Io. Fernelii Ambiani de abditis rerum causis libri duo

발행: 1560년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 화학

411쪽

LIBER SECvNDus. Tsiue a primo semine , siue caelitus deductae sunt, quum in animantes aut in stirpes insederint, cui-nampotissimu illarum parti inhaerent E V. Quuillae lint formae proprietates, necesse est omnino

in ipsa forma proxime insideant, & in spirim qui

est formae vehiculum: at nihilominus penetrant dc in totam illarum substantiam, hinc & totius

substantiae proprietates appellatur. BR. Dic paulo explicatius. E v. III uiuentibus multae vires instat,quae illorum extinguuntur interitu: regulus VivenS,non autem extinctus visu enecat. Cor hirundinis palpitans deuoratum , conferre creditur ad memoriam Sc intelligetiam. Turturis cor ad febres omnes intermittentes, si vivens calensque voretur: Anas viva ventri admota, tormina compescere: Scorpius suo vulneri impositus, iniectum virus exhaurire: uiuens aranea iuglandis testis inclusa cothoque subnexa, quartanam depellere. Haec dc quaecunque non nisi uiuentia Myunt,praecipuas vires in spiritu& forma viventis obtinent. Multa autem tum in animantium tum in stirpium genere morte extimsta, vireS etiamnum retinent: sed quas multo essicaciores habebant dum viverent. Et partes excrementa tum stirpium tum animantium e vivis illis, tacitas viares habent multo essicaciores quam quae e mortuis eximuntur:& quaecunque a mortuis sumuntur essicaciora sunt cruda quam cocta. Ranarum

oculi ante solis ortum eruti, vivis illis in aquam

Cc iiij

412쪽

OS DE ABDIT. RERvM CAvs Is dimissis, alligati tertianas abigere traduntur,mnium serpentum dentes euulsi , quartanas sanare et talpae vivae dens, dentium dolores compescere contactu. Omnium stirpium flores,surculi,comae,radices deprehenduntur tacitis viribus praestantiores e virentibus recens lectae, quam arIdae,& omnes crudae uuam coctae: quemadmodum

dc hominis calua, ad epilepsiam: ossiculum e poplite leporis ad nephritidem, & ad spasmum flatulentum: intestinum lupi ad colicum dolorem: piscium quorundam ossicula ad calculu: cor co uigestatum ad inhibendum somnum : cor ves.

pertilionis ad hunc accersendum ceruorum exu- juiae ad senectutem, & quaecunque horum similia traduntur,cruda sunto, ni qua forte qualitate excellant stomacho infensa. Vt enim viventium interitu extincto spiritu, magna simul coelestis quae eo tenebatur vis perit: ita coctione ignisque feruore multa dissipantur quae derelicta fuerant.

Eo quippe unumquodque integrioribus pollet facultatibus, quo propius ad primam originem

accedit. Multorum nihilominus vires cotisque penetrauerunt, ut non solum in spiritu & in tenui substantia , verum etiam in crassiore materia dc in tota substantia firmius inhaerescant,pe Amaneantque abeute totius forma, illiusque temperamento dissoluto. Nam quae ex herbis , aut ex aliis purgantibus medicamentis aqua vaporario elicitur , purgandi vim etiamnum retinet,

aut deleteriam si herbae in deleteriis mere. Qui

413쪽

LIBER sECUN Dus. octex hydrargyro exustione fit puluis,praecipuas il- lius vires habet. Vstarum cantharidum cinis vrias nas abunde mouet, estque ut cantharides deleterius. Cancrorum ustorum cinis, demorsorum

a rabido cane amuletum est. Hoc quicquid de proprietatu situ quaesitum est, sic rursum expe- diam: Occulta rei Proprietas tota quidem E for- ma, & e tota rei si stantia manat, apta tamen de varia subiecti praeparatione quo suscipiatur coserueturque indigens,quae magnum habet ad iuuandum impediendumve momentum. Quanquam igitur tota e rei forma existit, non tamen

