Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ANIMADV. HERALD. 34'

diorum juris unanimi opera de corio tuo ludentium , flagelleris. Sed nunc respondebo ad quaesita tua pro Salmasio. Quaerere te ais a viro acutissimo, an putet binas tabulis non esse plures Ego quaero a te vicissim qui pilae instar acutus es, an bini Franciscant ex regula sua debeant incedere, ut plures sint incedentes Z Ubi ad hoc mihi responderis, tum dicam tibi an binas tabulas authenticas scribi oporteat, ut sint plures scriptae authenticae. Sed miro acumine stuporem suum explicare & joculari solertia ita se expedire conatur. Video, inquit, quid hoc sit. voluit Salmastus augere Latinam Iinguam duali numero, ne quid deberet Graeca, ctsic existimapit duo plurali numero non contineri , nec binas ergo tabulaι esse plures. Facete, imo ridicule potius. Apud Latinos dualis numerus non est ut apud Graecos in declinandis nominibus,

sed plurali comprehenditur. Ergo binae tabulae plures sunt, & plures tabulae binae. Ita concludit cor Heraldi postquam jecur Papiniani se adoptasse putavit; & postquam

de Grammatico factus est pragmaticus. Hoc ipsium quoq; debuit eum advertere duo non esse plura, cum Graeci illi cati & sapientes numerum δυi ν s ἔ πληθυνδικοῦ distinguant. Ergo videntur existimasse duo non

esse plura, nec plura pro duobus proprie intelligi. Quod autem Romani non agnoverint

352쪽

3so SPECIMEN CONFUT. verint in nominibus dualem numerum, ariinde potest concludi reipsa non disclevisse plures a duobus dc duo a pluribus λ Hoc eodem argumento pa obaretur apud Sinas de Τartaros nullum esse plurium vel pluralis numeri intellectum, quoniam in illis linguis tam late patentibusnulla est discretio nominam pluralium & singularium. A pud priscos AEgyptios nomina non declinabantur nec in pluralem & singularem numerum dividebantur. Ergo & illi nesciverint plures ab uno & a duobus sejungere, sed unus eis idem fuit quod multitudo, & duo iidem cum pluribus, & plures cum duobus. Apud 'ipsos Latinos nomina multa reperiuntur in singulari tantum usitata, cum res tamen

quas significant plures sint, & quaedam

etiam numero infinitae. Calum dixere tantum Romani, non eatos nec celo. Quis inde inferet unum duntaxat esse caelum, non

plura Harenam praestantissimi Grammatici& Caesar ipse in libris de Analogia Latine

singulariter tantum dici scripsere, cum ta men infinitus sit numeras harenae. Trituum similiter ἐνικως dicebatur, sed tritica vitiose. Atqui plura sunt tritica de varia ejus genera. Ipsi etiam Romani loquutione apud se trita satis testantur se duos a pluribus discrevisse cum unum O alteram dixere quem oppo nerent multitudini. Uniuo alter duo sunt.

353쪽

ANIMAD v. HERALD. 3FISie Persius in Satyra quaerenti ; usis Iegethace respondet: vel duo vel nemo. An per duos plures intellexit, te, Heralde, interrogo. Pone loco duorum plures , dc vide an concinna sit de apta vel commoda loquutio. Quis leget hac p vel plures vel nemo. Hoc ridiculum foret. Petebat alter, quis leget haec, intelligens sine dubio neminem esse lecturum.

Respondet alter sibi satis esse si vel duo legerent. An potuit paucioribus se esse contentum profiteri ρ Sed subjunsit etiam sibi satis fieri si vel nemo quae scripsisset legere

dignaretur. Ita Graeci dicunt, τις ἡνel unus vel nemo. Vel, ἡ ολύγοι η άδει , pel pauisca vel nemo. Pro quo Persius dixit , vel duo vel nemo, ut jam observatum doctis. Certe Paucorum notio non potest pauciori numero determinari quam duorum. Infra duos unus est, quo nomine pauci non pot- sunt designari nec intelligi. Et ut pauci opponuntur multis positive, ita comparative pauciores pluribus. Si jam multi de duobus intelligi possunt , utique paucorum nomine vel unus intelligendus fuerit. Quod ineptum est,& inscitiam redolet stupiditati propiorem. Vocabulum plures per se positum pro positivo saepe accipitur:si cum alio finito numero exprimatur, non solum indefi-

