Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 SELEcTARUM ANTI Q IITATUM grino S cive Romana. matrimonio juris gentium interveniente, procreatis, sequitur: I lcgem non pertinere ad liberos incerto plane patre natos, qui vulgo 'linuliti, sive spurii vocantur. l .. 3. C. soluto matrim. Nota tamen, spurios & nothos, matre cive genitos, jura quidem civitatis Romana: liabuisse, non vero jura Gentilitia & familiae: nullam enim gentem & iamiliam habere intelligebantur, neque patris, quia nullum jure Romano habebant; neque matris, quia mulier gentem familiam propagare non

Poterat. L. I9 s. l. S. L. I96. l. I. D. de V. S. Solebant tamen plerumque matris nomen genti- litium assumere, ut aamotavit lue. Pob. Gotti. Heia neccius in Comment, ad I.. Jul. N Pap. Popp. pag. I 69. ρqq. Meram confusionem sapiunt, quae haede re inter se disputariant Frauci citi Roborte lusin divorationum lib. I. cap. 2O. pag. 4ψ. seq. S Carolus Sigonius Emendationum lib. II. cap. 6. S 7. pig. 262. ρ7. apud Grui. Lamp. Crit. tom. II. quos ideo non moramur: Sigonii quoque hac in re er-

rorem jam supra notavimus. J 2 Neque ad eos pertinuisse legem, qui ex damnato plane coitu procreati sunt, quales adulterini S incestuosi: quia hi prioribus aequiparantur. Vid. ULPIANUS Fragm. tit. V. l. 7.) f3ὶ Neque ad eos, qui

concubina cive geniti, modo pater etiam civis Romanus fuerit. Concubinatus enim, per leges introductus, ad solos cives pertinebat: ergo si mulier civis cum peregrino consuesceret, id

semper pro matrimonio juris gentium habebatur. J Neque denique ad eos pertinebat lex, qui

ex matre cive S servo patre procreati L. 9 ede curionitas.) Servi enim sub percgrinorum denominatione proprie non comprehendebantur,

62쪽

PAns I. C A p. III.

S distinfitio illa inter cives S peregrinos ad solos

liberos homines pertinebat. Disertis quoque verbis hoc traditur in L. 3. C. Ioluto maIrIm. Neque tamen ibi novum aliquod jus constituitur, sed ex jure tantum veteri ejusque analogia respondetur. Fallitur ergo Georgius d' Arnates Conject. lib.

I. cap. 2O. pag. I S. quando Ob L. 2. pr. D. M

de flatu defunct. existimat, ante Antonini illud rescriptum, patris quoque deteriorem conditionem liberorum vel libertati, vel ingenuitati os eisse. Sed quia hoc cum juris analogia pugnat, leXhiee aliter est explicanda, vel de casu, ubi uterque parens status servilis fuit; vel de libertate juris civilis sive Quiritium , secundum legem Mensiam. Alias species comminiscitur Schultingius in Iurisipr. Anibus. pag. 58 o. quem locum si doctissimus ille juvenis qui orbi erudito praema

tura morte ereptus fuit, antequam praecox &praeclarum ejus ingenium studia sua ad plenam perducere posset maturitatem) attente legisset, sine dubio non a recta via aberrasset. In hi se igitur omnibus, quos exposui, casibus dispositio juris veteris salva permansit , neque quicquam per legem Mensiam fuit mutatum. Quaeritur Vero, utrum lex ad Latinos quoque pertinuerit ΤAilirmavit hoc olim Cujacius, negavit M. Vetramus Maurus: fluctuat Schultinius in Turior. --ἔθυ. pag. 57S. S 5 So. sed legem hancce omnino quoque ad Latinos pertinuisse, accurate docuit B. Heinereius in Comment. ad L. Pul. N Pap. Popp. lib. II. cap. 9. pag. 226. Liberi igitur ex Latino patre S cive Romana matre procreati secundum hanc legem patrem quoque sequebantur, adeoque Latinae erant conditionis . nisi pater liberis ex lege Iunia Norbana ius Quiritium

