Io. Fernelii Ambiani de abditis rerum causis libri duo

발행: 1560년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 화학

421쪽

LIBER SECUNDUS.

ciri e Grauis est eorum temeritas qui cximium quoddam remedium nacti, sine iudicio, sine arte, utcunque sors tulerit statim ad curationem proferunt. Olim Empirici ad unumqueque morbum magna remediorum sylvacoparata, quodlibet nullo delectu ad curationem adhibebant, id si forte parum profuisset, continuo ad alterius Opem concurrebant, subinde facta mutatione dum morbus vel sponte , vel naturae beneficio quam remediis potius sanesteret, postremo adhibitum totius curationis causam fuisse persuasi. Haec ratio tantam remediorum sylvam peperit, nihil ut toto obuersetur orbe, quod non in medicina: vssem accomodetur. Medendi viam,quae uni remediorum multitudini fidit,parum tutam

intelligens Hippocrates, ipse artis quasi vestibulo dixit, Experimentum fallax: id nimirum quod

nec ratione, nec methodo nec iudicio suffultum stabilitumque sit. Quod vero ex Galeno afferebas, facultates quae totius substantiae proprietate sunt, a methodo & ratione alienas esse, non id circo dictum putes quod illis nulla methodo uti conueniat, sed quod non ut quae sunt in calefaciendo,frigefaciendo,humechado sicca radoque, methodis reperiantur. Illas enim non ratione ab odore vel sapore, sed sola experientia inuenire possis. Nam, inquit Galenus, cur hic lapis tacto vulngre ex quo sanguis prorumpit, cursum eius reprimat ac sistat, haud nouimus. At cur lapis quem vocant haematiten, in oculares facultates

422쪽

i 8 DE ABDIT. RERUM CAUSIsin datur, haud latet: nam id rationis inuentu es Itaque occultae facultates quq manifesta demonstratione sciri haud possunt, methodo tamen Scratione ad morboru curationem adhibe lae sunt. I R. Placet haec interpretatio. Caeterum quas dicimus experientia sola cognitas vires, putasne casu & animantium imitatione inuentas quemadmodum ferunt ab Ibide clystere, ab hippopotamo venae sectionem, a ceruo venenatis sagittis confixo, dictami vires edoctos nos esset E v. Potuit illinc fortasse experiendi quaedam occasio.& experientiae initium deduci: at perfectio ipsaque experientiae fides de constantia, non nisi ratione conquiritur. QVum hic remedium adhibet ieiuno, ille pasto: hic morbi initio nec pra purgato corpore, ille inclinanto iam morbo: hic in affectu simplici, ille in composito: hic in leuiore dc perfacili, ille in cotum ac uterque experitur quidem, at no similiter. Existit ergo experiundi que dam ratio , qua spreta quaeTunque utilia hic e perietur, ille haudquaqua probabit, aliaque per quiret: hinc sane tot experimentorum procellis& undis demergimur. B R. Qua quaeso ratione

expcrimenta comprobare liceati E V. Eadem nimirum qua de morborti curationem exequimur. B R. Hanc igitur summatim breuiterq, perstrii ge. E V. In q(lemcunque curandum morbum in

cideris , aestimandum principio manifestusue is sit, an occultus: si occultus s nam manifestos hic

non persequor simplὴxne & solus, an manifesto

423쪽

ictimplicitus. Quum occulta pernicies inuasit , si

purum corpus erat de integre sanu,serc solet sim plex &: solitarius esse morbus: sin vero vel ple- thora, vel cacochymia, vel obstructione, vel alia causa praeter naturam corpus tenebatUr, ViX potest qui invadit occultus morbus simplex esse. in hoc igitur curando non ante afferenda sunt rc media quae totius substantiae contrarietato cum profligent, quam plethoram cacochymiam, Obstructionem aliamve causam medendi arte summoueris. Siquidem hae occultam perniciem fovent, & antidotorum vires infringunt. In ca- cacochymia quae praesertim Ventriculum, primas venaS viseeraque Occupatierit, Occultae medicaumentorum vires quasi sepultae franguntur & hae betescunt, perinde atque si in lutum sordidissimum demergerentur. in obstructione praecluses in t impedita: viae quibus iter est ad affectam sedem, nec eo potest antidotus integris viribus peruenire. In plethora etiam obstructio fere sub est, quibus ex causis infirmae parum cssicaces redduntur medicamentorum VireS. Itaque non antequam haec vitia solueris occultae medicamelorum proprietates Vtiliter afferentiar. Caeterum si simplex occulta pernicies eaque sola subsit in corpore, statim non alia curatione prq missia, con- uenientia remedia afferatiar,tum ad id eius quod

etiamnum futurum est, tum ad id quod factum iam est. Quod fieri potest futurumue est inhibe ri debet & intercipi, idque essiciente illius causa

