장음표시 사용
71쪽
Iegem regiam concessam fuisse: licet caput illud in , fragmento hodie superstite non amplius supersiti Haec de jure conserendi civitatem. 2. Iam etiam videbimus diversos modos, vel rationes, quibus civitas Romana cum iperegrinis fuerit
communicata. Hic vero ante omnia notandum
est, civitatem datam fuisse vel singulis hominibus, vel pluribus simul: idque vel ita, ut simul Romam transferrentur, Vel ita, ut in suis sedibus manerent. Exempla horum omnium passim prostant, ct vel ex sola CIcERONIs oratiιne pro Balbo peti possunt. Sub Regibus S primis reipublicae liberae temporibus non alia ratione civitatem vel singulis, vel pluribus datam fuisse legimus , quam ut simul Romam fuerint transtati, cujus rei exempla passim, apud DIONYsIUM praesertim HALIcARN. inveniri possunt. Postea vero, ab anno circiter post urbem conditam CCCC. saltem post urbem a Gallis recuperatam, instituerunt Romani, ut etiam cum exteris oppidis populisque ius civitatis communicarent, ita, ut illis domicilium Romam transferendi necessitas non imponeretur. Sed hic praecipue ad diversam conditionem respiciendum est, quomodo Romani cum exteris jus civitatis communicaverinta Aut enim dederunt civitatem hominibus, sive singulis, sive pluribus simul, sine aliquo loci respectu: aut dederunt illud integris oppidis, quae ideo oppi- 'da ciclum Romanorum, & Municipia in sensu lato quae enim ad municipium in sensu stricto S proprio requirerentur, alio capite exponam vocata fuerunt. Discrimen hoc, quod vulgo observari non solet, magni est momenti. Quando enim .hominibus tantum civitas dabatur, id bona eorum
72쪽
poterant esse provincialia, quum ipsi tamen essent cives Romani. Ex quo intelligitur, inte- gris populis , nationibus provinciisque civitatem dari potuisse, ut tamen ratione locorum& praediorum nulla exinde fieret mutatio. Sin vero oppidum aliquod civitate esset donatum,
tunc praedia etiam, S fundi, qui ad territorium illius oppidi pertinebant, juris civilis participes facti sunt : etsi vel maxime oppidum illud in provincia esset situm , non pertintabat tamen amplius proprie ad provi clam , eatenus saltem, ut neque cives illius pro-Vin ciales, neque praedia amplius essent Provinci lia. f Nescio, utrum hoc discrimen forte in men- 22. te habuerit Andreas Alciatus , dum Pare . lib. I. cap. I 4. dicit.: -qui cives Romani erant, quum eorum ager juris Romani non esset, ut Volaterrani. Erant, quorum ager juris Romani censiebatur, qui fundi populi ideo appellati. Sunt sane haec verba o scura, ct si non ex iis quae paullo ante dixi, commode explicentur, consistere nulla ratione posisunt. Nescio vero, quid huc pertineant Volaterrani municipes 8 Nusquam sane CicERO in Orat. pro domo cui Alciatus testimonium denuntiat illud dicit, Volaterranorum agrum non fuisse juris Romani: sed narrat tantum, cap. 3O. Sullam iis in poenam per legem & civitatem,& agros ademisse: hanc vero legem ratam fuisse solum quoad agros, quia in populi potestate erat,
agros municipiis dare, vel eripere: non autem
ratam fuisse quoad jus civitatis, quia illud per
legem eripi non poterat. Neque etiam intellexit
bonus ille Alciatus, quid populi fundi fuerint, quod hodie notissimum est. Sic etiam admitti non potest , quando statim doctus ille ICtus addit: speciali yivilegio in foederatis-Latinis oppidis
73쪽
so SELECTARuM ANTI UITATUM.cives Romani erant, ceυ dicebaηtur: quum basevocabuli hujus significatio nullo veterum testimonio nitatur. Sed haec in tali viro annotanda, ne aliis errandi occasionem praebeant i non Vero re prehendenda sunt. quia ea tempore vixit m quo
antiquitates Romanae adhue in tenebria suis sepul tae jacebant. adeo, ut mirandum sere sit, illum in iis resuscitandis tantum praestitisse, quantum revera praestitit. f Porro , quando hominibus datum jus civitatis suit, tune illi istud ad hos tantum posteros propagare poterant: si vero integro alicui oppido dabatur, tunc non modo omnes , qui eo tempore in illo cives erant cum suis posteria , simul civitatem Romanam consequebantur. sed S omneρ illi, qui postea in tali oppido civium numero justo modo adscribebantur.
