Bernardini Ferrarii Mediolanensis Theologi De ritu sacrarum ecclesiae veteris concionum cum praefatione Joannis Georgii Graevii

발행: 1731년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

to . DE RITU SAC. ECC.

fuerit donare dignatus; sed lectionum omnis Auestor, quod recentius lectum est, magis meminit, O, ut in de aliquid a Tractatore verbi dicatur, expectat . Et Sermone 2 o. de Diversis e Si non fuit qui daret , excusabis te a si m sonant Lectores, sequandoraeent Tractatores, , ubique Verbum praedicatur, in vere dictum est, In omnem terram exivit sonus il-jorum,&c. Accedat & Severi Sulpitii auctoritas, qui in Dialogo I. cap. a. ita scribit: Congregati in unum saepius Sacerdotes frequentibus decrevisse Synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret, aut ba heret , qui Tractator Sacrarum scripturarum peritissismus habebatur. Id ipsum & Claudianus Mamertus, Episcopus Viennensis, perspicue docet lib. I.

de Statu animae cap. 3. Porro, ciuia neotericus Scriaptor, juxta Prophetica locutionis exemplum, mediatatIunculas suas autumat debere pecari , non Tractatorem probitetur se isse, sed vatem. Et mox: Secas igitur est, ac ratio postulat, mystico Prophetarum filo texere periodos oratorias: quo fit , ut ille, qui aliena expoliturum sespondet, non post exponi: igiatur aut vatum verbis non utere , aut vaticinare: uequaquam profecto condecet vel praesenti vaticinium tempori, vel Prophetica locutio Tractatori. Et lib. a.

cap. IO. Inde multum miror, Hieronimum testem citarum , cum potismus Tractatorum minime potuerit, e pro animam di putare. Et paulo post rLatenus Divinarum Tractatoribus Scripturarum fidem adbiberi par est,quoadusque eidem leuore veritatig a

sipulantur. Et Epistola ad Λpollinarem Sidonium: sic

32쪽

SD dAIgendum est corpus oe spirItur, feeundum quod diligenda sunt, sicut quidam nobilissimus Tractator

Seripturaram dixis. Sidonius ipse lib. 2. cap.9. de Ο-tigene loquens t Sermocinabantur , cur a quibusdam Proto starum tamquam scaevus cavendusque Tractator improbaretur. Vincentius quoque Lirinensis Commonitorio I. cap. 27. exponens ea verba B. pauli I.ad Timotheum c.6. v. 2 o. O Timothee depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates, haec habet: o Timothee, o Sacerdos, o Tractator, O DO-ctor, si te Divinum munus idoneum fecerit, ingenio , exercitatione , doctrina, esto spiritalis tabernaeulῖBeseleel, pretiosas Divini dogmatis gemmas exculpes fideliter coapta , adorna sapienter, adylae splend rem , gratiam, venustatem . Intelligatur te exponente illustrius, quod ante obscurius credebatκr; perte posteritas Intellectum gratuletur,quod ante vetustas non latellectum venerabatur. Eadem tamen,-didia cisti, doce, ut eum dieas nove, non dicas nova. Sed &Beatus Petrus Chrysologus Sermone 9 I. - ait humanus sermo , silet praedicatio Tractatoris , quando Melico praeconio Ioanηis profertur gloria, virtus ἰη- sonat, laus collaudatur. Nec non Cassiodorus in Praefatione ad librum de Institutione Divinarum Lectionum p Ferunt Scripturas Divinas Veteris ' ovique TestamentI ab ipso principio usque ad finem Grατο Sermone deesarasse, Clementem Alexandrinum, cognomento Stromateum, Cyrillum erusdem eivia rari r Episcopum i ct Ioannem Cis' si homum, Gregorium , Basilium , nee non σ alios studiose limos viros,

33쪽

11 DE RITU SACR. ECCL.

miros, quos Graeca facundia concelebrat. Sed nos potius Latinos scriptores, Domino juvante ,sectamur sui quoniam Italis scribimus, Umanos quoque Expositores commodissime indicasse vueamur i dulcius enim ab unoquoque suscisitur , quod patrio sermone narratur.

