Io. Fernelii Ambiani de abditis rerum causis libri duo

발행: 1560년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

LIBER PRIMUS. 2 M perfectionis complementum. PH. Si hoc ita tibi statuendum esse videtur, aut rationCS prO- ducito,quarum te moueat probabilitas, aut si id non potes,celebris authoris testimoniti. B R. Vtrunque adferam: nam Alexader Aphrodi ius Peripateticae familiae sectator praecipuus Aaec vi detur iisdem propemodum verbis dixisse, quo

loco sic ait, Verum enimuero in igne quod na- turale ac simplex corpus est, calorem dc siccita- tem speciem facimus, & ab iis atque in iis geni tam leuitatem hcec enim principium est motio- nis ad superiora tendentis. P n. Hoec fortasse ex L aliorum sententia pronunciauit. B R. Minime

vero , sed ea fuit opinio tum maxime celebrii, caldhis aquam etiam Galenus,quem Alexandri tempore rum odisei G- vixisse scimus, probasse videtur: nam neque id porri in quaestione vocavit, & libro de elementis primo qualitatem passim elementi speciem appellat, aitque ignem ex materia constare Sc quali late Hos non paruo post interuallo tutatus est

Philoponus philosophus in primis magnus, Scpost hunc alij plurimi celeberrimi nominis Scgrauissimae authoritatis viri. P H. Quae ratio pOtuit illos in istam opinione induceret B R. Quod cum prima elementa , per temperaturam subiici fierique mistorum corporum materiam oporteret, esset quoque necesse illa retundi, dc ad medium quoddam temperari, si exquisita erat per mistio futura . Contendebant autem illud fieri non posse, nisi elementorum formas in qualit

32쪽

- ratio.

28 DE ABDIT, RERUM CAYs Istum genus & ordine referrent, quibus solis proprium est intendi & remitti. Mupto post tempore Averrhois acerrimo vir ingenio,lectis diligenter singulorum decretis, hac ipsa ratione eo necessitatis redactus est, ut elementorii formas amcipitis inter sinceras qualitates de com yositorum corporum formas naturae statuerit,illasque qualitatibus & substantiis interiectas utriusque participes esse.Quatenus enim elementis perfectionem cosistendique vim tribuunt, substantiarum viribus pollere. quatenus vero in permistione comta intendi aut remitti videntur, qualitatu vim& potestatem exercere. Haud secus enim formarum , quae in elementis inhaerescunt, coitionem fieri autumat, quam contrariarum qualitatum confusionem, quasi propriae clementorum qualitates remitti nequeant, nisi de ipsae pariter comutentur formae. Si enim aliqua ex parte eas quispiam retundi dicat, cum sit reliquarum, in hquit, eadem ratio, possent quoque omnes illoruqualitates in nihilum tandem redigi, forma sit- perstite dc haudquaquam offensa. Id autem petaquam absurdum in natura videtur: neque enim subsistat ignis, omnis caloris expers: neque aqua ab omni humore destituta. P H. Aduersus hunc autem aciem struunt optimi quique Aristoteli interpretes , qui omnes assirmant elementorum qualitates nonnihil ac leuiter retundi possh, foramis eorum, quae verae substantiae simi, seruatis,

neque illas obstare quominus elementa possint

33쪽

diene perfecteque misceri. B R. Ego cum praecla. Falsis philosophis censeo, elementora species, que- id modu dc qualitates eas quas primas vocitant,nter se dissidentes, coire tamen ac congredi r nissioneque couenienti temperatas, ras' o,ur mi-cer hinc totius compositi unam simplicemque brmam prodire. Tu vero si vis elementorti sp cies nequaqua retundi, quo pacto illarum tem,eramentum fieri intelligas haud equide video. n. fiet, inquit Aristoteles, primordiorum sub antiis ad minima diductis cofuseq; permixtis. 3 R. Id appositionem esse dico, non comixtam