Uid. CicERO Orat. pro Arabia , cap. Hinc facile quoque patet, omnes. qui in op pidia civium Romanorum cives erant. S Romae quoque simul suissu cives: neque tamen propterea Eoa fuisse duarum civitatum cives, id quod jus publicum Romanorum non patiebatur sed
cives tantum Romanos , quia oppida civium Romanorum tanquam partes solummodo civitatis Romanae considerabantur. ι onge igitur avia aberrat Marcellus Donatus, quando in Dilucidationibus suis ad Suetoniam, tom. VI. Lo ad. u. Gruteri, pag. 4 S. ex principio illo, quod nemo duarum civitatum civis esu posset, sequi putas, veros tantum cives Romanos fuisse illos.
qui in urbe domicilium haberent, id quod tamen nostris temporibus uberiori resutatione non indiget. 24. Quod vero ad singulos homines attinet, quis ne loci alicujus sive oppidi respectu jure civitatis donati erant, illi non poterant amplius cives esse in sua patria , jure civitatis Romanae
74쪽
P a a s I. C A P. III. SI non gaudente, quia sic duarum diversarum civitatum cives omnino suissent, id quod jus Rom
Borum non patiebatur. Hinc quum milites quidam Praenestini ob virtutem civitate Romana donarentur ; illique cives Praenestini manere malis lent: non mutaverun , inquit Livius lib. XXIII. ωρ. 2o. civitatem scilicet Praenestinam. Accepta enim Romana civitate, non potuissent amplius eives Praenestini manere, quum eo tempore Praeneste nondum esset oppidum civium Romanorum. Quum ergo cives Praenestini manere Volebant, debebant repudiare civitatem Romanam. Nihil vero
prohibebat, quo minus vel in patria, vel in aliis urbibus, quae juris civitatis Romanae haud participes erant, possent habitare hujusmodi cives Romani, dummodo se ibi non pro civibus ger
rent, aut se in numerum civium recipi parerentur. Exempla vide apud Liviuu lib. XXVI.
a 4. Sic, ut hoc obiter addam, Paullus Aposto. 2S.lus potuit esse natus civis Romanus, ct simul quoque nativitate, sive patria, Tharsensis esse:
non vero potuit esse civis Tharsensis ι quum enset civis Romanus. quia sempe Tharsus non erat oppidum civium Romanorum, ut post alios novissime probavit V. G. Tob. -Menius in pecu. tiari Di n. da civitate Apostoli Paum, quae cumadia δε ealara Tiηctura Conorum, prodiit gra-jecti I72s. 8 Neque tamen hoe tantam habet dissicultatem , ut vir ille doctissimus putat. Ρωtuit enim facile unns ex majoribus Apostoli civitatem Romanam, ob meritum forsan aliquod no- his incognitum, ab Imperatore quodam , Vel
Pompeio. vel alio, impetrare, hieque illam ad Posteros suos propagare. ita tamen, ut domicilium D a neque
75쪽
neque Romae, neque in alio quodam civium Romanorum oppido habuerit. Fuit ergo Paullus Tharsensis quidem nativitate, quia pater ejus ibi habitavit: jure autem fuit civis Romanus: minime vero civis Tharsensis, nisi inproprie, vocari poterat. Sic multos passim cives Romanos inprovinciis , S in oppidis, quae jure civitatis
Romanae non gaudebant, vixisse S habitasse, passim in lectione veterum scriptorum animadver-26. timus. Huiusmodi tamen generis cives non incommode bonorarii dici possunt . quia honoris tantum causa jus civitatis Romanae habebant, &privatis etiam Quiritium juribus fruebantur. Quum vero neque Romae domicilium haberent, neque in alio civium Romanorum oppido essent adscripti, nullam quoque tribum, nullum censum habere poterant, ct hinc caeteris quoque, quae exinde pendebant, juribus frui non poterant. Ex
quo etiam apparet, cur Paullus non necesse habuerit Romam ad censum proficisci, quod Cl. Arnaenio explicatu difficile visum fuit. Sed haede re alibi pluribus erit dicendum. 27. Haec, quae haetenus dixi, paucis jam applicare volo, ad duo potissimum tempora, quibus per legem quam plurimis admodum jus civitatis dotum fuit. Primo hoc contigit per legem Iuliam, per quam omnibus Italis concessum jus civitatis fuit. Quaeritur ergo , utrum lex illa magis ad homines , sive populos Italicos, an vero magis ad loca S oppida Italiae respexerit Τ Εgo omnino existimo, legem Juliam potissimum ad hominesct populos Italiae, non vero ad loca S oppida respexi se. Videmus enim in conditione ipsorum Italiae oppidorum per legem illam millam factam
fuisse mutationem: videmus adhuc post legem illam
76쪽
PARs I. C a P. III. Saillam eandem , quae antea obtinuit, differentiam inter Municipia, Colonias, Praefecturas, aliaque oppida: adeo, ut valde errent, qui putant, per legem istam celeberrimam omnia Italiae oppida municipia facta fuisse. Alterum exemplum, ad 28. quod respicio est, quando per generalem illam Antonini Caracallae Constitutionem jus civitatis Romanae cum omnibus in orbe Romano incolis ingenuis communicatum fuit. Hic enim iterum quaerendum, utrum illud beneficium ad homines tantum, an Vero ad bona quoque vel oppida pertinuerit Τ Ego constanter afirmo, jus hoc ad solos pertinuisse homines, neque illud ullam ratione bonorum vel locorum secisse mutationem, adeo, ut integrum permanserit illud discrimen , quod tunc solum obtinebat, inter loca juris It lici S provincialis. Hinc valde errant, qui hac in re aliquid per illam constitutionem mutatum fuisse putant. Fiebant quidem , ut hoc declara- tionis gratia addam, omnes in orbe Romano homines per communicatum jus civitatis habiles simul ad plenum juris civilis dominium adquirendum: non vero omnia praedia simul ejus naturae fiebant, ut in pleno juris civilis dominio esse potuerint. Disterebat ergo adhuc dominium civium Romanorum pro diversa bonorum ratione, quae possidebant. Haec omnia , quae hactenus disputavi, in sequentibus nobis usui esse possunt, ergo hoc loco generalia ista proponere volui.
