Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera

발행: 1772년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

in quatuor partes quales , quarum unaqueque tribus constabat horis modo brevibus , modo longioribus , pro Anni temporum diversitate,

quibus Sol majus , minusvh Emispherii peragrandi spatium obtineret. Dratio autem , quq in fine ultimet horae cujuscumque partis fiebat , ab ea sumpsit denominationem : ita ut prima orationis pars, quae in tertia diei hora finiebatur, Tereia dicebatur: secunda pars, quia in sexta , Sexta. tertia, qui in Nona, Nona: Quarta , & postrema , quae in Vespere , seu hora duodecima , Vespera , seu duodecima appellaretur . Hinc est

quod Horet Canonicae diurn . quq in Officio Di-

uno recitantur , a pret lictis quatuor diei par. tibus adhuc denominantur . Ex quibus tamen

quatuor partibus , duae postmodum particul fuerunt separat , prima scilicem ei ultima diei hora , pro Prima hora Canoniis , quae statim ab ortu solis, & pro Completorio, quq in hora duodecima, sen in Solis oec , celebrantur.

Horae Canonicet dum recitantur , standum, modo genuflectendum , modo inclina dum est. Standum est enim ad Orationem Dominicam, &Salutationem Angelicam , quia sunt de textu Evan-. gelaco; ad symbolum item Apostolorum , ut ad Fidei Consessionem promptiores videamur . Item ad Horarum initia, quibus adjutorium Divinum . imploramus , & laudem Deo trino tribuimus :Ad Invitatorium . ne segnes videathur, dum alios invitamus : ad Hymnos , qui sunt laudes Dei Solemniores , inter quos Te Deum quoque nu - merandum est: ad versus quosque Nocturnorum, di post Hymnos , quia iis convertimur , di ex

et hamur in Deum et ad textum Evangelii ante

62쪽

Homiliam, quod per se patet; ad Absolutiones,

εe Benedictiones ante Lectiones ; ad Capitula, quae sunt breves exortationes majorum ; ad Caikti ea Benstrictυs, Magnificat, & Nunc dimittis , quq

vocantur Evangelica , ad orationes denique omnes,

quibus immediath Deum alloquimur excepto triduo majoris h bdomadet in & ad preces, quq prq

cedunt. Standum est item tempore Paschali, de in Omnibus Dominicis a primis earum Vesperis ad Antiphonas B. V. quae dicuntut in fine ossicii. Genuflectendum autem erit ad ea verba Invitatorii. Adoremus, ἐν procidamus ctc. exser. D. Iib. 2. eap. 6. item ad Preces Feriales in Laudibus, Vesperis, &Horas, in diebus nimirum p nitentiet dicatis. Irem ad preces in ossicio Defunctorum , majoris me-xoris gratia . Item in Hymnis Veni Creator Spiritus , & Me Maris Stella per totam Strophem genuflectitur , parique modo ad Strophem Ocrux avo spes unica G. de Tantum ergo Saeramentum cte. si coram Sacramento etiam Tabernacula incluso dicatur: & laudabiliter coram Sacramento ad ea: O Salutaris Hostia ere. In hymno pariter Te Deum , genuflectitur ad versum Te ergo: quesumus dic. ex Cetrem. Ii., a. cap. s. ct 6. Dum

Tecitantur Hor Canonicet si elevetur in aliquo Λltari SS. Sacramentum , t quet Elevatio sive ex Alearis ipsius positione in Chori conspectu, sive ex incauta Campanulet pulsatione alvertatur J omnes

in Choro existentes semper debent genuflectere μS. R. C. a. Maii Isao. θ I. Mart. I 68I. de Pro

cessionibus per Ecelsam . Denique genuflectenduin est ad Antiphonas B. V. quq dicuntur in fine ossicii, & ad. Orationem Dominicam , Salutationem Angelicam, di Symbolum Apostolorum, quae

63쪽

quae dieuntur in fine Completorii exceptis D minicis, & tempore Paschali , ut supra dictum

In Plalmis Gradualibus quaecumque Precus dicuntur flexis genibus ad metrorem, & luctum indicandum : multoquh magis haec genuflexio congruit P nitentialibus Psialmis, Litaniis, & Oratio- . nibus quq tamen Orationes a stante Hebdomadatio dicuntur ut praetcriptum est in fine Breviarii . Ad alias autem Horarum Canonicarum Partes, veluti ad Lectiones, ad Responsoria , ad Martyrologium, ad Psalmos , non incongruε sedetur. Ad Symholum autem S. Athanasii alii stant , alii sedent; sed laudabilius recitatur stando; ex Decr.

