Io. Fernelii Ambiani de abditis rerum causis libri duo

발행: 1560년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

LIA 'R PRIMvs. IT suseipe. BR. Rem ut vis aggredior, & in primis rogo te certo ne scias naturam aliquid esset P n. iii naturalis philosophiae praecepta tradunt, stu d natura naturam quandam esse non dubitant, a qua dc se otio, ut appellant:idque tanquam notissimum apud omnes peruulgatum,philosophiae principium statuunt, quod nestae demonstrari deabeat , neque possit. B R. Illam ne tu aliquando aut vidisti, aut manu tractasti P H. Videre non contendo, si modo cogitatione satis hanc possum consequi.Tu igitur alio perge. B R. Eorum

quae mundus habet omnium, alia per naturam esse dicuntur,alia per alias causas, ut per artem vel fortunam. P H. Quomodo B R. Quae sponte fila interioreque impetu prodierunt, natura esse dicuntur,ut quatuor mundi elementa, me talla,stirpes omnes, cuncta animalia, horumque partes at lectica aut domUS non natura, sed arte suam rationem est adepta Neque Vero animal, neque stirps, neque quicqUam caeterorUm naturalium appellatur natura, sed duntaxat a natu ra, a qua oriri dicitur, consistere atque conseruari: hoc igitur ortus omnisque actionis occultum

intimumque principium, natura cuiusque rei diacitur Sc est. Huic materies quaedam subiicitur, furis du- quemadmodusimulachro aes aut lignum: quam psex. sane oportet & naturae nomine dignari. Sic v numquodque ex naturis duabus conflatum est,

quae nullo pacto seiungi,aut distius e locis con sistere queunt: sed est utraque alterius sic appe-

22쪽

Formam et feri et peri

re : materiam

ver) pcrpe, tuam esse.

18 DF ABDIT. RERvM CAUSIS tens, ut ei annexa alioqtii moritura foueatur Materies ea quae formae tanquam primum fundamentum substernitur,dum res ipsa composita perit , atque in aliam facessit , una eademque permanet. Omnis enim quae gignitur substantia ex quodam gignitur fitque subiecto: quemadmodum ex aqua sat aer, stirpes Sc animalia ex semine, neque quicquam fit ex nihilo. Atqui sub tectum ex quo aliquid factum est, ex materia Scspecie conditum erat species periit abii que succedente altera,priuationemque tollete: materia autem eadem permansit: quae hanc subiecta substrataque exciperet. Necesse igitur est hunc in modum stibiici quiddam in quo feruato ac superstite fiat rerum conuersio. Ex quo intelligi-tUr materiam nec ullo ortu generatam 3c indicsolubilem esse immortalem seculis omnibus, ac ut ortus ita & interitus expertem: atque dum gignitur quiddam, eius solum formam nasci emergere dum occidit & extinguitur, eandem

occumbere: materiam autem rerum omnium CommUnem, Unam eandemque perpetuo manere. Si enim quando res oblitescit, illius materia simul interiret & dissiparetur, communis rerum omnium moles , iamdudum , vel Opius esset absorpta, nec hominum Vniuersum genus, nec rerum natura omni nec ipse mundus stare posset. P H. Haec satiS probe teneo. Age vero aliud edisseramus. Si ex alia quapiam res Omnis genita profluxit, a qua materiam sitam, quasi a

fonte

23쪽

LIBER PRIMvs. Istfonte,hauriret: cur tandem elementa desiderae V naturalismus, quae in cocreti huius corporis pocreatione materiam ex confluanti B R. Vt haec quoque genitis costitu- qmor m

tisque rebus materia subministrent: etenim ma in chmq' teria prius ab elementis profecta, in sabiectum s' 'r' 'quondam migrauit,ex quo quidque oriri nasci

que contuemur. P H. Mente tuam no assequor:

dic igitur, si lubeticlarius. BR. Subiectu id cor pus ex quo procreatione quiddam nascitur dc emergit, aut est omnino simplex aut copositum.