424쪽

ro DE ABDI t. RERUM CAvs Issublata: haec si in aere fuerit accense igne, vel re frigerantibus , vel odoribus qui tota proprietate sint ossicaces, vel alia omni arte corrigetur, dum

purior aer euadat. Pauca erit respiratio, a plenio re victu . a VChementi exercitatione, & ab omnibus causis abstinendum quae crebram magnamque respirationem inducunt. Quum vel a contactu vel ab introsumptis pernicies contracta fuerit, pervestigandae & distendae sitiit illius causta, quas postea declinare non dissicile sit. Nam virulentas bestias, aut inquinatorum hominum coortia,& loca quibus ij habitant vitare possumus: de qui in veneni suspicione sunt, ad esculentorupotulentorumque saporem diligenter attendere,oc aliqua ptaesumere possi int, quae veneni vires hebetent . Quod porro morbi factum iam est, si immo ri debet per ea quae extirpant, retum dunt & extingunt. Extirpant autem quaecunque virus exhauriunt, forasque proliciunt. Qua in re& quanta veneni pernicies visque sit tenendum,& qua parte ev quam pridem intro subierit. Primo quoque tempore, etiam si nondum perniciei

signa compareant, virus antequam inualescat&altius in corpus illabatur visceraque tangat, coerceri debet, simulque valonte auxilio reuelli , a sorbesque alioqui exitiali vi de pernicie occupatis iam visceribus, frustra succurritur. Idque ea sede reuollatur qua conceptum illapsumque est. In morbis pestilentibus per os dc nares validaeXpiratio concitetur, qvie& pulmones & partes cordi

425쪽

LIBER SECUNDv S. Aticordi vicinas exinaniat, moxque aer igni expurgatus aut odoratus,cardiacusve vapor inspiretur.

In morbis contagiosis paulo stipra partem primum infectam, vincula (li fieri como de potest arctissima inliciantur, deinde pernicies protinus eliciatur primum quidem exuctu facto ab eo qui

ieiunus non sit, qui & os vino colluerit, Sc coto neum malum premanderit,uel qui olei exiguum ore contineat. Quum suctio tuta non est, gallinacei dissecti etiamnum proprio calore tepentes, percusso loco circumuoluuntur vel gallinae vitiae podex loco adhibetur dum intereat, alia subinde mutatur dum suo calore dc spiritu partis venenuexigat. Locus etiam spongia noua fouendus,quq vel in lixivio sermentorum aut ficus,vel in posta, vel in acri salsamento, vel muria, vel aqua maris maduerit. Scarificatus altiores imprimendi, ut cum sanguine virulenta materia profundatur. Affgendae cucurbitulae cum largiore flama quae foras euocent. Emplastra ex porro, caepa, allioab, napi, adiecto sale aut nitro, interdit aut ex tapsia

aut ex cantharidibus imponatur, quae venenum

elicere & discutere queant. Loci in carne facta circuscriptio & quali circinatio virus intro si1bire non sinit, idque cum sanguine profundit. In terdum & hamo prehensa caro scalpellique acie

circuscripta amputari debet. Vstio candente ferro virus omne domat 3c absumit, nec in membra insinuari patitur. Quu vero crustie decident ulcus diu sordidum & manans prorogetur, ne

426쪽

d 22 DE ABDIT. RERUM CAUSIS illius labra coalestant, obduc anturque cicatrice.

Sectio ictaeque partis (si extrema ea fuerit) amputatio in extremis de praesentibus serpentium

ictibus imperatur. In venenatis porro affecti bus quum assumptum venenum est, sine mora virus foras exhauriatur priusqua inuales at. Vomitio protinus concitetur hydrelaeo tepente, aut butyro, aut adipe anserino ex aqua calente, aut maluae, aut seminis lini, foeni graeci , aut urticae decocto. Quae singula praesertim oleum, non modo vi relaxante vomitiones mouent, sed Sc perniciei vim acrimoniamque obteriit. Quin etiam

reliquiae intestinis inhaerescentesalystere acri d ducendae, in quo hicrae tum simplicis tum compositae,& mellis Sc nitri magna vis insit. Haec igiatur sunt quibus elici extirparique Venenum potest, quorum optimum quodque de rei subiectae conuenientissimum deligetur, si partis a qua id prehenderit situs 3c natura aestimaditur: si quanta sit veneni pernicies, dc quam pridem inuase rit compertum fuerit. Caeterum quoniam ple runq; his e praesidiis tota vix pernicies elici potest, huius quicquid reliquum fuerit, obtundi r stinguique debet. Obtundunt quaecunque manifestis qualitatibus illius furorem,Vim,acrimo niamque hebetant Sc consopiunt. Id genus sunt

in pestiletibus morbis frigida de stiplicatui aquae frigidae potus, mali punici citrei medicique succus, omphacium, Oxalis, acida omnia dc medicamenta huce viribus pr*dita. O dores ac sussitus