63쪽

4o SELECTARUM ANTyQUITATUM Iconsequeretur , qua de re infra erit dicendum. lSed hac quidem in parte postea per SC. Adriani ltemporibus iactum legi Mensitu quam ideo Adria- lno antiquiorem fuisse necesse est derogatum, loe jus antiquum restitutum suit. Eo enim Cautum, ut, u civis Romana Latino nupserit, liberi , qui ex ea nascebantur. matris sequerentur conditionem. S hinc jus civitatis Romanae haberent. Uid. ULPIANus Hagm. iit. III. l. 3. ibique Interpretes, ct Hineccius i. c. pag. 22 S. a. Caeterum lex Mensia, quantum scio , numquam quidem expresse abrogata est, sortassis tamen in desuetudinem abiit, siquidem nulla ejus mentio in jure Iustinianeo exstet. Immo non tam facile quoque usum habere potuit post communicatam ab Antonino Caracalla cum omnibus in orbe Romano ingenuis civitatem. Conser. interim Span-

hemii Orbem Rom. Exerc. II. cap. 22.

Haec de civibus natis: jam videbimus, quomodo ii, qui per nativitatem non erant cives, jus civitatis Romanae consequi poterant. Cives fiebant vel ex servis, vel ex liberis homini-4. bus peregrinae conditionis. Ex servis fiebant ciVes per manumissionem. Ita etiam in municipiis juxta L. I. pr. D. ad municipat. & L. 7. C. de incol. Enimvero servi vel publica auctoritate

Oh merita in rempublicam manumittebantur: vel . privata auctoritate a dominis suis. Priores sine dubio, si non semper, ast plerumque tamen cum libertate civitatem quoque Romanam accipiebant. Vid. Livius lib. II. cap. S. CIcΕRo Orat. pro Ba bo, cap. 9. S cons. Spanhem. Orb. Rom. Εxere. I. cv. 3. pag. IS. Unicum modo hactenus casum reperire potui, ubi servus in praemium, non civitatem, sed Latinitatem tantum accipiebat, ex i

64쪽

' 'P A n s I. C A P. III. 4I Lege nempe Constantini M. L. I. C. N. de raptu virg. V vid. lib. IX. tit. 24. Siquis etero servus rapius facinus dissimulatione praeteritum aut pactione transmissum , aetule= it, in publicum Latinate doneis rui. J Quod ad posteriores attinet, de iis diversa jura, quae pro diversis temporibus Romae obtinuerunt, paucis notanda Veniunt. Primis quidem post Romam conditam temporibus servi manumissi non fiebant cives per manumissionem, sed liberi tantum jure gentium. Non ergo cum Wi h lmo a Locn de Mianum: . hy. I. cap. I. dicendum est, nullos servos antiquissimis ante Servium Tullium temporibus fuisse manumissos: sed ' fuit tantum manumissio juris gentium, & desuerunt modi manumittendi, qui effectum civilem producerent. Vid. DIONYsius HALIc. lib. IV. pag. 226. &pr. Insiit. de libertin. J Hoc mutavit Servius Tullius. Rex humanissimus, qui primus Constituit, . ut servi a cive Romano justo modo manumissi cum libertate simul jura quoque civitatis consequerentur. Vid. DIONYs I UsHAL. lib. IV. pag. 2I6.) Ab eo usque tempore certi quidam modi legitimi, quibus solis justa

manumissio fieri poterat, introducti suerunt apud Romanos, nimirum Census ,Vindicta, Testamentum: ita ut, quicunque uno ex hisce tribus modis erasit manumissi, ii non tantum liberi, sed S cives Romani fierent: qui vero nullo horum modo manumissi, ii plane jure civili ne liberi quidem esse intelligerentur. Sic enim CIcERO

Topic. cap. 2. argumentatur.' Si neque censu, neque

vindicta . neque testamento liber factus est, non est bber. Hoc JusTINIANus f. 3. Insiit. de liberian. ita exprimit: A primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat. Ex quibus tamen verbis falso concludit milhelmus a Loon de --