Diti numeri notionem habet, ut semper,sederiam comparativam significationem

plus

354쪽

3 si SPE e IMEN CONFu T. plus aliquid quam quod finite enuntiatum est, designantem. Exempli gratia,si dixero, centum in acie cecidisse & plures esse vulneratos , nemo per plures eundem numerum expressiam putaverit qui finite prius

enuntiatus est, sed numero plures accipi necesse erit vulneratos quam occisos. Si in eadem re numeranda a finito numero ad indefinitum transiero, cum indefinitus a finito restringi, non queat, nec idem cum

illo significare non nisi stulte stolideque ponitur. Qui enim dixerit se duos homines feriisse, ut plures caderent, delirabit si nomine plurium non plures velit intelligi quam duos. Fortius etiam nugabitur, si de pluribus numero se sentire declaraverit, cum contra rerum naturam sit, ut duobus tantum percussis, plures cadant. Si vero ab indefinito numero ad finitum transitus fiat in ejusdem rei numeratione, tum indefinitum numerum finitus restringet. Verbi gratia, si plures dicam tabulas a testatore scrip- tas, ut duae essent authenticae & exemplarii causa scriptae, ex pluribus tabulis testamentiquas testator scripsit, quatuor nimirum aut quinque aut etiam amplius , duae tantum erunt authenticet & pro exemplaribus scriptae, reliquae Exemplorum loco , sive copiarum ut vulgo loquuntur, habebuntur. Salma

sius in Miscellis suis observationibus non satis

355쪽

ANIMADV. HERALD. 3I satis animadvertisse visus est mentem Herat di in hac lege explicanda. Quod illi reor

ignoscendum. Non enim putavit in quenquam cadere posse tantam αλομαν, ut crederet plures pro duobus,&duo pro pluribus, non Romano dico, sed vel humano sermone posse dici. Atqui verum est hanc fuisse Advocati Parisiensis foro causisque retorridi, sententiam. Sic enim scripsit in libri Observationum cap. L. Postquam enim dixis set, binas tabulas testamenti eodem temporgexemplarii causa scriptas, ese binas tabulas te-namenti authenticas, sed qua bina scripta essent,

ut plures essent illiin te menti tabula authenticae,plares tabula eodem exempla ; statim subjungit, Quandoque plura testamenta scribebant pel scribi curabant, ut omnia essent authentica , sed quia erant omnia eadem , ideo dicebantur esse eodem exemplo, aut plura exemplaria. In his verbis plura testamenta & plura exemplaria pro duobus testamentis & duobus exemplaribus videtur omnino posuisse, quia & paulo ante binas tabulas de pluribus interpretatus est. Et paulo post Florentium & Ulpianum citat, quasi idem dixerint, cum ille unum tela mentum pluribu3 exemplis consignatum dixit, iste in duobus exemplaribus factum ab aliquo refla- Mentum. Ergo in duobus exemplaribus , Min pluribus factum testamentum idem esse videtur Heraldo, & eodem numero. Duo

356쪽

314 SPE cIMEN CONFUT. itaque exemplaria sunt plura,& plura e emplaria de duobus tantum intelligenda juxta arithmeticam ac Iuri rudentiam nobilis causarum Latronis. Vtramque artem felicissime conjunxisse hinc apparet &plu-Tes nummos ex scientia quam non intellexit corrasisse. An plures ibi etiam pro duobus nos volet accipere An ita ipse cepit

cum eos marsu cava protensa acciperetp Ergo & plures codices in leg. m. D. de Tabulis exhibendis, non multi erunt codices, sed duo, his verbis: Si tabula in pluribus codicibus scripta sunt, Omnes terdicto isto continentur , quia unum testamentum sunt. Omnes &plures de duobus hic erunt capiendi codicibus, nec de pluribus quam duobus. Coriubet hoc vaecordis pragmatici. Si ita est,

etiam tabula plures de duabus erunt acci piendae in leg. Iv. D. de his quae in test mento. Verba ipsa apponam: Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis, unius testamenti νola ratem eodem tempore dominus sollemniter complepit. Si quasdam subulas in publico dispositarab Iulit atque dιlepit, qua jure gesta fiunt, praser

rim cum ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declararetur, non constituentur irrita. Per tuam fide die Herat de an& hic censebis tabulasplures de duabus esse exponendas Ergo& quasdam ex his de alteris erunt sumendae,

castra de unis. Sic etiam & plara exempta apud

357쪽

apud Ovidium nos intelligere pro imperio statues in his ver sibus,quibus dicit volumina Metamorphoseon suarum cum se nolente essent divulgata, ideo se credere pluribus exemplis vel exemplaribus fuisse descripta. ua quoniam nonsiunt penitia publata, sed e '