Ex simplici nihil nisi simplex duci diriuatiq; po test,quod motus illius simplex sit & uniusmodi.

Qua ex causa elementa in sese duntaxat soluuntur,& retro vicissim commeant,& Vnumquodque ex alio fit simplici. Ex composito autem Corpore non simplex, sed aliud compositum essicitur, quod nunquam possit ex simplici prodire

P H. Sic res habet. B R. Conclude igitur aliam elementis, aliam concretis corporibus esse materiam. P H. Id consequens esse video, quanquam nondum mihi dilucide patet. B R. Dicam igitur luculentius: Elementorum simplex,concretoruVero ex elementis composita est materies. In illis sola principia in his utraq; omnino tum principia, tum elementa ins t. Simplicissima est elementorti inter se comutatio, in qua quod prius est posteriori simplice materia exhibet. Cocretis

mistisque corporibus gignendis,unius elementi materia satis esse non potest, sed necesse est quatuor illa permistione confusa, gignendis rebus B ii

24쪽

EO DE ABDIT. RERvM CAUSIS idoneum se sibiectum exhibeant substernantq;. Vt enim dubitare non possis aurum, argentum, ferrum,metallaque omnia:item unionem, hy acinthum, sinaragdum, uniuersiimque lapidum concharumque genus,non ex unico sed ex petamistis quatuor illis rerum initiis originem duxi se: aut si mavis, ex terra tanquam ex matre , sed quae ex aliorum temperatione idoneam constitutionem sit adepta. Ita etiam stirpes& animantia quae non statim e terra, sed ex semine edita sunt in lucem, quanquam longiore tractu complurium mutationum interuentu,ex iisdem tamen rerum primordiis,quae in semine & alimento tenebantur, materiam acceperunt. Haec

igitur illorum materia non ut elemetorum, simplex est,& omnis formae expers, sed multa compositione& coformatione instructa, corpus iam

physicum, de proprie subiectum appellatur: in

In rerum quo quatuor elementorum s bstantiae incorrua permutatione piae persis fuit .Quinetiamsi ex hoc intereunte aut interitu corpore aliud proferatur liae, quanqua alia pro-e mcta brum3 portione aliaque permistionis lege ntegrae mar ita ' nebunt, dum extrema tandem dissolutione in

sitas naturas quaeque redeant,& restituatur uniuersitati. P H. His omnibus memini me non ita pridem ex naturali medicing parte informatum institutumque fuisse. Iam tempus est, finem inter nos disserendi fieri. En hortus eius quem tantopere eXpetimus. B R. Huc sane stanta vis est sermovis nullo viae taedio peruenimuS. PH. VC-stibulum

25쪽

MBER PRIMvS. 2Istibulum ingressi, apud hunc amoenissimu fontem anhelantes coquiescamus,ac tantisper respiremus, dum aliquis domesticorum qui nos introducat,occurret. B R. Nullus est quieti locus, ostium iam concrepuit. P H. Quem quaerimus adest suo more, meditatione plenus: bene res habet,nondum in literarum colloquia se contulit cum amicis . sensit aduentum nostrum Notendit ad nos exaduorsum B R. Age Ocytis,& congredere. P H. Saluus sis Eudoxe perdo e. E v. Vos quoque saluete: aduenisse quidem vos gaudeo, ut huiusce philosophicae sodolitatis numerum augeatis,sitque nobis plenior ad studiosam rusticationem occasio, P H. Nihil quicquam nobis est optreius nisi vobis molesti sumuS .E V. Opportune quidem venistis,si quid affertis, etiam ii nihil affertis. P H. Afferimus sane quod vos totuhunc diem magna occupatione distineat. Ev.