Antequam vero ulterius pergo, monere etiam 29.
hoc loco volo, in adquirenda civitate Romana fuisse aliquam disserentiam inter AEgyptios & caeteros peregrinos. quam optime discere possumus ex PLINIO Distol. lib. X. D. 22. S 23. Nimirum AEgyptii non poterant impetrare .civitatem
77쪽
sι SELEcTARuu ANTNUITATUM Romanam, nisi prius impetrassent civitatem A. lexandrinam. Nam Alexandrinis non erat prohibuum, ut cives Romani fierent: AEgyptiis vero caeteris expresse S absolute hoc ab Augusto fuit prohibitum. Ergo AEgyptiis non alia via patebat ad civitatem Romanam, quam mediante civitate Alexandrina, a qua per nullam legem arcebantur. EX quo tamen perspicere possumus, non recte tradere Arach. Smis mi m in orbe
Rom. Exerc. I. cap. I 3. AEgyptiis etiam Alexandrinam civitatem absolute interdictam fuisse. Non facile quidem impetrabant civitatem Alexandrinam, S non nisi ab ipso Imperatore: poterant lamen eam impetrare a Principe. Ast Romanam civitatem ne a Principe quidem impetrare poterant, nisi ab eo prius impetrassent civitatem Alexandrinam, ob constitutionem scilicet Augusti, a qua recedere religioni sibi ducebant Principes ejus succestares. Quomodo vero huius prohibitionis causa esse potuerit superstitio illa Romanorum , de qua B. yis. Gotti. Hei- metius in Praefat. ad Danhemii Orb. R M. disserit, ego mondum comprehendere possum. Cavebant enim Romani tantum, ne fasces S praetexta in AEgyptum venirent: ast quis unquam dixit, omnes cives Romanos fuisse praetextatos: ergo genuinam adhue hujus prohibitionis causam quaero.
o. Possent quidem hae e de modis adquirendi civitatem Romanam generalibus sufficere: sed quaedam tamen adhuc quaestiones restant, quae partim ob dissicultates, quibus laborant . partim ob quorundam eruditorum hallucinationes breviter tractari merentur. Prima questio erit num etiam
per censum jus civitatis Romanae adquiri potue-
78쪽
P A n s I. C A P. III. 5stit vel, quod ident est, num censores quoque
eam habuerint potellatem , ut peregrinum per receptionem in censum, sive scientes, sive ignorantes , civem efficere potuerint ' Ego audacter
respondeo, quod non: S I) primo quidem oblocum expressum CIcERONIs. qui in elegantist,ma oratione pro , id est in propria hujus doctrinae sede) cap. s. ita loquitur: Sed quoniam
iudicat, eum, qui si census, β jam tam rvisse pro
cive. Neque cum quibusdam credenuum , hoc cicER NEn , ut cause tantum suae inserviret, dixisse: non enim ita modo ac de jure certo pro nuntiat : verum etiam ne causae suae quidem hoc loco inservit, quia neque ipse, neque adversa rius, ex censu pro civitate argumentum ducebant: non enim erat in quaestione utrum civitas pereensum adquiri potuerit) sed refellit tantum Ci-eero adversarium, qui ex eo, quod Archias non sit census, eum quoque civem non esse, probare voluerat, de ita quidem, ut primo ostendat, cur Archias non sit in censum relatus, ob a sentiam scilicet reipublicae causa deinde vero dicat, se idem illud. quod alias ex censu recte probatur, aliquem scilicet se pro civa gessisse, alia etiam ratione probare pode. Ad hunc itaque a
locum recte intelligendum sciandum est, censo. rus neminem, nisi civem, scientes in censum vel recepisse. vel saltem recipere debuisse , adeoque necesse fuisse ι ut is, qui in censum nomen suum deferret. se publice pro cive gereret, ae pro imii ab omnibus haberetur. Praesumtio igitur quaedam civitatis ex censu omnino oriebatur, quae tamen probationem in contrarium admittebat. Omnes contra, qui revera cives erat, nomen
