Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ANIMAD V. HERALD. 339 An latetem lavat qui judicat non intellexisse quid esset quod ab ipso prave expositum liquet λ Oilende ergo bene explicasse aut ipse latrinam lava , potius quam laterem. Nam dignus es, pio tua ista importunitate de inscitia. Quandoquidem igitur in Europa haec nova subscribendi designanci consuetudo a barbaris qui eam occuparant invecta esset, an alienum a veri 11 militudine quod dixit Salmasius Remigium in testamento suo morem tunc receptum in Galliis sequutum esse, & simul subscripsisse , & signasse sigillo juxta subscriptionem apposito testamentum suum Z Tempore Remigii primae prosia piae Francorum Reges in Galliis regnabant. Romani qui erant ab origine sub eorum dominatione, mores & jura Romana observare non vetabantur , & jus illis aliter reddebatur quam Francis ipsis, ut ex lege Salica constat. Ipsi vero Franci more suo signabant & subscribebant sua testamenta. Et potuit videri Remigius morem in Galliis novum tunc usurpasse. Nisi verius,quod pro vero supra proposuimus, legendum esse Relegi, agnovi, bubscripsi. Idque magis mihi nunc probatur, quia testes secundum illum novum morem debuerunt etiam subscribere & signare, qui tamen dumtaxat subscribunt. Mira nihilosecius & pro mon

342쪽

3 o SPE cIMEN CONFu T. stro habenda haec inscitia quae asserit Chimaeram esse & a Salmasio inventam subscribendi simul & signandi vel sigillandi consuetudinem, quam & antiquissimam esse ostendit, S: hoc etiam tempore multis in locis usitatam. Vidi ipse multas veteres chartas cum vestigiis hujusmodi sigillorum ex cera rubra juxta subscriptiones instrumenti assixorum. Hodie quoque in Anglia privati in chirographis cautionibus subscribunt simul& signant, hoc est sigillum situm apponunt in ip ta charta fixum juxta subscriptionem. Quo more utuntur in minoris momenti obligationum schedulis. In aliis habent sigilla caudata, ut ita dicam, ad oram chartae apposita & appensia. Tabelliones quibus praesentibus ea conscribun- itur , adnotare solent chartam a partibus

subscriptam fuisse & Aillatam. In Galliis ho- .

rum sigillorum quae appendebantur non omnibus jus datum olim fuit. Duces,Comites iis utebantur, & ex nobilitate qui militiae dignitatem, hoc est equestrem gradum adepti erant. In historia Monasterii Reomacensis, quod nunc appellatur Monasterium S.Ioamis Sc situm est in agro Alexiensi Ducatus Burgundiae , non longe a Se murio , citantur ab auctore qui edidit, litterae Hugonis tertii Burgundiae Ducis , in

quibus utriusque filii e us Odonis & Ale-

343쪽

ANrMADV. HERALD. 3 txandri subscriptiones leguntur, sed Odonis tantum sigillum cum subscriptione ejus appositum, quia Odo miles, hoc est eques erat, Alexander vero non erat, ut in ipsis tabulis habetur. In diplomate Hugonis IV. hujus Odonis filii verba ibidem haec habentur. Iuravi dictis DipinoneVibus quod quando ad militiam promotus fuero, eis praestentes litteras in

norabo ct eo sigillo quo miles utar, Agistabo ct tradam sigillatas. Carebant hoc privilegio sigilli filii familias nobilium, quia nondum

consequuti erant equestrem gradum , hoc est ut tunc loquebantur,militiae dignitatem. Per id tempus subscribebant tantum , jure sigilli adepto sigillum suum duntaxat apponebant, siepius sine subscriptione. Enimvero viventibus adhuc patribus qui milites Vocabantur, Chevaluers , ipsi s utariorum siue scutigerorum tantum appellatione gaudebant, & domicellorum, id est minorum dominorum. In antiquis nobilium chartis ejusmodi sigilla visuntur equestris dignitatis propria, in quibus altera parte miles in equo armatus conspicitur, gladium strictum dextra manu tenens, sinistra parmam si vescutum equestre, cum galea in capite , in altera Vero parte armorum gentilitiorum insigne, cum his verbis in circuitu partis quae arma

su Equitem sustinet sigillum fi δεινα,ut

344쪽

342 sPEor MEN CONFUT. atque ita de aliis. In charta Odonis quam supra ex Chartulario S. Benigni Divione n-ss protulimus, ignum potesst esse pro sigillo. Nam omnes quorum signa ibi recensentur, milites tunc fuere, hoc est equestris dignitatis. Mille testimoniis ex Monasteriorum

chartulariis & Archivis Regiis potest demonstrari hujusmodi sigillorum usus pendentium, quibus nobiles utebantur, ad roboranda contractuum instrumenta , quibus & Subscribebant simul & sigillum

