장음표시 사용
51쪽
tandum tamen, quod Dominicae maiores primae . vel secundae Classis non sequuntur Ritum duplicium primet, vel secunde Classis , nam Ritus earum non est nisi Semiduplex, exceptis Domini eis Paschet, in Albis, Pentecostes, & Trinitatis. Ritus porro Dominicarum Paschae, & Pentecostes
cum duobus sequentibus diebus est ad instar Festorum primet Classis: Dominica in Albis est Duplex ad instar majoris quo ad Ritum celehrandi Oilicium , sed primae Classis quoad exclusionem aliorum Festorum; Ritus vero in Dominica Ss. Trinitatis est secunde Classis : Quet quidem Dominica in Tabula Festorum recenietur inter D minicas primae Classis, unde excludit quodcumque Festum etiam primet Classis , sed celebratur Festum SS. Trinitatis sub Ritu Duplici secundae Classis , nisi in aliqua Ecclesia sit Titulus , tunc enim celebrari debet sub Ritu primae Classis cum
Duplex officium dicitur ex Duranae quando Antiphonς duplicantur, hoc est integras recitantur ante, & post Psalmos . GuFetus autem Duplicis' rationem, ait, rectius deduci , ex quo Duplex duas olim, ut & hodie , haberet Vesperas: pridie videlicet, & ipso die Festi: Simplex vero unas dumtaxat , nempe primas. Duplex a Durando dividitur in Duplex in totum, & in Duplex simpliciter ; .sed in recognitione Clementina Breviarii ad majorem distinctionem instituta sunt quatuor genera Duplicium Festorum ; primum , quod dicitur Primae Classis ; alterum secundae Classis ; tertium , quod appellatur majus ; quar
Duplicia Primet Classis in Ecclesia universali sunt i Na
52쪽
eivitas Domini, Epiphania, Pascha Resurrectionis
cum tribus praecedentibus , & duobus sequentibus diebus , Ascensio Domini, Pentecostes cum duobus sequentibus diebus , Festum Corporis Christi, ex Decr. Urbani M. Nativitas s. Ioannis Baptist et , Festum SS. Apostolorum Petri, &Pauli , Assumptio Beatet Virginis, Festum Omnium Sanctorum, Dedicatio propriet Ecclesiet , Festum Patroni , vel Titularis Eccles . Duplicia secundet Classis in Ecclesia universali sunt:
Circumcisio Domini. Festum SS. Trinitatis, Sanctissimi Nominis Iesu , Purificatio, Annunciatio, Nativitas, de Conceptio Beatet Virginis , Natalitia duodecim Apostolorum , hoc est de numero duodecim. Festa Evangelistarum, Inventio S.
Crucis s quod Festum additum fuit huic Classi a Clemente VIII. I Festum S. Ioseph, a Clemente X. hute Classi novissimh additum , Festum
S. Laurentii, Dedicatio S Michaelis Archangeli, Festum S. Stephani. & SS. Innocentium. Duplicia majora per Annum , quet , ut diximus
erb. Commemoratio. integras habent Vesperas in concursu cum aliis Duplicibus minoribus per
Annum hete sunt: Transfiguratio Domini . Exaltatio S. Crucis , Festum S. Mari et ad Nives, Visitatio , & Pr sentatio B. M. V. quibus addi nune debent etiam Festum-Dolorum B. M. V. Festum SS. Nominis eiusdem, Festum B. M. de Monte Carmelo , Festum B. Μariae de Mercede Redemptionis Captivorum , & Festum SS. Rosarii eiusdem B. M. V. Item inter Duplicia maiora recensentur Apparitio sancti Michaelis Archangeli, Cathedra S Petri utraque, Festum ejusdem.
ad vincula, Conversio S. Pauli, Festum S. Joan.
53쪽
nis ante Portam Latinam , S. Barnabet Apostoli , ac denique Patroni locorum minus principales , nisi sint in Kalendario Romano altioris Classis.. Octava item Epiphanie , Paschatis , Ascensionis, Corporis Christi , aliorumque Domini Festorum,
licet revera non sint Duplicia majora , in concurrentia tamen sunt ad instar Duplicium majorum. Duplicia autem minora per Annum Festa omnia sunt. quibus in Kalendario additur hete Vox t Duplex. Litera E vacat.