emperaturam. P H. At Vera mistio tum perfici- inhaur dum totae praeterea qualitates totis confun-luntur,etiam si non sint illorum formae totae to-is confusae. E V. Quid vos tantopere moraturiaec philosophica concertatio, quae aut nihil aut ninimum seu is ad hanc rem sit allatura . De diueras tu certe quidem, his posthabitis, ad gratiora & longe utiliora properare. Quid de elenentorum formis statuas, parum laboro, si molo cum praeclaris philosophis tibi coueniat, con- retorum corporum formas in substantiarii ge-iere constitui. B R. Conueniat sane : nec illistrorsus adhaereo, a quibus dixi me aliquando uisse institutum, sed tutiorem viam ingressiis, am pridem concessi in familiam longe celeber

imam , eorum qui compositorum formas inter,ersectissimas silistantias collocant, elemento-um formas inter qualitates referunt: am qu -

34쪽

3o DE ABDIT. RERUM CAUSIS stionem etsi tu ad hanc rem parum facere ducis, vellem tamen de illa tuam audire sententiam.

E V. De his nihil certum, nihil constans . nihil omnium consensu probatum definiri posse setitio , quandiu mens humana corporis hoc veluti ergas illo inclusa, neque materiam , neque for- E metorum inam sentibus cognoscit. B R. Sic arbitror: n ut rerum Nam ut en ni tam discordes illi fuissent, qui in hanc mis esse sub u uestigationem diligenter incubuerunt. E v. Si

stantias. tamen placet, haec rationis probabilitate diiu diacari oportere, illorum potius accedam senter tiae, qui Vt concretorum corporum, sic nullo discrimine & elementorum species,puras substantias esse pronunciant. B R. Age vero si quid ad eius rei fidem in animo premis, hoc exprome et

neque enim te vel temerc vel citra rationem, ita sentire puto. E V. Caeterorum rationeS omitto:

unius Alexandri, quem tu tibi praecipuit ducem legisti, sententiam in te profero. Age igitur obfri r cassi- oculos aperte ponatur Alexandri locus, ubi ele mμ' mentorum formas scriptura prosequiturivi inde nobis sit integra sententiae nostrae confirmandae D potestas. B R. Quamobrem sinquit ea species,, quae ab arte proficiscitur, substantia nullo pacto est, quemadmodum Sc ars ipsa: forma vero quae, , est a natura, proculdubio substantia est, quem admodum & ipsa natura . Verum enimuero in , , igne quod dc naturale & simplex corpus est, ca- , , lorem siccitate speciem facimus, & ab iis at-M que in iis genitam leuitatem. His plane assirmat compositi

35쪽

LIBER PRIMUS. 3r

compositi naturalis formam esse substantia , et menti, alitatem,sicut re artificio aliquo fabricatae rei: neque est de illius opinione quicquam altius inuestigandum. E v. Sed haec videri posse sunt, neque satis circunspecte dicita, nec ulla d monstratione suffulta: noli librum ponere. sedeo ulterius euoluto. lege quae paulo post adiecit. B R . Perplacet. Illis commemoraris haec subiicit,

Quandoquidem non potest ipsa species, per se si

seorsium a materia separata & abiuncta subsisterum c. re: utranque tamen substantiaram esse non ambia regimus. Nam siclit materia, ita & naturalis spe-cccies substantia est: partes enim substantiae, sub- stantiae fiunt. Quinimo quia pars utraq; sita stam cctia est,id quod ex ambabus constat,& substantia re& una quaepiam natura est, non ut quae artificio cc fieri videmus. Horum enim subiectum, substan- ttia est: sipecies vero, qualitas esse creditur. Haec cene tibi satis sunt E v. Satis profectio . sed inspice Demo ratio propius an aumoris mentem pure fideliterque contra Alta edideris. B R. Quid ni pure ac fideliteri certe disses quidem ad verbum. E V. Iam igitur accipe. Pa

tes sinquit substantiae ,substantiae sunt atqui tam

elementum qctam compositum corpus, est substantia. Ergo ut corporis c5positi sic & elementi partes, substantiae sunt. Hac ratiocinatione si demostrat Alexa ter, naturalis copositi formam esse substantiam eadem conficiet, ipsius quoque clementi sipeciem, ad substantiae genus esse reserenda. B R. Haec ne mihi tendebas retiat si v No Oa