79쪽
56 SELECTARuM ANTIQUITATUΗ suum utique incensum deserre tenebantur, nisi se gravissimae poenae subjicere mallent , ut scilicet virgis publice caesi tanquam servi venumdaren- 'tur. Uid. DIONYsIUs HALIcARN. lib. IV. pag. 22I. LIVIus lib. I. cap. 44. CICERO pro Caeci a lcap 34. aliique multi. Haec tamen poena sine dubio iis tantum imposita fuit, qui dolo malo censum subterfugerant: non vero ad eos pertinuit, qui ex justa causa absentes nomen in cen- . sum Romae subi census tantum fiebat, ut colli. igitur ex CIcERONIs Prorem. I. in Verr. cap. I 8. iAscONII PEDIANI Comment. ad h. i. pag. 63. lex GELLIO NOLI. fit. lib. U. cap. I9. S VELLE- IO PATERcuLO lib. II. cap. IS. deferre non pot- iuerunt, ut e. g. Archias. Hinc ab eo usque ltempore. quo prolatis imperii finibus, multi sem- per Romani ob varia negotia in remotis provin- ἰCiis Versarentur , multos quoque cives incensos lmansisse, vere omnino & eleganter observavit in Vir, dum Viveret, harum rerum peritissimus, Ia- lcobus Perletonius in Dissertatione de lege Voconia pag. I 83. seqq. in Disserit. Triade , & pQ 2o8. lsqq. in Disserit. Septem. edit. Lugd. Bat. I74 . id quod ipso quoque hoc Archiae exemplo confirmavit. Sed hac de re alio loco pluribus erit disserendum. Ex hisce vero, quae hactenus eX- iposui, tum sensus hujus loci obscuri, tum Ciceronem recte ratiocinatum fuisse , abunde, ut spero, apparebit. l32. 2 Deinde non potest quoque demonstrari. icynsoribus eam competiisse potestatem, ut jus lcivitatis alicui impertirentur: hoc eoim ad po- ipulum tantum, non ad magistratus pertinuit, ut
iupra jam a me fuit ostensum. Obstare quidem videtur VELLEIus PATERcuLda lib. I. cap. I 4.
80쪽
P A R s Ι. C A P. III. SI res testatur, Acerranis a Censoribus civitatematam fuisse: sed vel particula a delenda, vel
Velleium errasse pronunciandum eae Acerranos enim non a censoribus, sed per legem a L. Papirio Haetore latam, cives factos fuisse, disertis verbia narrat LIVIus lib. VIII. cap. II. Fuit quidem aliquando in Censorum arbitrio positum, in qua tribu novos cives censere vellent, quippe qui ct novas tribus addere poterant: Uid. LI- .vius I. e. sed exinde minime sequitur, eos ipsum civitatis jus concedere potuiste. Immo saepe populus quoque iubebat, in qua tribu novi cives essent censendi Vid. Livius lib. XXXVIII. cap. 36.) 3 Hinc peregrinos quoque, si falso 33.
nomen suum in tabulas censuales, tanquam cives , professi fuerant, re comperta. ex civitate
rursus Hectos fuisse, saepenumero legimus. Uid. LIvius lib. XXXIX. cap. 3. & lib. XLI. cap. 8.CIciso pro Balbo , cap. 2. Adde L. 6. pr. D. ad municipat. Maxime ergo fallitur Carolus Sigonius lib. I. da Antiquo jure Civium Romanorum, cap. 4. tu, IS . TOm. V. OAp. pag. Io9. Tom. LFhes Antiqq. Graecii dum ita pronuntiat: Non solum cives omnes censieri consuevisse , sed etiam si quis,
qui non esset civis, nomen suum clam in censorias tabulas referendum cinasset, ea re civitatem adeptum esse comperio. Adducit quidem, ad hanc sententiamprobandam, locum CIcERONIS pro Sextio, cap.
33. sed in illo non de tabulis censoriis sermonem eue , vel medietcriter doctus facile perspicere poterit. Verum Sigonium jam docte & solide refutavit V. G. 7A. Mademus in notis suis ad h. I. ut nihil addi necesse sit. Recte vero Passeratius in notis ad Ciceronem pro Archia , cap. S. pri. 3oa. ed. Graecii, laquit: s quis irrepsi in cen-