Furiae aliae sunt maiores , aliet minores . Sed
Vide Rubrieam de Feria. Quae autem sint Feriet maiores, de quando de iis fieri debeat Commemoratio , dictum est iam Verb. Commemoratio. Sed notandum quod Feriet majores subdividuntur in privilegiatas, de non privilegiatas. Privilegi te sunt, quq nulli alteri ossicio , aut Festo cedunt , dc sunt sequentes , nemph : Feria IV. Cinerum , Feriae omnes majoris Hebdomadet , atque item Feriet omnes infra octavam tam Paschς , quam Pentecostes . Nam & dies infra utramque hane Oi lavam occurrentes ab ipso Breviario Romano , non tantum in proprio daeempore , sed etiam in Rubrica de Feriis n. 4. Feriet appellantur . Het igitur omnes Feriae Privilegiatae excludunt quodcumque aliud off- Cium , ac Festum in iis occurrens , etiam Primet Classis, Festa si transferenda sint, vide Translatio Fosorum,
ubi dubia quaedam tu nonnullorum particularium Festorum Translatione occurrentia expli
esta ad libitum quando sunt impedita Dominieo,
54쪽
ves aliquo die Festorum mobilium non sunt transferenda , ex Decr. S. R. C. ΣΟ. Dec. I 673. a
probante etiam Clem. X. Summo Pontifice . Ex quo quidem Decreto, quia Auctores Festa affli bitum transferri posse aliquando arbitrati sunt,s incidant in Festis Sanctorum ; eadem S R. C. approbante Innocentio M. He 24. Ian. 1682. Clementis X. dispositionem de non transferendis Festis ad libitum , sed de iis penitus omittendis , extendit etiam ad Octavas . & Natalitia Sanctorum ex Indulto Apostolico in aliqua Religi ne , vel Di ces de prςcepto celebranda . ita ut Festa ad libitum intra , aut intra aliquam octavam , aut in Festo aliquo universali , vel particulari alicujus Di cesis , vel ordinis occurrentia , nec die illo celebrari , nec etiam trans
ferri amplius L secluso speciali indulto J pose
sint , sed omnino omitti debeant . In quo Decreto etiam additur, quod si Festa ad libitum oecurrant eo die , in quo alias aliquod Festum trans- . latum poni deberet , tum liberum Ere eadem Offeta ad libitum recitare, & Ossicium translatum ulterius ad aliam diem non impeditam transferre : Ita etiam omisso ossicio, quod semel per Hebdomadam , aut per Mensem ex Apostolico indulto recitari concessum est , Offcium ad li. hi tum eodem die occurrens recitari posse ibidem declaratur. E contra vero occurrente Omincio proprio Ordinis eodem die eum ossincio Duplici ad libitum , Ox Decr. S. R. C. 2. Dec. 1684. non licet transferre ossicium Ordinis,
causa faciendi Duplex illud ad libitum. Notandum autem quod adsunt aliquando speciales declarationea , & respectivet concessiones ab
55쪽
Αpostolica Sede peculiariter factae vel recitandi talia officia ad libitum etiam in die impedito,
ut ex Decr. 2o. Oct. I 68 3. Unde officia ad libitum cum hujusmodi declarationibus semel concessa, non comprehenduntur inter alia ad libitum , qu transferri non debent.
GEnuflexio ad quae exhibenda sit in privata,
shlemni, seu publica Horarum Canonicarum recitatione: Vide Horae canonicae. Gloria Patri cte. Morem hujusmodi hymnum glorificationis decantandi Damasum Papam , suadente S. Hieronymo , in occidentem ad Orientalium imitationem invexiise asserit , Malfrid. Strabo cap. s. de Reb. Ecclesias . cujus sententis adhaerent nonnulli, sed decipiuntur: nam ex S. Hieronymi Epistola id colligunt , in cujus calce, in Conciliis Coloniet editis ex Baronio notatum est, quod ab eruditis Hieronymi res accuratius expendentibus ; ea tamquam adulterina , ac planh commentitia exvloditur . Certissimum autem est, prς- dictum glorificationis hymnum ad nos Apostolica traditione manasse ; ideoque Card. Bona de Divin. Psalmod. cap. I 6. g. 6. ait: certissimum est. quod Hymnus glorificationis ab Apostolis com positus, a Patribus Nicenis auctus, ab universa Ecclesia receptus, omni reverentia debet cantaxi . Et quod dicit a Patribus Nic nis auctus, intelligendum esse monet idem Bona de sola illa ap- Pendicet , Sicut erat M. quet addita fuit ad Ostruendum sacrilegum os Arianorum iniqua loquentium , & asserentium fuisse tempus, cum Filius non erat cum Patre. Qui quidem Ariani
verbis Hymni praedicti ad suae haereseos patroci
56쪽
nium abutentes , ita dicebant: Gloria Patri per Filium in Spiritu Sancto: ut colligitur ex Theo
doreto lib. I. His. EccI. cap. 24.