in illa duntaxat posita est, sed quodam modo in totum subiectum corpus diffusa: & prima quia dem illius origo atque fons e forma est, sed cu-s ius vis & habilitas agendi in totum derivatur ac pertinet. Id quosi perinde est ac si dicas,propri

tatem a forma toti subiecto impertiri. Haec uc hibere argumeto est,quod immutata subiecti praeparatione , ea ipsa proprietas aut acutius,aut hedi Delius agit. Succinu attritu incalescens,& pharmacum nostro calore suscitatum, celerius valentiusque redditur. Quum itaque in simplici corpore forma in omnem materiam penetrauit, si mul in eam suas omnes vires 3c proprietates in-

fixit, adeo quide tenaciter, ut etiasii forma pereat totiusque temperamenti ratio dissoluatur , pros prietates nihilominus permaneant, licet quada tenus immutatae Sc infractae.Nihil igitur mirum videri debet si vapor aut aqua arte e stirpe elicita,

414쪽

Io DE ABDIT. RERUM CAvs Is stirpis vim proprietatemq; retinet, aut si cantharidum cinis deleterius est , Vrinasque mouet, dcvesicam exulcerat. BR. O Deum immortalem, quos mihi aculeos isthac interpretatione infigis quam dulci de iucunda recordatione animu exuscitas E Tu mihi refricare videris purioris philosophiae memoriam prope intermortuam, Sc vulgaris illius sophisticae cauillis obrutam. Agnosco quam sit dissicile in tanta philosophatium turba, cernere quid potissimum sequaris Qu'd ipse interpretaris , nunc primum recordor siepius me certa oculorum fide animaduertisse. Etenim fit

silis & metallicae illius philosophiae ratis ussae e vicerte multorum quum toga peregrinatione cum primis studiosus existerem, exercitatissimo a Lmodum pr*ceptore Vsus,ex unoquoque tum stirpium tum viventiu genere Libstantias elicui plane varias,primum Ouidem aquam, eamque uberiorem si stirps virebat, parciorem si arescebat. Deinde oleum,non id quidem pingue ac sordidum, quale pressit ex amygdalis & ex plerisque

seminibus trahitur, sed artis praestantioris opus, quod tempore nec rancescat, nec facile corriun patur Id autem duplex,unum tenue & albicans, alterum siccius atque rubens: postremo secem terrenamque substantiam subsidentem instar ci,neris atri & exusti. Hac dissulutione conabamur

miris artibus, ex unoquoque corpore quatuor tiata rerum primordia, quae ortu natura permiseu rat,seiungere aquam in concreto vapore,aerem

in olco

415쪽

LIBER SECUN D v s. cuin oleo albicante, in rubente ignem, in fece te xam. Caeterum neutiquam praestare licuit, ut ex

iis quicquam prorsius simplex purumquc siccernerexe ur: quod, yr inquit Augurelius,

Q-m,et natura potens confundit eodem,

Haud ars ulla potest prosus dissu gere. Quanquam aute secreta haec,simplicia non sunt, puriora tamen quam in permistione elucent, iis que ignis beneficio non parum sordidae materiae ab elementis contractae decessit. Quocirca si quae densiandi, astringendi,corroborandi, dete gendi, aut aliae a materia vires inerant in com posito, hae in secretis illis minore sunt essicacia. Iam vero totius stubstantiae proprierarem, de qua maxima est nostra disiputatio, nusquam seorsum puram consistere deprehendimus, sed in singula illa etianum lecret penitus immergi. Infirmiorem in aqua, quae praesertim p stirpe viridi proli- ciebotur : in ea quippe humor exuberat alimentarius,nondum stirpii vim omnem ac proprietatem adeptus. Essicaciorem in oleo, multoque in rubente quam in albo: illud siquidem & odore,& sapore totius sit stantiam referenS,propria sedes dignos itur insiti spiritus & caloris, in quibus proprietas tota subsistit foueturque. A feceterrena & ab aquoso humore quasi ab impuroruelementoru vinculis vindicatum oleum , purius quidem euadit, perinde atque venarum Languis ab alui fece, & ab urinis expurgatuS. In terrena