65쪽

42 SELECTΛRUM ANTIQUITATUM numis. lib. I. cap. I. initio unum etiam atque simplicem manumittendi modum sui sic. Licet enim in re ipsa consentiam . quod scilicet cerastis primus, ct stib Servio Tullio unicus legitimus manumittendi modus fuerit: id tamen non potest ex verbis Iustiniani elici: quamvis enim una atque simplex sit libertas , post uni tamen plures esse manumittendi modi legitimi, qui eundem producunt essectum, ut revera etiam Romae fuerunt tempore liberae reipublicae.J Quid si vero quis servum suum sine istis solennitatibus, per nudam voluntatis declarationem, liberum esse jusserit 7 Tunc servus quidem jure civili non hebat liber, multoque minus civis Romanus: sed erat tamen jure gentium in libertate, & hinc Praetor ex aequitate interveniebat, S non permittebat, ut dominus istum hominem rursus in servitutem traheret, licet domino, non secus ac servus, adquireret. I I pec optime discimus ex Fragmento Regularum veteris ICti quod Grae de S Latine cum eruditis annotationibus edidit. V. Cl. MaiIhias Roaer, LVd. Lat. I739. 8 '.) f. 6. 7. pag. 8Oψ.seq. in Pura pr. Anibusi. subi Latine tantum eX- stat) Conser etiam Interpretes ad Chia Institutiones lib. I. rit. I. . te S. I. in Puri pr. Avibus. IV, Z IS. ρ77 Ita tempore liberae reipublicae res sese habuit. Pollea vero sub Imperatoribus magna hac in parte juris mutatio laeta fuit per leges celeberrimas, AEliam Sentiam, Juniam Norbanam , &Fusiam Caniniam. Per hasce enim non tantum ipsa manumittendi libertas variis modis suit restricta , sed S triplex libertorum genus invaluit, ut alii sei licet per manumissonem fierent cives

Romani, alii Latini, qui Iuniani dicti sunt alii

denique dedititiae conditionis. Maxime ergo fallitur Petrus Pithocus Advers. subces lib. l I. cap. 9- dum

66쪽

Pans I. GA P. III.

dum ita distinguit: Libertas est vel juisa, vel

Latina: ex Luinis alii 'Puniani, alii dediiiiii dicuntur. Omnes enim Liberti Latini dicebantur Iuniani , ad differentiam Latinorum colonario ἀrum, omnesque dedititiis contradistinguuntur: nunquam vero dedititii sub Latinis comprehenduntur. Debuisset ergo potius ita distinguere: Libertas est vel justa, vel non justa: haec est vel Latina, Vel dedititia. Id quod cautionis ergo in tyronum gratiam annotare debui.J Ut igitur servus per manumissionem fieri posset civis Romanus , secundum hasce leges sequentia requisita erant necessaria: I) Ut dominus ipse non tantum esset civis Romanus, sed & dominium Quiritarium in servum haberet. Uid. Fragment. Regul. meteris ICri. g. I 2. ULPIANUs Fragm. iit. I. I. 16. 2 Ut jullae quoque aetatis esset; aut pupillus tutore auctore; minor causa apud Consilium probata manu miserit. ULPIANUS Fragm. rit. I. g. I 3. S 17. CAIus Inst. lib. I. tit. I. f. 7.) 3 Ut mulier, quae erat sub perpetua tutela, non nisi tutore manu miserit. ULPIANUs Fragm. tit. I. g. II. Fragment. Regul. veteris ICti g. IS Ut dominus testamento non plures, quam lex permittebat, manu miserit. ULPIANus Fragm.rit. I. g. 24. CAI Us Inst. lib. I. tit. a.) 3) Ut manumillio non facta fuerit in fraudem vel creditorum, vel patroni. CAIUs Inst. bb. I. rit. I. g. S. 6. ULPIANUs Fragm. rit. I. I4. IS. 6

Ut servus manumismus non minor esset, quam triginta annorum. ULPIANUS Fragm. tit. I. I. I 2.