tant,

Plarabin exemplissicripta fuisse reor. Non pluribus exemplis sed duobus tantum descripta evincet calculator noster, im duobus quia pluribus, nam plures duo sunt. Si in tabulis, codicibus & exemplis exemplaribusue testamentorum plures sentduo, etiam plures haredes in jure pro duobus proposuerit Iurisconsultus Leg. x LII. D. de vulgari dc pupillari substitutione ; qui discretas portiones confunctis pluribus separatim dedit, ct post omnem ordinem institutionis ita scripsit. Sed pudet me in his everrendis sordibus tam diu immorari. Fefellit hominem nugacem & stolidum Lex illa xxv II. D. delegatis M. quae innuit vulgo binas testamen' ii tabulas a testatoribus eo tempore fieri solitas. Hinc ille putavit quasi statum, sollemnem & tralaticium numerum esse tabularum testamenti conficiendarum quem ex cedere nemo adeo debuerit. Ideo quoties in jure mentio alibi occurrit, plurium testamenti tabularum, aut testamenti unius iu

pluribu codicibus facti , aut pluribur exemplis

L a scripti

358쪽

316 S rac IMEN CONFUT. scripti de duobus, non de numero binas i

hulas excedente esse ea omnia accipienda.

Inde & Num. m. supra , cum de pluribus testamentis locutus euet, quasi plura essent proprie duo , prioris meminit, cum ibi quaestio foret de duobus codicibus simul signatis. Sic igitur scripsit: Si igitur plura roperiantur testamenta,ct is qui priore lures institutus est ea junxerit O colligarit. Agebatur de duobus testamentis simul ligatis de signatis, quae ille plura esse voluit, & ita diei deberere dicta etiam Jurisconsultis censuit. Qua fatuitate & stoliditate haud scio an alia ulla

major aut monstrosior possit monstrari. Graeci Arithmetici δυiυν numeram non

pluralitatis proprie habere significationem docent, sed esse χltas ἀ mi M. Et de his quidem hactenus, quae non duobus ver bis, sed pluribus refutari fuit necesse.

359쪽

C A P. XXXV. Recte interpretatum esse Salmasium verba Legis Pro

culus x LVII. D. de Legatis Π.eXemplarii causa. Non

interpolassepriorem explicationem suam neque immutasse, neque ad Heraldicam , qua Hulti mas, divertisse. Stupor Heraldi cum summa impu- .dentia conjuncta .

R I tarditate animi ac stupore mersus depri-Mmitur Advocatus , haud minore tamen impudentia elatus alias erigitur. Duo sunt quae egregie facere novit, strenue nugatur δίsplendide mentitur. Quod Proculus in lege supra citata dixit Exemplarii causa, interpretatus erat Salmasius, ut loco essent exemplarium, se exempla inde transferri possent. Hoc quia videbat esse ridiculum , intactum se reliquisse h1c profitetur Causidicus,contentus rem explicare. Rogo mihi dicat quid ridiculi in ea explicatione viderit. Ostendat si potest qua parte peccet illa interpretatio Salmasiana. Diximus ante, & ipse Causidicus id agnovit , in ea lege exponenda duas esse solas Doctorum opiniones. Quippe alios velle exemplarium, sive exemplar,esse originaleo primariam scripturam, alios id quod ex aIio

transiriptum. Haec sunt ejus verba in Observationibus cap. I. Salmasius priorem sententiam sequutus est, quae exemplarium pro

originali & primaria scriptura accepit. Itai Z 3 ergo

360쪽

313 SPE cIMEN CONFu T. ergo binas tabulas exemplarii causascriptas apud Proculum interpretatus est , ut essent loco exemplarium, id est ut exemplaria e ssent authentica. Exemplar autem sive exemplarium proprie est ex quo exempla describuntur, id est ανπικαφα. Ideo in sua interpra-tatione addidit, ut exempla inde transcribi possent. An negabis, b manifestorum infitiator, exempla ex testamenti exemplaribus describi solita ab his quorum intererat &qui ideo post mortem testatoris aperiri testamenti tabulas a Praetore petebant, & inspiciendi describendique potestatem sibi

dari 3 Hinc edictum Praetoris, cujus mentio in leg. I. D. Testamenta quemadmodum aperiantur , quo Praetor, Omnibuι quicunque desiderabant tabulas reflamenti iu=icere.

νel etiam describere, inspiciendi describendique potestatem se facturum pollicebatur. Qui describebat tabulas testamenti, ab exemplaribus ejus vel tabulis authenticis,exemplum utiq; sumebat. Nihil enim aliud est describere quam exemplum ex tabulis authenticis facere. Exemplar autem est ipsa authentica scriptura de qua exemplum describitur. In leg. I v. D. Familiae erciscundae, Exemplam ab authenticis tabulis distinguitur, ut aiν κομψον ab exemplari sive archetypo. Apud Paulum lib. iv. Sententiarum Tit. VI. post agnita signa a testibus, linum incisum, aper

SEARCH

MENU NAVIGATION