Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ANIMADV. HERALD. 3Sytum & recitatum testamentum describendi exempli fit potestas, exemploque sublato ab his quorum interest Sc qui descripserant, rursus obsignatur ab iisdem magistratibus in quorum praesentia fuerat apertum. His itaque constitutis, an potuit melius binvi tabulas exemplarii causa scriptas in dicta lege Salmasius interpretari quam quomodo expo fuit, ut loco essient exemplarium, atque inde exempla transferri possent 8 Sed hic cavillari & tri- conem agere mavis, quam semel bona fide verum fateri. Dicis Salmasium in defensionibus Miscellis, quas misistas homo miserabiliter stolidus appellas , verba sica interpretationis semper interpolata tueri, interpretationem ipsam deserere se ad tuam accedere, sed quam vult verbis illis quibus erat usus expressam. Impudentiam hic tuam & mentiendi libidinem summam mecum recognosce. Quomodo deseruit interpretationem suam Salmasius p An ad alteram ex duabus relicta priore transiit Z Atqui illa est quae exemplar pro exemplo accipit , quamque ferri non posse Salmassius docuit. Ostende aliter aς-cipi posse tabulas binas exemplarii causa scriptas , quam ut essent pro exemplaribus , vice exemplarium, loco exemplarium. Anqui singulari numero hoc exprimeret aliud diceret, nempe ut esset loco vel vice exem

362쪽

argutiolam hic cavillatoriam crepas & sie declamas: Qua se, inquis, bina tabula sirin , at svit exemplarium loco θ exempla inde transferri possint, puntne duo exemplaria se tabula authenticaὶ Immo, b Ludi magister pragmatice dc grammatice, duo sunt exemplaria, binae illae tabulae quae scriptae erant ut essens exemplarium loco, vel pro exemplaribus..An quid habes quod contra hiscasὶ Sed&more. tuo stolide stulteque ad hunc. mO- dum ratiocinaris: Si duo exemplaria sunt,ηοηhunt exemplarium loco, nec eo ne conscripta, ut

inde exempla peti possent, fled ut essent bina testa-nienti tabula. Argute, astute, caute, ut nihil supra. Dic mihi agedum, b sophe, nonne tabulae ili testamenti authentica fuere exemplaria, quae ad hoc scriptae sunt, ut loco exemplarium essent , & pro exemplaribus, non pro exemplis, quippe eo fine conscri- prae ut exempla inde transferri possentὶ Quo igitur alio fini exemplaria conscribebantur, nisi ut inde potestas exempli dein scribendi petentibus fieret Unde vox exemplar facta est nisi quia inde exempla poterant transferri, & transferri etiam solerent Nonne idem posses dicere ad verba ipsa Jumlaonsulti, quod dixisti ad Salma sit interpretationem Z Quaeso binae tabulae exemplarii causa scriptae , sunt ne duo exemplariaec tabulae authenticaei Nega nunc, si audes,

quod

363쪽

quod exemplarii causa scriptum est, esse loco & vice exemplaris scriptum, vel pro exemplari, vel ut esset exemplar. At binae illaetabulla loco & vice exemplarium fuere, &pro exemplaribus , & plane exemplaria. Nunc tibi explicabo, cur Salmasius dixerit

illas tabulas esse exemplaris loco, vel exemplarium. Hoc ex voluntate testatoris & aris bitrio pendebat, ut ex duobus codicibus vel pluribus in quibus eodem tempore testamentum fecerat , alterum esse vellet exemplar , alterum exemplum haberi. Ex duobus quippe codicibus testamenti, eodem tempore scriptis, interdum unum pro exemplari tantum haberi volebat, alterum pro exemplo , interdum virumque exemplatis vicem habere. De exemplari & exemplo probatur leg. I. D. de bonorum pos sessione secundum tabulas, his verbis : Sed

funum secerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum. Et hic paragraphus iubjicitur duobus praecedentibus, in quibus mentio facta est testamenti in duobus codici bus facti, & in duobus exemplaribus. V bi duo

os dices & duo exemplaria pro binis tabulis authenticis constat accipienda. At cum re stator unum quasi testamentum fecit, alterum quasi exemplum, unum pro exempla Ii vel loco exemplaris esse voluit, alterum vice exempli. Additur in eadem lege, si illud Z 1 extri