7) Ut servus esset frugi, neque ob aliquod delictum poenae causa publice caesus, Vinctus, tortus , stigmate inustus, aliove graviori supplicio aD sectus. ΓUid. CAIds Ins. lib. I. rit. I. g. 3. UL

67쪽

44 SELECLARUM AN Tlu UITATUM PIANus Fragm. tit. I. g. II. Addenda tamen hieest observatio Petri Pithoei Advertar. Subce . lib. II. cap. 9. qui bene notat, servos olim vinctos 'compeditosque habitos fuisse, alios quidem ob

delictum poenae causa, alios vero vel solius custodiae gratia, vel ex consuetudine, ut e. g. ianitores , vel etiam alias ob causas extra delistum. Priores solos legem .ssiliam Sentiam a justa libertate removisse: ad caeteros vero legem istam

haut pertinuisse: id quod etiam probat Sihahis-gius i. c. pag. 56S. in Iuris Antuust. contra Dionysum Gothofredum, qui sua tamen hausit ex B. Brissonio, qui in Antiquiιatibus selectis lib. II. cap. 9. de servis compeditis deque servorum ergastulis egit. Confer praeterea hac de re Pust. Lipsum

Elector. lib. II. cap. IS. Jacob. Durantium Case Iium Variar. lib. I. cap. IS. rad. Caelium Rhodiginum Lect. Autiqq. bb. VII. cap. 3I. Marcellum Donatum in Delucidat. ad Suesonium pag. S67.1eqq. T. VI. Lamped. Crit. Gut. S ad Livium Ub. XXIX cap. 18, pag. seq. T. IV. ed. D - enb. Anton. Bombardinis in Tradit. de Carcere,

cap. I S. Georg. d'Arnaud Dissert. sub Praesidio Abrahami umesing habitam, de Jure fervorum, cap. 9. aliosque scriptores generales de servis S paenis RomanorumJ 8 Denique etiam requiritur, ut uno ex tribus antea indicatis modis solemnibus, vel Censu scilicet vel Vindicta, vel Testamento, servus manumisius fuerit. Pro censu tamen sub Imperatoribus Christianis manumissio in S. S. Ecclesiis fuit substituta. C ivs Instit. lib. I. ris. I. g. I. ULPIAN Us Fragm. tit. I. g. 6. Sic haec itaque omnia aderant

requisita, tune servus per manumissionem fiebat quoque civis Romanus: si vero unum alterumue deerat, tunc manumissio vel plane erat nulla, vel

68쪽

servus Latinae tantum, aut dedititiae fiebat conditionis, ut ex CAII IUitutionibus lib. I. tit. I. & a. ULPIANI Fragmentis tit. I. S ex Fraemento ReguLω ieris Icii optime addisci potest. Conser etiam,

praeter Interpretes ad haec veterum monumenta, B. Job. Gotti. uineccii Syntagma Antiqq. Rom.

lib. I. rit. IV. seqq. Et haec quidem juris diDIS posivio ad Iustiniani Imperatoris usque tempora valuit. Hic vero Imperator, quemadmodum in toto Iure, ita etiam in hac parte multa mutavit: nam & discrimen illud, tum inter tria genera libertorum, tum inter modos manumittendi solennes, S minus solennes, plane sustulit, ct quaedam etiam manumissionis impedimenta removit, adeo, ut novo iure omnes servi, quovis justo &licito modo manumissi, non tantum liberi, sed& cives Romani efficiantur. Vide Insitutiones Iustin. iit. S. 6. 7. ibique Interpretes, nec non ineccii Θηlagma Antiqq. I. c. Haec de servis, quomodo cives Romani per manumissionem fiant, pro instituti nostri ratione , dixisse susΓ-- Ciant, modo unica addatur observatio. Nimirum interdum liberos etiam homines peregrinos se hac conditione civi Romano in servitutem tradidisse, ut deinde ab eo manumissi jus civitatis Romanae consequantur: Uid. LIvIus lib. XLI. cap. 8. PETRONIus Satyr. cap. S7. id quod tamen, si in fraudem legum fieret, aliquando restrictum fuisse legimus. Vid. LIvIus lib. XLI. cap. 9.Jam quod ad liberos homines attinet, ii cives II. fieri poterant per adlectionem sive cooptationem

in civium numerum: quemadmossum per cooptationem in municipum numerum novi quoque municipes fiebant. L. 7. C. de imolis) ut vero hanc rem paullo plenius & accuratius eXpona-