Unde fieri potest, ut por Magistros agatur antiquos squod impleri non potuit per novellos. Quapropter Tractatores vobis do id os indicasse sufficiat , quando aetates remisisse competens plenitudo probatur esse doctrina. Et cap. I . ejusdem libri: Habent etiam poli

Tractatores dιversos relatores temporum studia chriastiana, qui Ecclesiastica gravitate compositi , per via

esstudines rerum , mutabilitatesque regnorum, lactes quidem ,sed caut simo nitore decurrunt . Huc etiam pertinet , quod Greg. Magnus in Ep. ad Leonardum Episcopuin, quam suae praemittit in Job. Expositioni, ita scribit cap. a. Sancti Tractator eloquii morem fluminis debet imitari: fluvius quippe dum per

alveum defuit ,si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus fui impetus cursum divertis , cumque illas sufficienter impleverit , repente se in alveum refundis , se nimirum , sic Divini Verbi esse Tractator debet. Et cap. s. Quaeso autem, ut hujus operisscta percurrens, in his verborum folia non requiras squia per sacra eloquia ab eorum Tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum intemplo Dei nemus plantari prohibetur. Nicolaus tandem Papa eo nomine primus Epistola 4. ad Αrchiepiscopos & Episcopos Galliae data: Si enimc inquit ipsorum decreto emerorum opuscula Tra

34쪽

VΕΤ. CONCION. LIB. I. Is

Etatorum approbantur, vel reprobantur, ita ut, quod' sedes Apostolica probat hodie, teneatur aceeptum s

Atque hinc nemini jam obscurum erit, cur Ca-φ' nonicis & Authenticis auctoribus Tractatores Op- ponat Beatus Augustinus, unaque cum eo Ma- mertus Claudianus: Illius enim verba ex lib. de

Catechirandis Rudibus ea p. 8. sunt haec r Vec 'μ' sane inutiliter interrogatur, vir doctus catechi Ea dus quibus rebus motus sit, ut velit esse Christianus si ut si ιibris etpersuasum esse Οἰderis, sive Canonicis , sive utilium Tractatorum, de his aliquid in principio

ιoquaris,collaudans eos pro diversitate meritorum C nonica auctoritatis, o exponentium solertissima dilia gentia. Alterius autem illa in lib. I. de Statu ani.' mae cap. 2. Sed video Prophetas, Evangelinas, Apo- - hi Authentici)pocletiam Authenticorum pl-' rimos Tractatores, sua propriis Columinibus nomina ' praenotasse. Et lib. 2. cap. Io. Sed nunc Iocus , θ' tempus est, ut sicut a Philosophis ad Tractatores, ita a Tractatoribus ad Authentisos gradum consequar. Tractatoris porro vocabulum Vincentii Lirinensis seculo ad solos forte Concionatores pertinere, innuere videtur ipsemet Vincentius in citato' Commonitorio I. cap. o. cum ait: Quosdam qui- dem posuit Deus in Ecclesia , primum Apostolos, qκο-rum ipse Pauluso unus erat: secundo Prophetas,. ' qualem intactibus ostolorum legimus Agabum: tem tis Doctores, Tractatores nunc appellantur ὁ hie Ide Apostolus etiam Prophetas interdum nuncupat,

35쪽

eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiantur

Ex quibus omnibus, ut concludam aliquando, intelligitur facillime , vocem Tractatus apud Ecclesiasti eos Scriptores illud potissimum Conci num genus significasse, quo pertus aliquis Divinae Scripturae locus explanabatur. Id quod etiam lia quido constat ex ipsismet Gaudentio & Augustino s quorum ille initio citatae ad Benevolum Praefationis, de ipsis Tractatibus agens, adfirmat si is se Divinas exposuisse Scripturas. Λlter veros suos in Evangelium & Epistolam Joannis Tractatus inscribens, sic inquit: Aurelii Augustini in Evangelium Ioannis Expositio, Tractatus I. 2. I.&c. Et, Aurelii Augustini Expositis in Epistolam Beati