S. R. C. 23. Dec. I 624.

Inclinandum est pr terea ad versum Gloria Patri cte. Sit nomen Domini Benadisum: Sanctum, is terribile nomen ejus t ac praeterea, ut Placet multis, ad versus Benedictus Dominus die quotidie. Benedictum nomen majestatis; Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus . Item in Completorio sed locorum consuetudini standum erit ad vers. Beσedictus es Domine Deus Patrum n syrorum ; Benedicamus Patrem M. Benedictus es Domine in firmamento seli . Ad versus omnesprqdactos inclinandum est inclinatione minima-Tum maxima , de qua in Prima Dictionarii Parte ver b. Inclinatio . Quς eadem inclinatio facienda est ad nomen Iesu. Ad nomen autem Mariae inclinatio facienda est minimarum media, & ad nomen Saucti , de quo Ossicium recitatur minimarum minima. Ad Confiteor autem, quod in Prima , diti ante Completorium dicitur, usque ad Mis

64쪽

νeatur inclusivh . ab eo qui dicit , de cui dicitur respecti vh inclinandum est , ut in Missa.' Signum Crucis adhiberi debet pollice sibi sigrando os , quando dicitur initio Matutini: Domino

Iabia mea aperies . ex Rubr. Rre v. De Matutino tit. I 3. n. I. Item manu extensa signando se a fronte ad pectus, & a sinistro humero usque ad dexterum , cum dicitur : Deus in adjutorium M. Adjutorium nostrum dic. ante Cousessionem in Prima, & completorio. Item ad Indulgentiam, atque ad ea in fine Primae: Dominus nos benedicaedre. & in fine Completorii, dicto Benedicat, ct cu-s .diat nos omnipotens , o misericors Dominus , dum dicitur: Pater, ct Filius, ct Spiritus Sauctus, idem Crucis signum debet exhiberi. Laudabile quoque est signum Crucis fieri ad Antiphonam de Cruce in Officio feriali. de ad versum: Converte nos Deus , initio Completorii cum pollice in pectore.

Hymni. , quo Ritu in Divino officio dicendi sine

patet ex Rubrica XX. De mmnis inscripta; atque ex Breviarici ipso propriis locis . 'm-s autem Greca vox est, quet Laudem Dei Latinε significat; Ideoque ab Augustino definitur Cantus eum Iaude Dei . Sed advertendum , quoa Cantus ille debet esse metricus, alioquin Hymnus nuncupari non posset . Hinc liber Psalmorum,mmnorum tiber Hebraich inscribitur . & David qui praecipuet saltem eius libri partis est

Auctor, Hymnographus antonomastich a Philone Lib. de Mundo cap. s. appellatur di Cantica enim continet liber ille in Dei Iaudem metricδ scripta, quamvis in versionibus ex Hebreto, in Gr eamdi Latinam Linguam metrum ipsum servatum

65쪽

. haud sit . Advertit tamen Guetus lib. 3. eap. s. quod Hymni , qui in nostris Breviariis sub hymnorum titulo habentur, a Psalmis ea ratio, ne discrepant , quod Pi almus Dei Laudes generatim me trich prosequatur, seu quatenus ejus gloria in opere Creationis , vel in mirabilibus legis antiquet effulget : Hymnus vero noster speciatim , seu quatenus ipsius Μagnalia nobis in Alysterio , seu Sancto , qui colitur reseran - tur: quapropter perfecta erit Hymni nostri definirio , quod sit: Cantus metricus continens Laudem Dei propriam diei , vel Festi , quod cele

bratur .

Hymnorum usum esse Apostolicum inventum , i m. nio a Christo deduci posse docet Gavantus

Sect. S. cap. 6. n. 2. Et revera S. Augustinus

Epist. iis. Vet. Erit. & post ipsum Concilium Toletanum IV. Can. 3. asserunt , quod de Hymnis in Ecclesia canendis , & ipsius Domini,& Apostolorum habemus documenta , &ωeXem-- Pla , & pr cepta : de ipso enim Christo, sicut& de Apostolis referunt Evangelistet Matthgus, di marcus, quod Hymno dicto , exierunt in Montem Oliveti .

Hymnorum origo, quoad metrum , antiquior est omni memoria , cum compertum sit apud omnes, . non modo ab Hebretis verum Numen, sed & ab

Rhnicis inanes ipsorum Deos Hymnis fuisse celebratos. Et immerito Gretci primam sibi Hymno. Tum inventionem attribuunt, cum apud Hebraeos

M ayles, aliique Uates Hymnos Deo cantaverint, ut ex Sacris Literis patet, idque multis ante Set culis , quam Poetae in Gr cia 1lorerent. Hymnorum ulum in Horis Canonicis vetat Concilium

66쪽

Bracarense primum Ann. 333. Canos. 32. iubetisque, ne publicis precibus inserantur , nisi hymni illi, qui ex Scripturis desumpti sunt. Iubet pariter eadem Synodus ut poetica omnia, & qu

cumque humana elucubratio excludantur j in extra Psalmos , vel Canonicarum Scripturarum δε- reris , ct Novi Testamenti, nihil poetice compo-sDum in Ecclesia Psallatur , sicut, ct Sancti prae-εi pia ut Canones . Verum Setculo sequenti Concilium Toletanum IV. Ηymnos cani in Ecclesia concessit , dummodo ab Auctoribus insgnioribus essent compositi.

