Io. Fernelii Ambiani de abditis rerum causis libri duo

발행: 1560년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 화학

391쪽

sum habeam, propinquis persuadere non tento. DI taque nec Pelopis rationem, contra quam videbam multa dici posse, pro vera recepi: nam &Cancros prodesse puto ex proprietate totius sub- os

stantiae. H qc Galenus qui & paulo ante pollicita- rabatur, seorsium librum se aliquando conscripturum,de iis quae proprietate totius substatiae quippiam in nobis essicerent. Sunt & alia passim apud

eum plurima, quibus conuincitur omnino, eas rerum proprietates in artem medendi introducere, singula si recensere coner, longior ero quam pro ista temporis breuitate. P H. Optarem, docte Brute, de his paulo profundius & accuratius qu*dam ex te sciscitari, unde huc plurimi has rerum proprietates appellent occultas. Quum Galenus eas fatetur a totius substatiae proprietate nasci,an nullam putas earum esse ratione: qua dem5strari possint B R. Nulla omnino. PH. Age, obsecro, qui iam longo usu copertula habet, magnetem se rum allicere, nonne scit hac illius esse propriet tem,ut ignis calfaciendi ac urendi Tu enim proinde quod ignem calfacere sensisti, calidu iudicas, eaque illum vi pollere. Item quia magnetem sepenumero ad se ferrum trahere obseruasti,d

bcs ex eo quod consequutum vides: id quod alia tecessisse necesse est colligere, ex effectione re

opere essicientem eius operis causani. Neque est

quod existimes cimnis philosophicae demonstrationis initiu ex principibus illis qualitatibu non aliunde duci. Si quis enim albam rosam profi

392쪽

388 DE ABDIT. RERvM CAvs Isrens coloris causam roget , hancque velis frigia diori temperamento tribuere, quid quaeso de rubra dices Z Inlybi species lacteumne idcirco su cum fundunt, quod frigidae sint E At complures calidissimae, quales sunt tithy mali, eodem succo madent. Et aloe idcircone est amara quia cali. dat Atqui in opio quod pernicioso frigore necat,

amaritudo inest eximia. In odoribus vero maior est ac magis impedita controuersia, vix ut ullus sit quem ab elementorum certis qualitatibus expirari, docere poss1s. B R. Quprsum haec obsecro P H. Nempe virentelligas, nec totius substantiae

proprietates, nec odorum colorumq; naturas exprimis duntaxat qualitatibus deduci. B R. Quam gloriarere si tibi hac in re cederemi P H. Ego vero nulla de re minus quam de gloria laboro. Sed omissis seriis liceat mihi tecum parumper urba nitis iocari. Nuper ex India quidam meus familiaris lapillum mire luminosum deportauit, qui totus quasi incensus admirabili lucis splendore fulget actisque radiis ambientem aerem lumine quoquoversus implet. Is terrae impatiens tuopte ipse impetu confestim in sublime euolat. Neque

vero anguste haberi potest, sed amplo liberoque

loco tenendus. Summa in eo puritas, summus nitor nulla sorde aut labe inquinato, figurae species nulla certa, sed inconstans & momento mutabilis. Quumque sit aspectu longe pulcherrimus e- de tamen contrectari non sinit. dc si diutius adni

taris feriet acriter: si quid illi demitur , fit nihilo

minor.

393쪽

minor. Aiebat insaper huius vim esse ad plurimarum utilem,tum summo necessariam. B R. Itane

tabulosis amigmatibus cu Oedipodibus quibus

dam te iocari putas P H. Nihil fabularum texo: rem si ante te constitui voles, oculorum fide verissimam fateberis. B R. Bestiolam aut noui generis auiculam esse oportet. P H. Nihil istorum , sed res est prorsiis inanima atque muta. B R.NO- Uam dc admirabile rem audio , cuius profecto si cuiusqua alterius,proprietas debet occulta cens,