Ioannis, Tractatus I. 2. I. &c. Ita ut Augustino,& Gaudentio quod de aliis quoque citatis Patriabus dicendum videtur unum & idem fuerit Tractatus, atque Scripturae Sacrae, seu Verbi Dei, Expositio, vel Explanatio. C A

36쪽

' Disputationis nomine vocatae Conciones. Trindita ejus nominis ratio. Conrionari etiami . Disputare o i eque Con nator Disputa- tor dictus.

ν E DI putationIs nomine testes produco Virosi I idoneos Pael, oinium, Augustinum , Possi- , oium , & Adonem Viennensem . Pachomii verba, s prout illum nobis Latine loquentem reliquiti Hieronymus in sua Monachorum Regula n. 7. ea sunt: Mane per singulas domos sinitis orationibus, i non statim ad suas cellas revertentur , sed confe- , vent inter se, qua Praepositor audierint di putaην res, &c- Disputatis autem a Praepositis domorum peri, singulas hebdomadas tertio fiet i in ipsa Di putat, rionesedentes fratres suum ordinem non mutabunt, Re. Nam in hunc sensum accipiendam esse Disputationis vocem hoc loco, ex ipso Pachom ii contextu satis apparet. Sed & abunde probant sequentia testimonia. Augustinus initio s. Sermonis de Sanctis si tamen foetus ille Augustini est,&non potius Fulgentii haec verba habet: nu niam video Di putationes nostras graphio eeraque tiagari , m nequaquam stimur Idonei lectitare, ad u- vate me ipsum, quaeso, Intercessu vestro . Verum accipiendus ne sit hic locus de iis Concionibus, quae de scripto interdum recitabantur, an vero detiis

37쪽

,s DE RITU SACR. ECCL. iis, quae scripto solebant ab Auditoribus excipi ι

infra suo loco videbimus. Idem Augustinus Tractam 89. in Evang. Joannis sic ait: Sed quomodo id feri post, se ad uvante Domino per nos demonstrarἰ potest, quia haec Disputatio est jam claudenda, nunc non potes, &e. Possidius quoque in ipsius Augustini Vita eodem pactor Hujus de Ambrosio loquitur Interea Verbi Dei Praedicatoris frequentibsimis in Ecelesia Dei Disputationibus adseans in populo

intendebat, suspensus atque Oxus . Quae verba a Possidio mutuatus Ado, Viennensis Archiepist pus, transcripsit in suo Martyrologio ad v. Cale das Septembris. iNotat praeterea Hugo Cardinalis, in suis ad Actuum Apostolorum caput 2 . Post illis, fere ubique in eo libro Disputationis appellatione nominatam Praedicationem.Veluti cap. 6. vers. s. cap. 9.Vers. 16. cap. 17. vers. IT. cap. I 8. vers. q. & 29. Cap. I9. vers. 8. & 9. cap. 2 o. vers. 7. & 9. cap. demum 2q. vers. I 2. Idque ob eam potissimum. r

tionem: quod tunc jacerent Apostoli fundamenta Ecclesiae, unde necesse erat, ut semper c quemadmodum habetur in prima Petri cap. I. V. 2y. Pa rati essent omni poscenti reddere rationem de fide chriai. Addiderim autem ipse, ea quoque de cainsa Disputationis nomine fuisse olim appellatas Conciones, quod in iis plerumque Concionatorum

industria ac doctrina adversus Haereticos dein sudaret, quorum certe pravitas ac pertinacia non- ni si disputando coarguitur ac convincitur. - ,

Plane j

38쪽

. VET. CONCIO N. LIB. L II

s . Plane veteres Ecclesiae Patres non Concionem . duntaxat, ut modo vidimus, Di putationis v i cabulo nominarunt, sed ipsum etiam Conci e . Nari Disputare , & Concionatorem Disputatoris r nomine non semel appellarunt. Beatus Hier F Nymus Epist. 1 2 ad Eustochium, de Caenobit , . Tum vivendi ratione tractans: Post horam nonam ii in commune concurritur 3 Psalmi resonant, Ser tu