porro si stantia & in illa derelicta fece,nonnihil

416쪽

ia DE ABDIT. RERUM CAvs Is etiam occultam virium manet, uod & arte exiami potest. Fex uritur dum prorsus albestat & in calcem redigatur, i certe prDprio humore apte dissioluta eximiis viribus praecellit. At vero qui neglecto quatuor substantiarum diremptu ,quippiam secernere student in quo maxima sit proprietatis essicacitas, dc illa quae multis dici solet

quinta essentia, primum e re stibiecta aquam lemto vaporario prolectant,hac deinde feces respe gunt ut secundo humorem eliciant:sicque septena respersione de expiratione feces torreri n5 mnunt, & ex his vim facultatemq; omnem exhau-xiunt, aquae maximeque assidenti oleo innixam, quae ad multa utilis accommodataque sit. Quinetiam exceptas aquas vase pelicani essigie, multa agitatione anfractuque longo circulantur, quo hae vires sortitae essicacissimas,in quintae illius es, sentiae naturam vix illi corruptelae obnoxiam facessant. PH. En multa refers admodum recondita : quibus augurer maiora te Sc abstrusiora de peruulgato illo multisq, decantato philosophorulapide subolfecisse. A n. Non olfeci modo, V rumetiam de hoc non parum fortasse degustaui.P H. Et fortasse magno tuo damno. B R. Imo lucro tanoreque maximo,ut qui eo studio verum

comprobauerim, quod fabuloso figmento vobis haud absimile putatur. P H. Quid hoc quaeso retrB R. Indignis haec impertiri nefas. E v. Etiamsi iam dies inclinet, dic tamen rogatus,nec in ami

corum sodalitate celes, quid hac de philosophia

, 'cceperis.

417쪽

LIBER SECUNDUS. is acceperis. B R. Dicam vestro hortatu, non hunc totum thesaurum deprompturus, sed edocturus quam vere subsistat. Ne vos autem insolens nominum sermonisque obscuritas offundat, quae patres umbra dc aenigmate obuelarunt, in apertum dc in clarissima lucem proferam, strictim tamen

S quam breuissime. Lapis philosophicus, elixir Arabibus, gignendi propagandique auri verum

semen,non e sulphure,non ex argento Vivo,non

ex ullo caeterorum quae multi fraude proponunt, sed solo ex auro eoque purissimo quaerendus vestigandusque est. Hordea cui cordi,demum serit hordea, ne tu Nunc aliunde pares auri primordiar in auro semina Fhnt auri, quamuis abstrusa recedant Longius re multo nobis quaerenda labore.

Nihil est in ulla naturae parte quod non in se generis sui semen contineat, sed quod vix possit a te prolici. Ex solo autem auro potest. Maxima vis seminis in oleo quodam inhaerescit,atque id qui

dem in caeteris inflammari cremarique igne solet,in auro autem no potest, qua ex causa id nullius ignis ardore torreri absumiue potest,& omnem artis vim tolerat: uni quoniam nihil deperit auro Igne, velut solum consumit nulla vetusto, Ac neque rubigo aut aerugo conficit ulla,

Cuncta adeo firmis illic compagibus haerent. Foecundum autem id semen sic eruitor Auri purissimi uncias duas, argenti vivi magno artis stu-