Et sand Hymni , quibus in Divinis ossiciis Romana utitur Ecclesia , pr clarissimos habent A ctores , ut sequitur. S. AMBROSIUS in primis 'mnos omnes Feariarum spaucis exceptis Nocturnorum, scilicet, Laudum, & Vesperarum officii Ferialis, nec non Hymnos Horarum minorum , & Completorii composuit. Dixi paucis exceptis, nam Hymnus Ales

diei nuntius in Laudibus Feriet Terti , Nox , ct tenebri, o nubila Feriae quartet , & Lux ecce furrit Aurea Feriae quintae , Prudentium habent Auctorem ; & Hymnus Iam sol recedit igneus in Vesperis Sabbati Alcvinum, ex Cornelio e sive

Gregorium ex Timoth. Idem vero S. Ambrosus, Hymni AEternae rerum conditor de Laudibus Dominicae , pariterquet Hymnorum de Adventu Crea ror alma Dderum , atque En cura vox redarguit Auctor fuit ; Item Hymni Iesu Redemptor omnium de Nativitate Domini : Audi benigno Conditor : Ex more docti Ustico : & O MI salutis intimis de Quadragesima: f quamvis primus tri buatur Prudentio a Timoth. aut Gregorio ex

67쪽

ejusdem operibus Tom. s. Romς Iς 93. in calce

Sacramentarii . Tertius autem adeo immutatus sit in correctone Hymnorum ab Urbano VIII. facta, de qua infra , ut parum . aut nihil de antiquiori Hymno a S. Ambrosio Composito remanserit ) . Sunt qui tribuunt eidem Ambrosio Hymnum de Passione Lustra sex qui Iam per fit. sed videtur potius A uctoris , qui scripsit Pange tingua ; unde ut unus Hymnus habetur in Mida Feriae VI. in Parasceve . Hymnus in Laudibus Dominicae in Albis Aurora lucis rutilat , sicut & Hymnus Vesperarum in Ascensione Domini S. Ambrosum habent Auctorem: sed in Breviariis post Hymnorum correctionem editis

de qua infra J hic differt ab illo, quem Ambrosi s compotuit . Scripsit praeterea Ambrosius hymnum Veni Creastor Spiritus, & Iam Christus astra ascenderat in Pentecoste , licet de hoc ultimo dubitari possit, Cornelius enim eum tribuit Gregorio . S. Ambrosius denique Auctor fuit Hymnorum: Deus tuorum militum , ex Radulp. Tristes erant Apostoli , oc Paschali miando gaudio, ex Ioan. Bapr. de Rubeis. δεμ corona ce or o u corona Virginum ex Radulpho . Urbs yerusalem Beata, qui hodie Cclestis Urbs Ierusalem

S. GREGORIUs Auctor est Hymnorum ad Nocturnum Dominicet per Annum , videlicet Primo die, quo Trinitas; & Nocti surgentes vigilemus omnes : itemque Hymni de Laudibus Ecce Iam noctis tenuatur umbra , & Vesperarum Lucis Creator optime . Sunt qui Gregorium farciunt Auctorem hymni Audi benigno Conditor ex ipsius operibus Tom. s. ut diximus supra , α

68쪽

Hymni Vesperarum Feriet VI. Homin; superne Conditor e qui Ambrosin potius videtur . Hymnus prPterea Verbum supernum prodiens ad Nocturnurei in Dominicis Adventus Gredorio potius, quam LGom. de A ain. tribuendus est, sicut etiam hymnus ad Nocturnum in Ascensione Domini AEterue Rex auisme ex Breviariis etiam MS. ante Aun. 3 .Hymnus item Iuem terra Pontus isdera Αuet rem habet Gregorium ex Timoth. sicut etiam Rex Gloriose Marorum et licet de primo dubitari possit; Cornelius enim eum tribuit Fortunato.