36쪽

32 DE ABDIT. RERUM CAUSIs ego, sed tu tibi ipse,si qua sunt retia, circundedi s L. B R. Captum equidem me esse sentio, sed se mel, quod si me iisdem iterum implicare possis,

tum voro demum teneto: nam haec quidem retia, eo mihi facile perrupturus videor,quod Al xandro forma fortasse pars elementi no est,utpo, te quae illo iudice qualitas est, quanquani misti forma pars est totius 8c substantia. E v. Si solam materiam esse dixit elemeti parte, a qua OAta Orculis aeo Are habeat, elemeti species quae qualitas est, nihil conferet illius cssentiae. PH. Etiam atque etiam vide quid agas: in praecipiti enim ac lubrico stas, vix ut insistere aut ingredi sine casse posciis. E v. Dic mi Brute, nonne materia una est re rum omnium comunisi B R. ita iudico . E v. At

rerum naturalium essentiq plurimum inter se discrepant. B R. Mihi quide ita videtur. E v. Quo igitur pacto poteris illas rerum differentias a materia, quae Omnium una est & eadem, constituere aut quemadmodum ab illo rudi &Communi rerum omnium principio, res quaeque propriam ducet sui genetis essentiam B R. Non

video. E V. Itaque si rerum quae ex natura con

stant, diuersi sunt ordines, & differentia genera,si propria quaedam est de sua cuiusque natura, necesse est praeter comunem illam materia, aliud quiddam instituit, quo res singulae suam adipiscantur speciem,& suae cuiusdam naturae sint. B R . Necesse id quidem est. E V. Illud vero quicquid est quod essentiam toti largitur,praeclarum

37쪽

quiddam esse conuenit, & materia praestantius. B R. Sane: nam ex eo illuna res quaeque nomen sortitur. E M. Atqui hoc illud est, quod tu specie ac formam rei appellare soles. B R. Solent & plerique omneS. E V. Ergo necesse est formam,ege primam ac pCaecipuam rerum omnium partem. B R. Nihil equidem verear, de secundis id fatericorporibus, at elementorti longe diuersa est ratio. Horum enim species qualitas est. E V.Quodam veluti circulo in easde reuolueris tenebras ostendi una eademque ratione, omnis substantiae siue simplicis silue concretalis oeciem esse sub stantianu sed quando ita res exigit,VeniamuS tamen ad singula, eorumque sigillatim naturas e plicemus. Stirps aut meralium,formq suae debet,

quod stirps est aut Petallum: & reliqua eodem

modo omnia. Verumne id est B R. Ita volunt. 2 V. Ipsum quoque elementu necesse est ut elenenti rationem a sola acceperit specie. B R. Et d quoque. E v. Atqui per formam elementum

ubstantia est, &huius generis substantia. Nam it huius illiusve generis substantia siit, hoc est ut

it vel ignis vel terra, non potuit a materia Cape A, quae est rerum omnium Comuni S. B R. Hocam paulo ante concessi. E v. Vndenam igiturZi R. A sua forma. E V. Ergo haec elementi

na, per quam ignis est ignis, & ab aqua differt, ubstatia est. B R. Quomodo i E V. Nam si imis: st si ibstantia,ut fateris ipse, quod illi tribuit vignis sit, ipsum quoque substantia est. B R. Con-

38쪽

tione.