69쪽

6 SELECTARUM ANTIQUITATUM mus, duo inprimis hic notanda veniunt: I penes quem jus conserendi civitatem fuerit: et quam diversis modis vel rationibus civitas Roma-I8. na collata fuerit. I) Quod igitur primo ad jus communicandi cum exteris civitatem Romanam attinet. illud initio reipublicae penes Reges fuisse videtur. Uid. DIONYsIUs HALI c. lib. II. pag. 89. seq. pag. IO3. S pag. III. Postea vero tempore liberae reipublicae, populus sibi illud solus vindicavit, qui civitatem dabat per legem, sive plebiscitum. Uid. LIvIus lib. IV. cap. 4. S lib. VIII. cap. II. & 2I. S. lib. XXIII. cap. 3I. &lib. XXVII. cap. IS. UELLEIUS PATERcu Lus lib. II. cap. I 6. CICERO Orat. pro Balbo . cap. IO.

11. & 24. Plebiscitum saltem post legem Hortensiam lassiciebat: num antea quoque, dubitari potest. Paulus Λίanutius de Comi:iis cap. I 4. pag. SI7. tom. I. Thes. Antiqq. Rom Graevii putat, antea centuriatis comitiis hoc factum fuisse. Sed fortassis etiam Curiata comitia sufficere potueruntJ Et quidem vel ex auctoritate Senatus, vel sine Senatus auctoritate: Uid. LIvIus lib.

XXXVIII. cap. 36) nisi dicere velimus, ipsam Civitatem populum non dare solitum fuisse sine Senatus auctoritate; jus vero suffragii etiam sine

Senatus auctoritate: qua de opinione, licet forsan haud improbabit, non tamen acriter contende-

pria auctoritate neque Senatum, neque Magistratus jus civitatis concedere potuisse, nisi populus per legem id vel permitteret, vel postea saltem Confirmaret. Saepe tamen populum Romanum Imperatoribus quibusdam, Interdum etiam iis, qui coloniam deducebant: exemplum vide apud CicERONEM de claris OraIor. cap. 2 o. J libera adhuc

70쪽

republica eam per legem potestatem dedisse, ut.

quoscunque dignos judicarent, eos civitate donare possent . animadvertimus: hujusque rei luculentum eXemplum habemus apud CIcERONEM Orat. pro Balbo , cap. 8. Adde Orat. pro Archia,

cap. Io VALERIUM MAXIMUM lib. V. cap. 2. ex.

8.) Saepe etiam, dum populus Imperatorum aeta per legem confirmaret, jus quoque civitatis ab iis datum simul confirmatum fuit. Cuius rei notabile exemplum itidem praebet Pomprius Magnus, cujus Acta, consecto bello AIithridatico post magnam contentionem tandem ope Caesaris per legem confirmata sunt, teste DIONE CAssio lib. XXXVIII. pag. 62. Sic etiam populus per legem confirmavit ius cilitatis a Iulio Caesare

Gaditanis concessum, ut itidem testatur DIO cΑssius lib. XLI. pag. 16ψ. Immo quum generatim acta Caesaris post mortem ejus consirmata essent, hoc colore Antonius multis civitatem dedit, vel potius vendidit, tamquam eX Caesaris commen

Philipp. U. cap. 4. Quando igitur legimus tempore liberae reipublicae, vel Senatum, vel Magistratum, vel Imperatorem quendam hac de re ali

quid statuisse, semper id vel populum jussisse,

vel lege postea confirmasse, subintelligere debemus. Hinc tamen sine dubio oppressa republica, evilescente indies magis magisque Senatus Populique auctoritate, exemplum sumserunt Imperatores Principes, ut pro arbitrio jus civitatis, quibuscunque vellent, concederent: hanc enim potestatem hosce Imperatores exercuisse nemini vel mediocriter in historia Romana versato ignotumesis potest. Verosimile tamen mihi fit, hanc etiam facultatem iis expresse per celeberrimam istam

SEARCH

MENU NAVIGATION