Quid is huc mi Philiatret Quid quaeso rei huc

vos tam matutinos egiti An quid est quod mea opera opus sit vobisy P H. Maxime. Eten in angimur vehementer ea disputatione, quae nuper agitata est de diuinis morborti remediis: hicque noster Brutus,quanquam supra Vulgarem modusit multos annos philosophatus, optauit tamen in tuam familiaritatem & colloquium Venire,ut quantum ea de re gestas animo,tantum per tua humanitatem intelligeret. Itaque rogamus, ut

quod inter disseredum assequi haud potuimus, id tu docedo nobis planum facias si modo nunc

26쪽

2E DE ABDIT. RERUM CAUSIS

tibi licet per ocium,& si familiarem hunc amicorum coetum soluturi no sumus. Ev. Arduum est quod petitis, dc a veterum paucisSimis comprobatum: quumque non facile sit nouam rem ad communem hominum mentem &. assensum accommodare, vereor ne si id percrebrestat, atque in sermone multorum incipiat esse, primo aditu indignum commentatione videatur e quo sit ut non facile vestrae acquiescam petitioni. p H. Confidimus rem uniuersam ex naturalis philosophiae principeis sic te demonstraturum,ut ei qui syncero candidoque animo totam praeceptionem diligenter audiet,nulla irrepat calumniandi occasio. Tu Mathematicorum more, ex principiis, quae sunt omnibus vel plebeiis recepta, soles rem omnem tam aperte CO-ficere, ut qui ab illis ad extrema occultiora, tanquam manu deductus sit iis tandem n5 minui quam illis fide tribuat & asses Itiat. B R. Illa docendi ratio eruditis quibusque viris, maximeque Graecis veteribus probata excultaque est, propterea quod tuto ac facile quicquid suscipit, e- monstret. Quocirca hac inniti praestantissimum semper esse duxi,tametsi imperitis non perinde placet,ut quam assequi non possunt,neque iudicio decernere nouerunt,quo quidque loco statuendum sit. Gaudent enim ieiunis nudisque quibusdam propositionibus de sentetiis destitu tis munitione demonstrationum, putantque iisse scire,demostrationibus se obrui, potius quam doceri.

27쪽

23 LIBER PRIMUS.

doceti. Vnde fit ut scriptoru cuiusuis fidei & authoritati omnia tribuant satis esse rati si quid audierint a probato insignisque fam*viro dictum.

Proinde quas ex optimis authoribus mira dili gentia obieruarunt praeclaras sententias incompositissimh c5gerunt,quae minus cohaeret quam scop, dissolutat. Putant id artis esse primum &maximuiui nihil arte,modo pulchre sententi osc-que dicatur. P H. Valeant isti, mendicent perpetuo,& alienis rebus inhaereat, curentq; ediscere singula,quam scire potius. B R. Tu Vir optime, tuo more facito,& si quid in morbis aut in eorsi

medicina diuinui inesse putas,id per philosophia

obtestor,ne pigeat nobis quicquid est exponere. Nihil est cur rei aut dissicultatem aut nouitatem causeris nouimus Sc quantum possis , & quam nihil tibi nouum sit. Ev. Possum forte aliquid, quia posse videor. Paucis certe quide omnem c5trouersia vobis dirimere possum,si in caput unuac si immam,totum coniici velitis. B R. Tam est ardua,tamq; abstrusa noua haec de is sis Sue sen

tentia,ut si pro dignitate eam exponi ac discuti placeat necesse sit,antequam ad medicinam venias, difficili ma quaeq; ac longe pulcherrima naturq principia excutere, Sc reru omniu OrtuS,pri mamque formaru origine interpretari. PH. Mihi quide iucundum erit ac dulce,a vobis haec prius edoceri, quam rei medicae totum me deda. E v. At mihi graue est, ad haec quasi incunabula re uocari quae nec satis memoriter teneo,neq; hac