364쪽

362 SPECIMEN CONFUT. extet quod testator testamentum , id est exemplar esse voluit, peti ex eo posse bonorum possessionem, non item ex eo quod erat exemplum. Hoc genus autem Oxempli

quod testator simul cum exemplari vel a thentico instrumento faciebat, signari quoque solebat & claudi haud secus atque ipsum exemplar. Idque liquet ex leg. ult. D. Testamenta. Siquis, inquit , fecerit testamentum ct exemplum ejus , exemplo quidem aperto, nondum apertum est testamentum. Quod si authenticum patefactum,in totum apertam. Ex quibus clarescit inter ejusmodi exemplam testamenti & exemplar, num discrimen extitisse

quantum ad sollemnia juris, subscriptiones&signa testium, nisi in voluntate testatoris, quod alterum vim ac vicem exemplaris obtinere voluit, alterum tantum pro exem plo haberi. Nam cum dicat lex, aperto exemplo non apertum videri testamentum,id

est exemplar testamenti, liqui de eo significatur ejusmodi exempla etiam signari signis testium solita &obserari, illa vero exempla

quae aperto post mortem testatoris testamento describebantur non signabantur a

testibus , sed in iis tantum scriptura testamenti & subscriptiones testium describi solebant. Cum ergo hoc in arbitrio esset testatoris , ut ex binis testamenti tabulis quas conscribendas curarat, alteras pro ex-e mplar,

365쪽

ANIMADV. HERALD.

emplari, alteras pro exemplo haberi juberet , aut utrasque exemplatii locum . vim ac vicem habere ; ex eo etiam exponenda est Lex xxv Ii I. D. de Legatis II. Quae meminit binarum tabularum exemplaris causa

scriptarum, id est quae loco exemplaris essent,& utraeque exemplar. An quod pro authentico est, non est authenticum Quod pro exemplari voluit esse testator, non erit

exemplar ὶ Quid igitur homo inepte hie

cavillaris Ex assuetudine veteri tricandi &viti litigandi in liticulis, ne nunc quide cum commentarios conscribillas, ab isto more potes temperare. Quod autem objectis de verbis interpretationis suae a Salmasio Ieνiter interpolatu, non leviter mentiris,& ab illa tua cavillandi & tticandi rabularia conis suetudine venit. Quoniam, inquit, ista , ut mi exemplarium loca, paulo longius recedebat ab ea sententia quam sibi nunc assingere vult, in defensionibus suis scribit exemplaris, quod nihil eum juvat. Immo nihil ipsum te juvat haec afferre quae sunt putidissima& ridicula. Scripserat Salmasius in libro de Usuris , exemplarii causa scriptas tabulas eas dici, quae essent exemplarium loco, id est pro exemplaribus & exemplaria. An aliud potest videri dixisse cum in defensionibus pro eo scripsit, si mi exemplaris Ioco. An utrumvis longius abest ab ea interpre

tatione

366쪽

3s PECIMEN CONFUT.tatione quam probavit & defendit Salma s1us 3 Sed ad tuam dicis eum accessisse sua deserta. Vt tuam arripuerit, o nebulo, &suam abjeceriti Quamne pro stulta & ridicula traduxit, eam prς sua probasseti Sed quet tuaesti Nempe binas tabulas scriptas esse

eodem tempore authenticas, ut plures tabulae essent authenticae. Quod quid sit ubi

nobis expedieris, tum ego in tuam transierotententiam, mea aut Salmasiana abdicata.

Sed heus tu, priusquam hinc re missum faciam, qui tibi in mentem venit exemplarii causa scriptas tabulas de authenticis interpretari , cum supra pertenderis Num. U. Exemplar testamenti nihil aliud esse quam quod nos copiam dicimus. An aliud esse putasti exemplarium quam exemplar, ut illud nimirum fuerit authenticum, hoc vero exemplum' Si Dyus vellet miraculum facere, te ex stulto sapientem, ex indocto doctum faceret. C A P.

367쪽

C Α P. XXXVI. Non esse quastionem ridiculam eum plura testamenta

eodem exemplo scribebantur, utrum uno dictante 'apluribm exciperentur, an ex uno exemplari carera describerentur. Ridiculum potius esse Heraldum qui hanc quastionem pro nulla traducat.

Um facetum facere vis, ridiculum te seis cis & ineptum. Seripserat Salmasius in Observationibus; Quaeri posse vel quaestio nis e sse, Quando plures ejusemodi testamenti tabula eodem tempore scribebantur exemplarii causa, ides ut totidem exemplaribus haberentur scripta,