suum appendebant. In multis, imo dc plurimis , solum sigillum sine subscriptione appositum reperitur. Idque obtinuit in illa sigillorum forma quae nomen auctoris ad scriptum in circuitu habuit. Tale sigillum nomine signantis insignitum pro signo pro subscriptione videtur valuisse. Hodie in Oriente Turcae, Arabes, Persae, Mahu-medant,etiam Christiani qui Arabica utuntur lingua & moribus, annulum habent signatori u nomine suo insignitum, vel aliquo Symbolo, aut figura alia placita, quo litteras suas signant& libros. Signum illud non exprimitur in cera, sed atramento madidum ipsi chartae imprimitur.Hodie apud nos soli Reges diplomata sua ita solent munire &firmare. Ipsi nobiles tantum subscribunt. Quaerit hic bubulcitor, cur non explicarit

Salmasius quare cum juxta subscriptionem signum

345쪽

ANIMADV. HERALD. 34

signum imponeretur, signare priusquam sub-sribere dixerit Remigius, quare & alii. De Remigio jam diximus. Quaero ipse qui sint illi alii qui signare prius dixerunt quam si b- scribere 3 Jam ostensum est prisco signandi

more, quo tabulae obsignabantur ut clauderentur, signa post subscriptiones fuisse imposita. Si qui signorum prius meminerunt quam iubicriptionis, non attendisse ad ordinem rei gestae. In nova autem sigillandi consuetudine qua sigilla aut subter subscriptiones appensia ponebantur, aut propter figebantur, etiam subscriptiones priores tempore fuisse, naturae ordine ita postulante. Ut enim scriptura prima omnium erat, ita subscriptio ad eam firmandam subsequebatur, deinde ultimo signa apponebantur. Ideo in V Visigothorum legibus subscribendi primum fit mentio in omnibus locis, deinde &signandi. In Graecorum Imperato

rum constitutionibus cim καέχη vel i- - μανMς primo loco nominatur . deinde βουλ- λωοπς. Duo igitur ut jam dictumifuere signorum vel sigillorum genera. Unum anti quum & Romanum claudendis tantum tabulis quibus imponebatur accommoda tum, quod resignatis iis & apertis dissolvebatur ac abiiciebatur: alterum non Roma num nec vetus, sed a barbaris introductum.

ad roborandas tabulas repertum, & juxta

346쪽

3 4 SPE cIMEN CONFUT. subscriptionem aut subtus apponi solitum. Hujus etiam generis duae species, unum in ipsa charta figendum, alterum filo inde dependens vel lacinia ex ipsa membrana dissecta &ei adhaerens. Hodie quoque utrumque genus signaculi in usu est, quod claudendis ec obserandis fit tabulis, & quod ad fidem faciendam tantum facit. Hoc sigillum βοι Proprie vocamus, illud cachetum, ab occultando quod nobis cacher, id est celare. Ita epistolas filo ligatas signamus. Ita secreta testamenta solemus obsignare. Hoc tempore etiam sigilla more antiquo rebus quae auctoritate publica clausae servari debent de sub signo esse, vulgo apponuntur, ut in arcis, armariis, capsis in domo defunctorum, aut cum aliquid inter plures litigiosum est. Has sigillorum & signandi differentias ignorasse pro monstro est hominem foritribacem, scd serritribax Plautino vocabulo diei potius & esse mereretur, qui tot liticularum instrumenta evolvit, tot contractuum veterum sacculos tractavit. Qui eum ημίονον

diceret,pro dimidia parte erraret,nam ἴον est. C A P.

347쪽

ANIMADV. HERALD. 'C A p. XXXIV. Plures de duobus non dici, nec duo qui sunt proprie ossa plures. Inscitia Hestaldi vel stoliditas plusquam Hvenda qui sic existimavit. Pluribuου id osten

sum, non duobus tantum argumentis.

Ioenitet me sane quod aliquando te pro docto habuerim. Ουό εν λογω ς θι eorum qui aliquid sciunt, jam faxo ut

nemo te reponendum censere possit. Imperitiam tuam & sensus communis inopiam hic nudam oculis lectorum videndam nunc Proponam. Nam quo magis ad finem tendis, eo etiam fortius contendis stolidiorem di ignariorem te ostendere. Quid hoc est

quod hic duo de pluribus dici, de plures de

duobus argutaris' An pro sano haec a te dicuntur Sic everris sordes quas tibi Salmasius asperserat Videamus bone everritor, quomodo ex isto luto pedes tentes evellere.