ι - ra recitantur ex more: σ completis orationibus.l : c ctisque residentibus , medius, quem Patrem --ε - cant , incipit disputare; quo loquente tantum silen-ν - rium sir, ut nemo alium respicere, nemo audeat, exscreare. Dicentis laus in fletu est Audientium . & t, Quod Hieronymi testimonium adducta paulo. ante Pachom ii verba non parum illustrant. Bea ., tus etiam Augustinus lib. s. Confessionum cap. 1. II, de B. Ambrosio loquens: Ad eum c inquit si ducebar abs te nesciens, ut per . eum ad te scienει ducerer: suscepit me paterne ille homo Dei ,σ p i vegrinationem meam satis episcopaliter dilexit: σia σηm amare coepi , primo quidem non tamquam D , mrem veri s quod in Ecclesia tua prorsus desper , bam, sed tamquam hominem benignum in mes σὲ studiose audiebam Disputantem in populo, non inten, tissse qua debui , sed explorans ejus facu i diam, &c. Idem Serm. 81. de Diversis ra que miremini multitudinem Chriseianorum malorum,li. Esclesiam implent, ad altare communicant, ,' Episcopum veι Presbyterum de bonis moribus Disputantem magnis vocibus laudant. Et Serm. 824

39쪽

a 3 DE RITU SACR. ECCL. Satis sint vobis pavea ista, quoniam o post labo-- raturi sumul, o de Sacramentis altaris hodie la-fanfibus disputandum est. Et Tract. 61. in Evangelium Joannis: Sed Iam hine in Sermone Domini, , qui factus est ad pios , antequam teneretur ab Impiis, intentior flagitatur Audιtor , o ideo eum pra-c' ἰtare non debet , sed diferre potiar Disputator. . Et Tract. 63. me praelocutis, Dilectissimi, Inten- . feceris cardatem vestram ad istum Domini Sermonem , quem Discipulas habuit ante passionem: profundus enim est ι σ utique, ubi multum laboraturus est Disputator, non remissus debet esse Aud, tor. Et rursus Serm. so. de Diversis r cumquei Lazarus Diaconus recisasset, Episcopo eodicem tradidisset, Augustinus Episcopus dixit, Etiam ego legere voto, plus enim medeιectat hujus verbi esse Lectorem, quam verbi mei Disputatorem. Et Serm. I 2I. Ex ipso codice audite: propterea enim non tantum Disputatoris, sed etiam Lectoris fungor

40쪽

VET. CONCION. LIB. L

M. n

Διδασκαλίας, seu Doctrinae, appellatione nom . natae aliquando Conciones, Con nator Dinctoris, Ru Docentis, nomine appellatus.

Eorum nominum ratio allata.

. . . - . . . .

CVm unicum eorum, qui Conciones habent,

propositum esse debeat, optimis praeceptis Auditores informare, & Dei mandata assidue inculcare atque infigere, Doctores inde dimsunt; atque eorum . Conciones , seu Doctrina . nomine pluries vocavit Homilias suas Joannes Chrysostomus , Basilius Seleucensis , Dorotheus, atque multi alii. V de mirari subit, qui fit, ut ea vox a Graecis toties usurpata, apud Latinos vix reperiatur. Non ita de Doctoris seu Docentis appellatione pro Concionatores cujus exempla passim occurrunt . Augustinus in Sermone Iaa. de Diversis: uuamquam propter commoditatem depromenda vocis aι-tiore loco stare videamur, tamen in ipso altiore ι co vos judicatis 3 s judicamur. Doctores diaeimur , sed in multis Doctorem Parimus , nec πο-lumus nos baberi magistros. Periculosum ergo Magi erium, Discipulatus securus est: securior est enim verbi auditor , quam verbi prolator. Non aliter B 1 Vi

SEARCH

MENU NAVIGATION