pomoerium exinde nomen accepisse, quod fit post moeros, utrobique scilicet, tam extra, quam intra muros urbis. Haec itaque S pro Da- 'certi sententia destruenda dc pro nostra declaranda, lassicere posse arbitror. quae tamen eruis ditis libenter eΣaminanda relinquo.

CAPUT III.

DE MODis ADquIRENDI CIvITATEM ROMANAM.ARGUMENTUM. I. I. Introitus de dignitate communicatione civia

ratis Romanae. 2. Argumentum hoc capite tractandum. 3. Summa divisio mocorum ci de eialibus natis. 4. Primo quiim ex iustis nuptiis. s. Ubi V de jure municipali. 6. Deinde extra justas nuptias : ubi regula proponitur: liberi sequuntur matris conditionem. Sigonius by Alciatus notantur. 7. Refutatur Lippingius , obiter notantur Cujacius S a Costa. 8. Cautio quaedam proponitur. 9. Exceptionem a regula superiore fecit lex Mensa, quae illustratur: Io. Et ad quos

non pertineat o tenditur. Il. Εam ad Latinos pertinuisse nolatur. 12. Num abrogata st. I 3. De

civibus factis. I 4. Primo quidem ex siervis permanumi nem. IS. Pusae manumissionis requista sub Imperatoribus. I 6. Mutatio per Pustinianum facta. II. De civibus factis ex liberis hominibus

per cooptaiionem. I ι. Penes quem jus conferendi

civitatem Romanam fuerit Τ I9. me jus quomodo Imperatoribus concessu st 8 2o. aeuibus modis

50쪽

bus tantum , vel locis smul. 22. Alciati sententia examinatur. 23. Alia disserentia inter civ tatem datam hominibus 'locis. 2 . In specie de singulis hominibus qui cives facti. 25. De civiatate Paulli Apostoli. 26. De civibus honorariis. 27. ua ratione civitas concessa Italis per legem Puliam. 28. ratione omnibus in orbe Romano civitas concessa per Antoninum Caracallam. 29. De distierentia inter Prantios θ' alios ratione cisitatis Romanae adquirendae. 3o. Gaesiones quaedam excutiuntur. Prima de Cenis num per i tum ciυitas adquiri poluerit 7 Negatur ex loco C ceronis , qui explicatur. 3I. fiuinam in censum referendi. 32. Censores non poterant dare jus civitatis. 33. Peregrini , in censum fasso relati ,

ex civitate ejiciebamur. Sigonius notatur. 34. Dubium de servis per censum ma missis dissolvitur. 35. et 'id Iub Imperatoribus obtinuerit Z 36. Adoptio num tribuerit jus civitatis p quod negatur.37. Ita de legitimatione. 38. Nec non de isseris nuptiis: ubi etiam de matrimonio per errorem coatracto agitur. Dubium de iure municipali uxoris.

39. Utrum domicilium post Constitutionem Antonini Caracallae tribuerit jus civitatis. 4o. Debrorogae gerendae. 4 I. Quomodo quis per sementiam judicis civis fieri potuerit 7 42. aeuomodoper praescriptionem civitas adqviri potuerit. 43. Modi speciales, quibus Latini cives febau. 44. Primo

Latini veteres. 45. Deinde Latini colonarii. 46. Denique Latini Iuniani: qui tamen modi Nad alios Latinos pro parte pertinere potuerunt.

67. De benescio Principis. 48. Primus modus , quo Latini Juniani jus aeuiritam consequebantur rubi latius explicatur , ad quos his modus pertinueru

SEARCH

MENU NAVIGATION