Agebatur de sententia legis Sempronius x Luri. D. de Legatis v. in qua binas tabulas testamenti a quodam patrefamilias eodem tempore Exemplarii causa scriptas Proculus dicit. Disputatum est a Doctoribus quo sensu illa verba deberent accipi, exemplarii causa, atque utrum ibi exemplar vel exemplarium originale esset & primaria scriptura , an vero id quod ex alio descriptum est. Neaepe quod exemplum tunc

348쪽

3 6 . SPE cIMEN CONFUT. dicebant, nunc copia barbare vocatur. In priore sententia fuere Accursius & Bartolus, in posteriore Ferrandus, ut notatum est a doctissimo Glossatore. Duae igitur inexplicanda ea lege opiniones traditae sunt, una quae exemplar pro authentica scriptura accipiendum statueret: altera quae pro exemplo vel apographo eam vocem intelligeret. Nulla tertia fuit. Tibi itaque nihil ad eam legem supererat notandum quam ut alterutri expositioni subscriberes. Salmasius jam hoc fecerat. & in lib. de modo

Uiurarum cap. x. docuerat, Exemplarii. cau

sa in ea lege nihil aliud significare quam ut

illae binae tabulae exemplarii causa scriptae, loco & vice essent exemplarium, ex quibus nimirum exempla describi possent. Exemplar enim proprie esse e quo exemplum su- Irmur & e quo plura exempla capi possiant. Tu vero ut aliquid novi diceres, quod aliis foret indictum, post allatas duas illas interpretationes de exemplaris voce quas supra posui, haec verba quibus quasi tertiam ac tuam tibique propriam ostenderes opinionem,subjunxisti: Sane appellat Proculus b,nvi tabulas testamenti eodem tempore exemplarii causa scriptas, binas tabulas testamenti authenticas. Hactenus videris approbasse priorem sententiam quae est Accursi & Barioli, cui Salmasius etiam calculum adjecit, ut exem

349쪽

ANIMA D. HER ALD. 347plar nimirum sit authentica scriptura. Sed quae addis ibidem, quasi de tuo videris deis promere: Sed qua bina scripta essent ut plures essent illius testamenti tabula authentica, plures tabula eodem exemplo. Haec interpretationis prioris incrustatio& amplificatio, Salmatio visa est mira, & mihi. Et cui non possit videriὶ Si per voculam plures nihil aliud intellexisses quam duas vel binia, quid opus

erat te eam interpretationem ita explicare

ut bis idem diceres & inculcares, binas ta bulas testamenti exemplarii causa scriptaι binaι esse tabulas testamenti authenticas, sed qua bina scripta essent, ut dua essent tabula illius linamenti authentica, Da tabula eodem exemplo scripta. Quid aliud nos haec docent, quam duo esse duo, & binas tabulas binas Egregia sane di digna magno Jurisconsulto legis expositio, binas tabulast esse scriptas authenticas , ut binae essent authenticae Non te pudet idiotismi & stuporis p Si plures in ea explicatione non de duobus intellexisti , sed pro eo quod Latinis vulgo sonat longe stupidior evadit bella illa tua interpretatio. Sic enim dixisti,binas tabulaι testamenti authenticassipe exemplarii causa scriptaι esse ut plures essent illius tabula authentica plures tabula eodem exemplo. An aliter haec accipere potuit aut debuit Salmasius, quam ut plures quam binas intellexeris ι Binae ergo tabulae scriptae sunt

350쪽

3 8 SPE cIMEN CONFUT. authenticae ab illo testatore, ut plures essent quam binae. Ad has cavillari satis putide Salmasium arguis. Quam hic cavillationem de prehendisti λ Non potuit tecum meliore fide agere. Aut enim plures in illis tuis verbis id significant quod vulgo Latini ea voce intelligunt,numerum nempe indefinitum, aut

pro finito & pro duobus eam usurpasti. Si hoc modo, non possis effugere quin docere nos volueris duo esse duo, & binas tabulas binas. Si illo, merito ex te quaesivit Salmasus, cur dixeris, binia ita esse scriptas ut plures essent authentica ' An plures quam binas esse voluistiὶ Quod quam fuerit ridiculum jam sentis. Nec minus sane deridendum & f tuum si plures de binis intellexisti. Sed hic etiam cavillaris quod adjecerit Salmasius de suo, ita, & dicis benignitatis illius te

gratias ei facere. Bene est. Recipiat per me illud suum ita. An sic melior aut tolerabilior tua futura est interpretatioὶ An sententiam tuorum verborum aliam facit demptum illud ita 3 Videamus. Dixisti, scriptas esse binas testamenti tabulas authenticas ut plures essent authenticae. An negabis ita te scriptas binas intelligere ut plures sint ρ Aut ita scriptae sunt binae ut essent plures qua binae, aut ut non plures. Elige nunc utrum velis. Utroq;

modo dignus es qui ad trabe suspensus nudas usq; ad satietatem calculonum& dupon diorum

SEARCH

MENU NAVIGATION