Antiquissimus fuit Ecclesς mos decantandi in Templo ad finem diei Gloria Patri, ct Filio, re Spiritui Sancto : quam glorificationem Graeci
Doxologiam minorem appellarunt , ad disserentiam hymni Angelici Gloria in excelsis Deo , quem Doxologiam majoram dixerunt: Doxologia enim ex duobus Gr cis vocabulis conficitur , Doxan, scilicet, quod Latinh Gloriam sonat , & Logos, quod sermo latinδ redditur : adeoque Doxologia interpretari potest Hymnus , in quo Dei Gloria verbis exprimitur. Postquam autem Ariana pestis grassari cqpit , Ecclesia Catholica diligentius pr dii tum Ritum dicendi Gloria Patricte. servavit . Et additur in fine Amen , ad significandum Ecclesiet desiderium, ut gloria scilicet a se Trinitati data , eam reipsa glorificet rverbum enim Amen Hebretum est, quod significat ita es, vel ita fit. Frequentissimε, ut patet in ossicio Divino dicitur Glaria Patri , in fine Psalmorum , in Responsoriis &c. sed quando de
Pialmis ,& Responsoriis agemus, ratio reddetur cur Gloria Patri M. aliquando dicendum, aliis quando Vero non, iuxta Temporum varietates.
Homilia Graeca vox, quq Latinh sonat Sermo
nem,incilioquium: est explanatio Evangelii ab aliquo Patre tradita , quq pro tertio Nocturno in ossicio legitur ; & quadrat ad repraesentandum tempus Gratiae,& Evangelia post eos, qui ante legem , & sub lege fuerunt Durand. Iib. s. cap. a. sed notandum , quod Priscis tempo
57쪽
ribus ad tertium Noctumum Lectionet ex novo quidem Testamento desumptet legebantur , sicut etiam usque modo leguntur tribus diebus ante Pascha , non vero legebatur Evange lium . quia hoe MisIς Lectioni destinatum erat. A Sqculo autem VII. ut ex Codice Homiliarum Caroli Magni iussu a Paulo Diacono edito, ac limato Mematus deducit , Ritus in Ecclesia invectus fuit legendi Evangelii diei currentis initium tantum, ad nimiam Oficii longitudinem evitandam , & deinde Homiliam, sive cuiusdam Patris eiusdem Evangelii explanationem . ut quemadmodum pro Lectione secundi Nocturni explieatio alicuius Patris Lectionis in primo N sturno dictet , atquq ex veteri Testamento de-Promptet legebatur i Ita etiam tertii Nocturni Lemones explicationem quamdam Evangelii ab aliquo Patre traditam complecterentur. Nomilia Dominicit , vel Feriet maioris, quq Proprium habet Evangelium , legitur pro nona Lectione quando huiusmodi Dominica , vel Feria Occurrit in Festo aliquo Duplici. Sicut enim in Missa pro Commemoratione Dominicet, vel dictet Feriet Populo legitur Evangelium in fine Misset , ne si Evangelium aliquod in Missali ,
quod non aliquando legatur Populo , ita convenit , ut in Choro exponatur illud idem Evangelium per Homiliam in fine officii Matutini. in quo paulo ante pet aliam Nomiliam declaratum est Evangelium principale Festi, & Officii.' De sanctis simplicibus , qui propriam Lecti
nem habent inon autem appropriatam de Communi de vita , & gestis ipsorum , convenit etiam
ut legatur ad instractionem clari , quet erit
58쪽
nona, si una est, vel de duabus fiat una, quam congruentissim h sequitur laus Divina per Hymnum To Deam . Uerum si duae Commemorationes concurrant in eodem ossicio, scilicet Dominicet ,
vel Feriet maioris , qu et habet Homiliam , de Simplicis Festi , quod habet propriam Lectionem , tunc omittenda est Lectio de Sancto illo Simplici , ut legatur Homilia , quia Dominica,ti Feria major digniores sunt Festo Simplici. Immo , & omittitur Lectio de Sancto Simplici quando in Feriali ossicio Feriet maioris tres tantum leguntur. Lectiones , quia non dicitur T. Deum, sed tertium Responsorium , quod non respondet Festo Simplici , sed Feriali ossieto . omittitur tandem intra Octavas Paschae,& Pentecostes , quando in iis occurrit Festum Sim Plex , quia parum legitur de Solemniori Festo. quod non videtur minuendum , dempta illius rertia Lectione , pro Lectione de Sanctis. De die infra Octavam non legitur nona Lectio. licet habeat in Breviario , & Octavario Homi
liam qualibet die ; quia Evangelium lectum est in die Fesso ; Immo neque si habeat Evangelium diversum ab Evangelio Festi , quod accidit infra Octavam Apostolorum Petri, & Pauli. Neque legitur in fine Misset , licet de Octava fiat in Missa Commemoratio . Horet Canonicςr Ossicium Divinum se dictum ests ve ab orando Deum , vel probabilius , quia
definitis Horis ex instituto Ecclesiae recitatur . Dicuntur autem canonice a Greca voce Canon,quq Regulam significat , adeoque Horet Regulares dici possunt . Horas orandi Apostoli ab Hebretis accepere,
59쪽
Nora Tertia erant orantes in Pentecostes Act. E. Hora Sexta Petrus orabat . Adt. Io. ad Horam Nonam ascenderunt in Templum Petrus ,& Ioannes . A I. 3. Media nocte orabant Paulus , &Silas . Adt. I 6. qitare easdem Hiras pr scripsere Fidelibus . Ex clement. lib. 8. Const. Cap. 6 .