sentaneum est. A v. At ea est ipsa ignis ratio, qua tu formam esse non inficiaris: quo fit ut conci datur necessario, cum ignis, tum cuiusque ele menti formam substantiam esse. Inde nos et mentum vel aliam substantiam definitione comprehensuri, non figura, non colore,non pulchri rudine,non turpitudine finimus, sed ea substantia aqua res quaeque naturalis suam duxit essen tiam, ea autem forma est, quae rei cuiusque definitionem concludit. Rursus ut stirps a metallo,& animal a stirpe, formae varietate 3c dissimilitudine differt, sic dc elementum, quod ipsum quoque lubstantia est, a caeteris substantiis distabit natiua quadam dc insita sibi substantia. Vt enim substantiae essentiam nullum accidens ex plere potest, sic neque potest illa rerum di ita me, id est,ut quidam loquuntur, essentialis differentia ex accidente constitui, quippe quod rei naturalis essentiam immutare nequeat. Cum igitur in caeteris omnibus substantiis id quo dissidet unum ab alio substantia sit,qui fieri potest ut

in elementis quae verae substantiae sunt, hoc secus habeati B R. Istam hercle cotrouersiam non fovebo diutius, praesertim cum eam induxerim, rei tuae non admodum, ut dicis, necessariam. Proinde non verebor hac de re pedibus in tuam ire sententiam : vixque credam Galenum , Al xandrum, Philoponum, dc reliquos huius famialiae celebres viros, elementis formam tribuisse,

nullius substantiae participem, ex solis qualitati-

39쪽

LIBER PRI Idvs. nbus conflatam. Sed (vt Avicennas interpret tur quia nobis ignotae fere sunt rerum essentiae, de quia non sunt sua formis imposita nomina, eo factum est sertasse, ut illi viri elementoru se mas propriarum de inseparabilium qualitatum nomine appellauerint. E v. Hoc sane tolerabialius : ita enim maximos viros,a Crassae ignoratio nis crimine , modeste vindicabis. PH. Iam me nihil huius quaestionis poenitet , etsi modo verebar ne improbius fecisse viderer. Et quia puden dum non est discendi studium, nihil reformida bo philosophica quaeda denuo in medium proferre. E V. propone igitur quam potes breuissime, ne properantes ad grauior nos medio cur

corporis simpurem esse formae substantiam , neque hanc esse exi ubiecti formis ortam,

contra Alexandrum, CAP. m. PHILIATROS,

MN Is quae sensibus apprehenditur substantia, ex stibiecto dc specie tanquam e suis partibus es hcomposita, quemadmodum dc quaecimque ars cssinxit, in aeris, lapidis, aut ligni materia, spe-iem quandam ab arte,& ornamentum habent.

40쪽

m DB ABDIT. RERUM CAvSIS E me R Esementum quod corpus est simplex, pro subie Statim eum csto simplicem & prorsus informem, ab omni-poris mite iis que specie destituram materiam habet Compo- composita ex situm autem mistumque corpus naturale, sube merum ess, tectum simplex habete nequit. Sic enim vide

teria multi- pu (GLT iameti vocant) quod est omnium 3lex est. compositorui longe simplicistunum, ut aurum, ut lapidem, ut ferrum, permistum & e quatuor elementis coagmentatum subiectum habere. Siquidem ante concessimus, misti corporis materiam a quatuor elementis ductam esse,quq asse uatis suis formis in nusto corpore permanerent. Nam si perirent illorum formae, tum re Vera i teritus esset,haudquaqua permistio. Quinetiam

multiformae variaeque naturae corpuS contem

plans, cuiusmodi haec rosii, aut ista tam blande

nobis arridens laurus est,oculorum obtutu clare

video neque enim demonstrationis fides maior aliunde esse possit subiectum corpus ex multis dissimilibusque partibus habere, aliam esse radicem,aliurn corticem,aliud lignum, aliam medullam, alia folia, alias baccas. Rursum dispari magis.& ampliori varietate distinctum esse an malis subiectum. quod praeter eam partium diuersitatem, conformationem quoque in illis ha-Di mi uri, buit & multiplicem figuram. E v. Rem attigistico strat p* Philiatre, utilissimam omnino. nec ulli opib nor, dubiam, quippe quae sensiti plus satis com-

perta siet, & si tarte rationem praeter scusum VCequire

SEARCH

MENU NAVIGATION