28쪽

a DE ABDIT. RERUM CAvs Is decent aetatem. B R. Age precor, ne peniteat in hanc rem aliquot horulas nostra causa colloca

re , quo & nobis satisfacias, & res tota planioreque suis principiis orta esse videatur. fac ut ait ram diei parte in hanc operam perdaS,Velut animi causa confabulando. E v. Conabor equidem, quando me tantopere urgetis, &praestabo quatum mea feret tenuitas: sed meos tamen familiares adesse volo, quos scio philosophiae studio

philosophos,qui mihi huc venere comites, Vt se nobis sectos,n videbitur, adiungant: reperieS in hortis deambulantes. Vos cessatores scana parate in aula,quq hortis adiacet ex ea enim resione salubrius inspirat coelum,his maxime diebus, quuterra in omnis generis stirpes, 3c flores se resoluit. En adsunt quos operiebamur: ingrediamur omnes, dc sedibus in umbra positis disputemus P H. Placet. E v. Nullum hic statuite dignitatis Ordinem locum quem cuique fors tulit,capessi, te. Liberum erit omnibus, hac de re quae sentiet dicere,nulli indicetur flentium nec enim aequuest in hac sodalitate. Hic philosophi, qui pridie

Venerant, Quae sit,inquiunt, vestra quaestio, ignoramus. Agemus Pythagorae discipulos: disse mus aliquid sine ullo periculo. E V. Tacerem Vobiscum si per hos liceret. Quoniam vero amicorum & philosophiae gratia nihil reiiciendum, sed audendum potius est aliquid, prouinciam maiorem, scio,viribus meis suscipiam: quo & si

nihil

29쪽

LIBER PRIMUS. Esnihil adferam dignu tantis viris,recreabo tamen animos nouitate rei. Itaque de occulta medicina locuturus,rem paulo altius repetam, ut a fundamentis opus extruere, & suo loco partes omnes collocare possim BR. Sic Optamus, velimusque te rem ipsam iam nunc auspicari.

mam , substantiam esse , non accidens,

Ateria est constans permanenssque subiectum , ex quo Omnia procreantur: & quanquam per se ipsa, & a forma remota non

inuenitur,prima tamen in compore supponitur , tanquam fundamentum, Cui forma innitatur ac innt,veluti receptaculo omnium vicissitudinum, Ss commutationum. P H. Nos isthac ad te venientes longa commetatione discussimus,ut renouata eorum memoria,instructiores essemus ad tuam disputationem. E v.

Si haec ut debetis,recipitis, dubitari non potest materiam substantiae rationem & genus subire, utpote quae in composito prima subiicitur, dc

permanens continentes rerum VarietateS noua

tionesque sustinet. A R.Neis huc quidem nos in disputationem reuocamus,satis omnibus perspi.

30쪽

cuum. E V. Sed neque illud quod est principij

loco recertum, cuiusque substatiae naturalis foris mam actumque primum , substantiam dc ipsam esse. B R. Quid ita γ v. Nam si in genere substantiae est materia, multo (arbitror) magis ipsa forma, quam vos hac longe perfectiorem esse non inficiamin p R. De forma non adeo com pertum est, quod ea per se subsistat usquam, sed in materia semper ac subiecto sit, ad accidentis fere similitudinem. γ v. Vastum est hoc disputationis mare, in quod si semel vela pandimus, longa nobis erit,& grauis ex concertatione perferenda iactatio: nec nisi post longos erroreS Veniemus ad illum vobis, ut dicitis, optatissimum portum. B R. Rem totam percurrere satius est, si tibi per ocium vacat. Ego enim, Vt ingenue fatear, a grauissimis quibuldam authoribus fiuninstitutus, qui aliis quam tu prinsipiis nixi, Omnia quaecuque mundus continet,ipsasque rerum formas ex elementoru permistione nasci ac prodire contendpnt Illi materia totam rei naturalis substantiam esse confirmant,huicque rythmum quendam seu concentum affectionum qualitatumque accidere,quq forma sit,per quam & nomen habeat,& a caeteris diuersa sit.his enim suis qualitatibus res quaeque cognoscitur,& sensibus nostris sese offert. Multis rationibus cotendunt, id Aristoteli rei formam dici, eamque esse per fectionem, dc finem ad quam rei ferebatur pro

creatio : per eam habere & figura ela finitionem, re peta

SEARCH

MENU NAVIGATION