Omnes originales ct authentica, utrum omnes smul uno dictante a pluribus Acribis exciperentur, an vero cum una scripta forent manu,ut pura testatoris, eodem tempore alias exscribendas curaret , qua ab iisdem testibus signarentur. Hanc quaestionem ex animi tui sententia tam stultam Pronuntias, talemque per ea quae supra a te dicis observata, apparere, ut si in ea non immoreris tantilla responsione, Salmasiuste excusatum habere debeat. Joco se haec sane & satis salsi. Salmasius per me te libenter excusatum habet quod ss ineptus& ridiculus, & tales qui sunt audit ac videt libentissime cum animum vult remittere ac ridere. Sed responsum quo Salmasium dignatus non es, fac, si facere potes, ut a te

impetrem. Dic igitur mihi, si sum tanti, cur stulta

368쪽

stulta illa tibi vise sit a Salmasio proposita quaestio An quia stultis omnia quae quis

dicit aut scribit stulta videntur, ut auruginosis aurea λ Binae tabulae exemplarii causa scriptae, eodem tempore, an potuerunt aliter scribi , quam ut testatore dictante aduobus amanuensibus simul exciperentur, aut uno exemplari manu ipsius testatoris scripto, alterum traderetur amanuensi ex eo describendum Vtriusque moris in testa

mentis & epistolis & libris scribendis vestigia extant in veterum monumentis expressissima. Tradit Suetonius in vita Augusti duobus codicibus ab eo testamentum factum partim sua partim liberti manu. Quod aliter non debet accipi, quam ex duobus illis codicibus alterum, id est quod primo loco scriptum est, manu ipsius A

gusti fuisse exaratum, alterum vero a liber to descriptum ex prototypo exemplari. Nec aliter cum bina eodem tempore scribenda forent testamenta, videntur fecisse.

Sic & Tiberius fecit eodem Suetonio in vitae ejus memoria narrante, testamentum duplexfecisse alterum siua, alterum liberti manu, fles eodem exemplo, obsignasseque etiam humillimorum gnis. Nempe alterum prius sua manu exaravit & hoc describendum liberto dedit. Sic duo testamenta facta, sive duo testamenti exemplaria, eodem exemplo. Sed

369쪽

quid si non duo tantum exemplaria sed plura vellet quis facere , ut saepe constat fieri antiquis solita, quomodo eodem, tempore id est uno die scribi potuere' Nonne lonis gum fuisset si exemplar unum manu testatoris factum uni alicui amanuensi pluribus exemplis describendum esset datum p Certe breviori compendio testatore ipso dictante, pluribus amanuensibus excipientibus, ut plures servos tunc habuere, sic plu

res tabulas uno eodemque tempore con

setibi facillimum fuit. Si negabis hunc morem antiquis fuisse usitatum, cum plura librorum & epistolarum exemplaria vel exempla eodem tempore scribi vellent, frustra & stulte negabis. Quid igitur stulti in

ea Salmasii quaestione, dic o stultissime rerum Pelea quae supral te observata sunt. stultum eam apparere vis.Nunc scio quid sit quod velis. Non putasti plures umquam hinis confici solitas testamenti tabulas.Nam hoc in numero quasi sollemni, legitimo ac perpetuo fixisti faciendorum pluribus exemplaribus de codicibus testamentorum morem. Ideo & plures tabulas pluresique codices. quibus testamenta facta Jurisconsulti aliquando in suis libris meminerunt, ad hunc duorum numerum reduxisti , & ρlura de duobus intelligenda observasti. Quinimo ut hoc etiam reciprocum videretur, binas tabulas

370쪽

36s SpEcIMEN CONFUT. tabulas in leg. xLviI. de Legatis II. plures esse intelligendas docuisti, & binas tabulas dixisti ideo scriptas esse authenticas, ut plum essent authenticae. Temere ergo & stulte movisse quaestionem Salmasium quomodo plures tabulae eodem tempore scribi possent, cum numquam plures quam duae uno eodemque scriberentur, & duae essent

pro pluribus, Sc plures pro duabus. Nonne penetravi animi tui secretum 3 An aliam habuisti rationem cur Salma sit quaestionem illam stultam credideris ρ Atqui,o stulti vide,

etiam sit duae tantum tabulae testamenti ex

more semper scribi solitae olim fuerint, hoc

tamen quaeri potuit, utrum uno dictante simul 4 duobus librariis exceptae sint, an testatoris manu unae scriptae, alter et amanuensi describendς sint date. Potuit utiq; vel utras que tabulas manu sua scribere testator,vel etiam amanuensis aliquis alteras post alteras.

Bella illa interpretatio de duabus quae plures sunt,& de pluribus quae duae sunt,quam belle tibi processerit & quam docte a te ex cogitata sit , supra jam patefactiam est.

Unum jam addam testimonium quo con vincaris etiam plures tabulas testamenti fieri olim solitas , de testamenta pluribus codicibus, qui plures essent numero quam duo. In Institutorum lib. it. de Testamentis ordinandis docet Imperator; unum testa

mentum

SEARCH

MENU NAVIGATION