427쪽

qui eisdem polleant facultatibus. Si intro silmpti

veneni suspicio est, eius obtundetur vel oleo, vel butyro, vel anserino adipe, vel iure pinguioris carnis, & gallinaceorum, vel maluae, altheae,lini aut foenigrae chptisanae cremore,vel lacte schisto, vel lactis potu pleniore, in quo etiam cucumeris semina contrita sint. Omnium siquidem vis te niendo, vcneni acrimoniam hebetat, ipsumque quasi consopitum in aluum deturbat. Confert praeterea venarum ductus obstruere vel astrin gere, ne tam repente vis illa veneni in viscera in

xincipesque partes inuadat. In id ossicaces sunt

olus armena dc terra lemnia, quae etiam communi dote prosunt. Item halicae, oriZae, tragi aut tritici pultes. Venenatarum bestiarum acceptum virus obtunditur Sc membratim peruagaturum infrenatur, tum his quae nunc dicta sunt, tum aliis quibusdam acrioribus, ut vini meracioris passique potu, altiorum, pororum, caeparum omnium acrium esse. Quum enim dissicile haec coquantur , multosque dies eorum vis 3c qualitas remaneat, putant hoc tempore perniciem illorum vehementia Sc acrimonia obtundi& arceri ne altius penetret. Haec uniuersa in o

cultorum venenatorumque morborum curatione praemittenda, & ut uniuscuiusque status conditioque feret accommodanda, sine quibus vix quisquam possit, vel ampla remediorum supel lectile undique instructius, tutam essicacemque sanationem suscipere. Quae si via 3c rationc sta

Dd iiij

428쪽

2 DE ABDIT. RERUM CAUSIsbilita confirmataque sunt, constat non sine arte& methodo ad occultarum proprietatum opem concurrendum, sed sium mam esse artis potestatem, eamque ubique primas obtinere. Leuiusculos incipientesque occultos morboS ars Senera- Iis interdum cohibet: at integra perfectaque si natio his duntaxat completur, quae perniciei a que veneni vim omnem aut restinguant, aue exterminent. Id autem alia communi, alia peculiari dote praestant: communi quidem,bolus arm na, terra lemnia, dictamus, pastinaca, ruta, arbstolochia, theriace, mithridatium, aliaque non pauca a Dioscoride octaui libri calce conscripta. Quae porro peculiari dote vigent, alia occultos, alia manifestos morbos expugnant: Anginae siquidem simplici manifestaeq; inflammationi hiarundinu ustarum cinis, & albi canis stercus proprietate succurrit: A sthmati, vulpeculae pulmones:colico dolori,e lupi intestino cingulum: Zalculo, hircinus sanguis: non substantiarum dissidio, sed amicitia & similitudine qua partibus offensis assines fiunt. Occultis vero morbis obsis ut, quae antipathia & totius substantiae dissidio via res habent. Vt sua cuiusque veneni atque morbi species: ita sua cuiusque est: antidotus, id secretiore proprietate exterminans, aut intro siumpta, aut sustitia odoreque hausta, aut fioris adhibita. Proprietati an quidem cognitio, omnium prae stantissima atque nobilissima, nos una locupletare ornareque potest. Ardua sane illa & procula nostris

429쪽

.1s DE ABDIT. RERUM CAUSIS a nostris sensibus posita,tota quippe ex natum Messentiae insipectione cognitioneque nascens. Illa autem purissima simplicissimaque rerum natura nullis sensibus obuia,sola mente coprehenditur. Hanc si oculis & re ipsia cerneremus, cotinuo in ea quasi in speculo proprietatet omnes nobiS

lucerent. Quanquam autem latent,natum archnis multaque obscuritate inuolutae, prae ignauia tamen sinendae non siint, sed inuestigandae dili gentius,non e primis tangendi secundisve qualitatibus non e sepore,odore,sono vel colore, verum e solis effectis & operibus, quae tam longavsius obseruatione,tum optimorum authorumOnimentis comparata confirmataque sint. At vero quoniam inclinato iam die ad ves erum petaducta est disputatio,huic modum finemTle costituam,ut paulisiper laxemus animos,& a seuerbiate ad hilaritatem risumque traducamus. Vos autem disiputationis studio incensi totiusque memores otio maiore in ab- ditarum proprietatum cogniti nem aliquando acrius grauiusque incumbite.

SEARCH

MENU NAVIGATION