ri. At nullumne illi est inditu nomeni P H. Ignis, flamma. B R. Captus sima, de quidem fatis fiaspiacabar quippiam fallaciae siubesse. P n. Quid me fallaciae aut vanitatis insimulas i rem profero v rissimam. A R. Sed tamen vilissimam & maxime rotritam. Hoc uno maxime spem meam fefel ist quod ex India allatam diceres. P H. Ergo India si quid eius odi rarum carumque sola protulisset, admirarentur scilicet omnes ac laudarent occultas eius proprietates:nunc quoniam vulga re est paruoque parabile, contemptum proinde erit & nullo in precio Si ut recte protulit Avicenas ignis inuentu admodum dissicilis esset, nobisque ab extremis & ignotis regionibus dese retur , illius quidem Vim & proprietatem magis,

quam cqterorum Omnium omneS admiraremur,

illius causas attentius serutaremur,illius lue multo magis quam magnetis effectus nos in admirationem traherent. Si quaeram unde ignis comburit aut eas quas dixi vires accepit, non aliud

394쪽

33o DE ABDIT. RERUM CAUSIs dicere possis, quam summo esse illum calore, M hanc esse illius naturam & proprietatem. HOC enim certe responso, docte videberis satisfecisse. Et tamen quum magnetem dico ferrum attrahere, aut peoniam comitialem morbum prostia gare ingenita sibi proprietate , non videor tibi causam satis dilucide exprimere. Quid ita E Aut cur quod utrique commune est, alterius tantum

veluti quodam priuilegio proprium facis E Id mirum fortasse discriminis statui potest,quod ignis

proprietas quia usitatior peculiari nomine caloris Ac leuitatis definita sit: magnetis veroseoniae atque similium proprietatibus nondum ullum sit nomen inditu. Quo errore minutiores plerique philosophi tenentur, rati quidem unumquodetque sciri cuius nomen cognitum habeant, nihil vero sciri, cui nomen desit. At certe scientia ex

rerum, non ex nominum cognitione ducitu C. nin

que res ipsis nominibus, sed nomina rebus obsecundant. B R. Concludo tandem si potes, ut quid comprehend e velis intelligam. P H. Non

omnia a primis fieri qualitatibus, si quae ab illis fieri traduntur, sciri putas, nihil esse quod nesciatur, neque occultarum proprietatum magis, quam elementorum affectionibus, nos in admia

rationem duci oportere. Vt enim si quod media camentum noui calidum tenuiumque partium esse, id colligo obstructiones expedire, teterumque persanare: ita sane cognita ex effectu rhei

bgrbari proprietate qua bilem expurgat,complem

395쪽

LIBER SECUNDUS.ctor idipsum corpus refrigerare, icterum, tertianas biliosasque febres discutere, capitis dolores, vigilias, sitim, aliaque ex bilis feruore symptom

ta compescere. B R. Id iam manifestum agnoseo rerum proprietates non ab elementis, non a m

teria . sed a sola forma prodire, neque has recte occultas,sed vel formae vel totius suo stantiae pro prietates appellari. Iam vero quot qualesque hae

sint fusius explicandum. E v. Hoc sane nomen Facultatu dis Galeno latissime patet . ad multaq; pertinet, quan to doquidem alimentu nos alere, medicamentum expurgare, deleteria medicamenta & venenata omnia nos enecare, totius substantiae vi docet: rursumq; alia in rcnes, alia in vesicam, alia in ii nem atque in pulmones vel caput cocedere, risis,

aut salutaria aut pestifera esta tota substantia. BR. Tibine in his videtur totius formae appellatione variam fecisti E v. Maxime. Alimentum quippe idcirco nos alit, quia nobis tota substantia simile est. Haec autem similitudo nec temperamentorum est, nec materiarum, sed vel formarum duntaxat, vel horum certe omnium, quam proinde totius substantiae similitudine dixerunt. Lactucadi vinum alimenta quidem simi, quorum neutrum nobis temperamento simile vides, de quorum materiae admodum dissimiles sint. Idcirco aute nobis familiaria dico & amica, quod spiritum quendam vitae & caloris in se c5tineant benignum, nobisque familiarem, cuius appulsiuspiritus calorque noster fouetur sustentaturque:

396쪽

3pt DE ABDIT. RERUM CAvs Is de quorum materia quadam accepta mutatione, in corporis nostri materiam abit,eiusque molem alit & auget. Itaque si alimentorum alia calidassent, alia reigida similitudo quam quaerimus temperamentorum haudquaquam est. Deinde si illorum alia dura sunt, alia mollia, aut haec rara illa densia, neque rursum in materiis est ea similitudo . Necesse igitur est hanc in spiritu & in coelesti illo calore constitui quae sunt formae c5- genita. Quod ut perspicue dc luculenter perspiacias, haec tecum altius ipse meditare. Lac e mammis suctum , actenti optimum de in primis con ueniens alimentum esse: idipsum vero si proprio calore dissipato frigescat, nunquam quantumuis denuo igna recalescat, posse bonitatem vim. que pristinam recuperare,& infantem qui eo solo aletur, breui totum extabescere. Quaecunque venatu vivunt animalia, ut in auium genere a

quilam, miluum, accipitrem: in quadrupedibus leonem, lupum, ursiim, vulpem: in piscium genere c5grum, delphinum,thiann Um,lupum,mUlum, omnia quidem viva praeda oblectari, nec nisi necessitate, abiecta cadauera attingere,praeter ursum fortasse. Dum itaq; delphinus aut mulus vivos pisciculos ventre continet conficitque, non modo suam substatiam illorum materia veis rumetiam calorem calore nativo fouet 8c auget: quemadmodum ela lactis calor insitus, infantis Calorem, multo euidentius quam manus imbecillo ventriculo adhibita, suscitat atq; fouet. His ergo

397쪽

ergo rationibus statuo,utile nobis e vitiis animatibus alimentum fore, si illorum materiam vincere & atterere valeremuS:& recens caesas carnes, quae tenerae sint, praemaceratis ac semiputribus utiliores,quod a uiuis minus absint. Magnus hic sane locus ac late patens,quem Vt totum animo perlustres, velim ipse tecum rationem habeas Sccotem pleris,cur in tanta rerum multitudine nihil quicquam nos alere potest, quod non ipsam

etiam alatur sitque vita praeditum. Non enim lapides aut metalla nobis alimenta furit , sed duriotaxat vel stirpes,vel animalia,vel quae ex his prodieriit:quid itai Quoniam nostra vita nosterque calor,non nisi aliorum vita& calore eque corporis nostri stubstantia, non nisi illorum materia si istineri potest . Quinetiam quaecunque ex his praestantiorem vitam degut utiliora & salubriora nobis alimenta sunt. Nam auium quadrupe dumque substatia, melius quam piscium, dc horum melius quam fructuum aut stirpium substatia nos alit, si modo paribus paria referas. Ex qui bus profecto comprehenditur alimentum nobis familiare esse, primum quidem spititu dc calore diuino, deinde materia quae in haec praeparatione acceperat. Haecque nos totam substantiam appellamus . B R. Videberis igitur & cicutam, dc storpionem nobis alimenta dicere, quod & vitiant , spiritu caloreque coelesti instructa sint.

E v. Si omne nostrum alimentum vivere dixi,n5eontinuo sequitur e contrario omne vivens ali-

398쪽

mentum esse: sed est praeterea necesse alimeti vi uentis calor nobis familiaris sit. At multoru caelor spiritusque coelestis nostro aduersus omninc est,plane inimicus ac pestilens. Alimentoru substantiae ex diametro opponitur ea quae deleterio, Tum ac venenatorum est tota substantia.Vt enita illa magna familiaritate nobis coniuncta sunt,italiam prorsus inimica & pestilentia , quae adhibita