418쪽

gi DE ABDIT. RERvM CAus is dio praeparati decuplo permisce igneque langyido distatue, dum argentum vivum prorsus expiret stinuitique auri pondus subsideat in atrum puluerem redacturas , qui tamen liquatus possi in propriam auri naturam redire. Ex hoc dein

puluere igne acerrimo vaporari j, aqtiam Conti nenter Elicies, dum puluis totus in cinerem candidissim uia& in calcem devergat. Calcem septies aqua resperge, quq& toties expiratione inde prolecta sit: omnique arte elabora ut haec impulsone & incursione crebra sese extenuent, SC ab omni sorde fece que purissima reddat , vires summas consequi ita. Hac duo sinat totius artis operisque coficiendi primordia, in quibus mundi quatuor elementa deum ciuntur. Nam in aqua aer etiam inest in calce terra atq, ignis fitque quod in sena ragdina Hermetis tabula tanqua insculptum mysterium legimus. A scendit a terra in coelum,it rumque descendit in terram, sicque vim recipit superiorum de inferiorum. Qui aenigmate haec contCxerunt, hanc aquam appellant argentum viuuin, calcem verum sulphur, quorum permistione lapis fit, perinde atque ex aqua farinaque panis. A lm aquam spiritum viventem,terram se mentum : alia illam marem , hanc foeminam di-Xertant, qUOrum complexu & coitione procre tur infans. Opus autem postrem uvi compleas, calcem pura obturato vase reconde equino fimo calente, diebus quadraginta, dum in humorem

album & crassum liqtiescatan huc iustis dierum

interuallis

419쪽

LIpER s CvNDus. His interuallis aquam sensim infunde,ea quidem via de ratione quam artis periti ad unguem explica

runt, ut calx aquam suam omnem sensim combibens quasi ilimc enutrita, in lapidem verum

concrescat. Quam variam colorum mutationem hoc temporis curriculo debeat lapis subire, dc quae indicia illius cosummati perfectaque exi stant,expressum etiam ab illis patefactumque est. Hic thesatirus immensus, hoc verum elixir, hoc frugiferum auri semen, cuius drachma si in ducentas & quinquaginta liquati plumbi aut stanni drachmas infundatur,id uniuersum in aurum siurissimum conuertet. Imo etiam, ut cum poetaoquare Ipsius ut tenui proiecta parte per undas Equoris, argentum si vivum tum foret aequor, Omne vel immensum verti mare posset in aurum. P H. Heu quid rerum audio Equide tibi artique condiscendae me totum dedo. measque fortunas omneis periclitandi studio deuoueo. E V. Siccine

e philosophia ad diuitias habendi desiderio quasi

inflammatus raperisi vide ne quod postremo additum ess . fabulam detegat. Missa igitur tam vehementi de pecunia opinione,satis nobis sit e rebus singulis syncerum quippiam purissimumque elicere, in quo vis illa occultarum proprietatum sumnia insideat. Pro qua re dilucidius explicata maximam Bruto gratiam habemus. BR A t pro beneficiis in me tuis meritam gratiam debitamque referre nunquam possim.

420쪽

DE ABDIT. RERUM CAvs Is

OCCULTIS MORBIS TACITA

medicamentorum proprietate Accurrendum onEmpetricorum ritu, sed arte Cy methodo,

CAP. XI X. BRVTVS.

A N C autem de abditis proprietatibus disputatione tandem ut concludas, si qua putas arte illas ad curationem adhibendas,hanc nobis expedi. E V. Est certe quide maxima. Vt enim in cqteris,ita in his curandi ratio contrariorum lege completur. Vt repletio inanitione, inanitio repletione, omnisque intemperies intemperie contraria: sic totius sub- stantiq morbus,medicamentis profligatur totius substantiae proprietate contrariis. Vnicuique siue in epidemioru,siue in contagiosorum,siue in vecnenatorum is genere sit, peculiare quoddam remedium opponitur,secreta facultate efficax. P H. Breuis hcc expedita ratio medendi,quq neque philosophicis,neque medicis theoremati S. ne Uevlla methodo innititur, de qua quiuis e plebe si mestri optimus medicas euadat. Hinc fortasse Galenus locis non paucis facultates quae totius substantiae proprietate fiunt, dixit a methodo Scratione alienas esse. E V .Quo te rem is haec ignorantia & stupiditas deuoluit Srccine putes tam praeclaram artem nullis aliarum disciplinarti ornamentis fulgere,neque illarum adminiculis fulciri

SEARCH

MENU NAVIGATION