Horae Canonicet septem sunt: Matutinum, scilicet, Prima. Τertia, sexta. Nona, Vesperet, & Cominpletori um , ita in Conc. Cabillon. 2. Guou. Sy. iuxta illud P alm. II 8. Septies in die Iaudem dixi tibi . sunt qui volunt esse octo , & dividunt Laudes a Matutino,& deducunt ab Chatib. 2. cap. s qui quater in nocte , & quater in die jussit laudari Deum. Numerus vero septenarius non caret Mysteriis . Et primo respectu Creationis , ut agamus Deo gratias pro rebus creatis in septem diebus. Casanus de Institui. Non. lib. I. cap. 3. Secundo Redemptionis rio- Mysteria his Horis operata suere e nam media noctet natus est Christus , & resurrexit. Hora Prima ductus ad Pilatum . Tertia linguis Iudeorum in Crucem actus , flagellis caesus, spinis coronatus. Sexta vero Cruci affixus . Nona
expiravit . & ad Inferos descendit . Vespertinade Cruce depositus est : eadem hora C navit, pedes lavit, Eucharistiam confecit. Hora Completorii oravit in Horto. Me ex Gavant. fecit. I . cap. 3. n. s. Tertio respectu nostri . septies in die
cadit iustus Prov. 24. & nos septies orando
resuigimus , Gavant. supra . Quarto numerus universitatis est septenarius , ex S. Greg. Past.& in multis a SS. Patribus commendatur . Insuper in unaquaque Hora septem particulς nu merantur a Rupert. lib. I. de Div. Osf. cap. a.
60쪽
hoc est: Deus in adiutorium , Hymnus, Psalmi, Antiphona , Capitulum , Responsorium breve , di Oratio completiva . In Laudibus autem, Vesperis, & Completorio adduntur Cantica Evangeli ca , adeoque octo in iiν partes numerantur e Cantica eqim illa spectant ad deatitudinein , ut dis stum st ad verb. Canricum. mHorarum ordo si quis sine justa cause pervertit, peccat venialiter; iusta vero causa est, Oblivio. inadvertentia , ut Chorus juvnis vel aliis ad dicendum ossicium. Amor. cap. I p. quot. τε σκμνar. cap. 3. n. 6s. Qui dividie Matutinum a Laudibus nocte tota interposita non peccat DD. apud Bonac. disp. I. qu. 3. punc. 3mi et . Qui d: vidit
Nocturnum a Nocturno per horam unam , pluresve justa de causa, non ultri tres horis, non peccat. DD. apud Bonac. Ioc. cit. n. I 3. Qui dividit Horam parvam , vel Pialmum ex causa non peccat Azor. qu. s. Qui autem sine xjusta causa. sed per solam negligentiam , licer absque 'contemptu omlitit Horam integram Divini ossici ν, peccat lethaliter . Nauar. cap. 7. n. I. Idem dicendum censet idem Navari de eo , qu1 Omittit Horet partem notabilem , quam ex. S. Anto. no docet idem Nauar. esse tertiam Horet parteA. Verum mitior tenenda videtur Lest, ct Bonae. sententia, qui censent Horam. parvam integram tantum esse materiam peccati mortalis , & infra eam esse ita modicam quamcumque partem , ut Ecclesia non credatur ob eam facere velle reoa ignis aeterni
Horet Canonicet olim horis diei pro, unaquaque lς- terminatis recitabantur . Dividebatur enim dies artificialis , ab ortu , nempe, ad occasum solis in