non modo primis secundis ve qualitatibus nos assiciant , sed & toto genere de corpore nostrcquicquid attigerint corrumpant , idque extabescens in suam Teciem ac similitudinem vertandi Quocirca in genere totius substantiae extreme contraria sunt alimenta & deleteria. Inter haec medio quasi ordine consederunt medicamenta purgantia, quae neque ut aliment in nostra substantiam conuerti, neque hanc prorsius corrumpere aut absumere solent. Extremorum haec nuturam habent participem, partim quidem similia, partim dissimilia nobis . Dumque nec vin

omnino neque vincere possiint,inimica dissimilitudine velut per seditionem exiguntur & exter, minantur , secum interim similitudinis necessi tudine eum humorem abducentia cum quo maeior erit assinitas. Eius odi ergo sunt medicameta quaecunque inter illa totius sisestantiae extrinma,conditione plane mediam acceperunt. Quicunque autem ab his in alimentorum extremum propius accesserui,qualia sunt quae benigna vocantur . ea si suo purgandi fine quavis occasione

frustrenu

399쪽

apta erant, conuertuntur, ceduntque nonnunquam in alimentum corpori. Quae vero a medio

in genus deleteriorum magis devergunt, quod genus fiunt vehementiora, si quando purgandi hnem non assequuntur,corpori grauiter incom- De sim' modant. Vtriuique generis conditionem Gale p, Thnus ita persequitur,Ideoque in pur atibus medi- Dcinis quaedam stini quq si purgatione frustrentur, Dpraeterquam quod nullo damno corpus assicivi, Din alimentum ipsius infiiper cedunt. aliae se ad a- aani mantis perniciem ac venenum c5uertunt.Haia Dbet enim omnino purganS medicamentum cum Duno certe aliquo in nobis humore similitudine, Dneque est illi semper admista vis veneni: quare si panon purget , non tamen iniuriam semper iliqua a faciet, sed & concoquetur & talem gignet humorem qualem trahere poterat. Et rursum: Qua- ''pe via purgationem haud assequuntur quaedam rapurgantium, ia malum corporibus nostris infe- Drunt, quaedam vero alimentum exhibent. B R. a'Iam satis plane expositae tres facultatum differ tiae, a tota si1bstantia profectae: at quarta restare videtur,qua alia medicameta alias corporis par- res quasi delectu quodam aut iuuent aut laedant. Ev. Id non minus totius fit substantiae proprietate,nqn quae ad uniuersiam corpus, sed quae ad unamquampiam particulam comparatur. Vtenim partium corporis aliae aliis gaudent iuuanturque alimetis,nostrum quidem cerebrum ani.

400쪽

DE ABDIT. RERUM CAUSIS mantium cerebro,pulmo pulmone iecur iecor stomachus stomacho dc cor corde , idque cquandam substantiae cognationem: ita vin dieteriorum genere , quaedam proculdubio uncuipiam particulis,non aliis aduersantur suntqi pestifera. Quod cum Galenus cognitum habret,sessus est a marino lepore pulmonem unuex omnibus corporis particulis, a cantharidibi vesicam solam exulcerari. Similis est & eoru rtio, quibus vis data est particulas expurganc quaedam enim iecur,quaedam lienem, quaedapectus pulmonesque, quaedam vero caput pugant: alia renum, alia vesicae calculos conterur

Nihil est in ulla natura parte, quod non peculiri & occulta proprietate vigeat. Et iam si mulinter se conferamus,necesse est omnino has illirum proprietates aut similitudine quadam & . finitate sibi consentire,aut dissimilitudine atqa dissidio aduetiari. Hinc sympathia & antipathid est cosensiones Bc dissensiones profectae siuomnibus rebus insertae: arcanq quidem illet de a ditae, qUas natura nos mirari potius quam scivoluit. Hae causae habentur omnium occultorueffectuum,qui nullis rationibus euidentibus prbabiles existunt. Quod igitur alia medicamen alias corporis partes aut iuuent aut laedant, i causa est sympathia vel antipathia. Itaque siti magnetem ferrum attrahere proponam: si fel Selenitis. nitem quem annulo inclusum vidisse memirnudae cutis contactu sanguinem quavis ex par

manas

SEARCH

MENU NAVIGATION