S. THOMAS de Aquino Auitor est Hymnorum in Festo Corporis Christi , nempe Pavotivua Glorios Corporis ste. Sacris Solemniis juncta sint gaudia . & Verbum supernum prodiens. S. BERNARDUS Auctor dicitur Hymni Avo Maris Stolia, & Amor Iesu dulci me in Laudibus de Transfiguratione D. qui hodie Lux alma cte. S. HILARIUS Hvmni Laudum in Pentecostea Cornelio dicitur Auctor. PRUDENTIUS Auctor est Hymnorum de Laudibus Feriet III. IV. & V. nempe Ales diei numius i Nox ct tenebret , ct nubilardi Lxx ecce surgit aurea. Item Auctor est idem Prudentius Hymnorum de SS. Innocentibus, scilicet : Audit Turannus anxius r & Salvete minos Marorum . Prudentium insuper Auctorem facit Timotb. Hymnide Transfiguratione D. sui cumque Christum qui itis 1 sed nota marginalis in alia editione eum tribuit Bernardor & proba hi liter ; nam idem Bernardus ex Timoth. auctor est Hymni ad Laudes de eodem Festo: Amor Iesu Dulcismo . Prudentio tandem tribu icur .

. Hymnus Audi benigne Conditor, ut diximus suis

69쪽

pra de Pymnis S. Ambrosii loquentes. SEDULIUS est Auctor Hymni de Nativitate Domini ad Laudes A Solis Ortus cardine , qui Alphabeticus est; illius enim strophae incipiunt per A. B. C. D. E. F. G. composuit item se- lius Hymnum Hosyis Herodes impie de Epiphania , qui hodie est crudelis Hesrodes Deum. Sunt qui Hymnum Vexilla regis prodeunt Sedulio tribuunt.

PAULUS DIACONUS trium Hymnorum est Auctor S. Ioannis Baptistae . scilicet: in queant Iaxis resonare ris : Antra deserti teneris fu,

annis : atque o nimis felix , meritique celsi. ELPIS Boetii Uxor , quae floruit Ann. 322. Hymnos edidit: Aurea luce, ct decoro roseo qui nunc Decora lux cternitatis aureamin: Egregie Doctor Paulo Iam bone Pallor Petre: uuodcumque tu Orbe nexibus revinxeris : & Petrus beatus catenarum laqueos, s qui nunc Miris modis ). Habentur autem pr dicti Hymni in Breviario M.

S. ante Annum 3 Oo.

ROBERTUS Carae Beliarminus Hymnum edidit de S. Maria Magdalena Pater superni luminis. SYLVIUS Card. Antonian. Auctor est Hymni Fortem viriIi pectore , de Communi Sanctarum

non Virginum .

FORTUNATUS Auctor dicitur Nymnorum O Gloriosa Domina s hodie Virginum): Iuem terra Pontus Ethera hodie Bdera : & Vexitia Regis prodeunt , sed nimis dubier nam Primus tribu tur etiam Ambroso a Rubeo. Alter Gregorio hTimoth. Tertius vero Theodulpho L seu Theo-dulo J Sedulio, & Ambrosio. ALCUINUS , Auctor dicitur Hymni o lax rata Trinitas. Rem

70쪽

' Reliqui vero, qui in Breviario habentur Hymni incertos habent Auctores ; cujusmodi sunt: Sanctorum meritis r Ise Confessor Exultet Orbis gaudiis: Virginis proles : Tibi Chri se Splendor Patris: Christe Sanctorum decus Avelorum: atque alii ex iis pr sertim , qui novissime Bre viario inserti sunt.' Notandum autem, plerosque ex pr dictis Hymnis,

quorum Auctores cum Gavanto supra enuncia

vimus, Urbani VIII. iussu , nec non sapientia emendatos fuisse, illorum enim Auctores leges metri. set pius neglexerunt, ut sensui verba coninarent radeoque in Breviariis post dictam correctionem editis , multis in locis hymni prςdicti immutati invenientur . Ad pretiatos igitur Hymnos corrigendos adhibuit Urbanus VIII. tres lectissimos Societatis Iesu Viros , ac politiorum literarumhene peritos , & hi fuerunt: Famianus Strada; Tarquinius Gallucius : & Hierondimus Petruccius ;quorum laborem magni omnino faciendum esse, adstruit clarissimus Vir Theophilus Rainaudus . Tom. II. punc. a. pag. I 2. Hanc Urbani VIII. coria rectionem commendat pariter Carolus Goetus lib. 3. S. 2.& asserit quod qui hanc emendationem respuune, quihu'scumque ducti raeionibus. parum se Ecclesiet decorem diligere probant. correctio hqc Anno 1629. facta fuit; in ea autem intacti relicti sunt tres Hymni de SS. sacramento, ratione Ethrusci Ritus , quo Auctor S. Thomasaeos composuit . Hymnus item Ave Maris Stelia.

quae est soluta potius oratio , aliquibus incisa partita: & Hymnus Angelorum ad Vesperas, qui sine labe fuit, & pauci alii. Hymnorum finis variatur pro ratione Festorum ut

SEARCH

MENU NAVIGATION