장음표시 사용
131쪽
xeto Insitust juri eisil. Neapol. iuncta descriptio omnium baronum , dohanahamnum dicebatur si). Collectio vectigalium, Sc locus, ubi vectigalia omnia exigebantur,dohana gabellarum , seu Vectigaliua nuncu-- pabatur ta) . Hinc congregatio pecudum. , quae fit in Apulia , ut pascantur , bc Ve' stigalia pendantur , Ghana peeudum dicta est . Quumque illuc ea de caussa pecudes
duci oporteat, mena quoque pecudum appellata est menare enim ducere Itali dicunt
Si interdum dohana menae pecudum Apuliae is
Et quidem iam usque a Romanae reipublicae tempore plerique fuere publici fundi in perpetuum , vel ad certum tempus locati: atque in iis plura pascua, potissimum in Α-pulia , quae quotannis a publicanis locabantur , ut quicunque pecus in ea immittere vellet , id publicano profiteretur , ic in tabulas referretur , eX eaque scriptura merces pascui penderetur. Qui inscriptum pecus pavisset, lege censoria illud committebat. Hieme vero pecus in Apuliae pascua immittebatur , aestatae in Samnium abigebatur a) , Id sub imperatoribus quoque obtinuit, ut ex Valentiniani senioris constitutione constat ,
quaΘ sic Const. Magnae Curiae nostrae et) Μoles de aur. dolianae s. 1. 2 Varro de re rustica lib. u. cap. I. legendus Burmannus de vectigalibus cap. q.
132쪽
Lἱb. I. cap. XI. Tarquae Luceriae in Apulia lata est 4 . Quare
idem sub Langobardis , Normannis , Suevis, atque Andegavis regibus factitatum fuisseverisimile est.
Sed huiusmodi vectigal ad Alfonsum I.
Aragonium voluntarium fuit, nempe ab. iis, qui sponte in publica pascua pecus immittebant, ex scriptura merces exigebatur. Is primus , quod antea liberum fuit, ad necessit tem traduxit , ut scilicet pastores ovium tenerentur quotannis in Apuliam venire, δc regia tantum pascua conducere 8). Eique rei praefectum constituit , qui dohanerius. , seu commissarius dohanae nuncupabatur. Huic dedit cognitionem de rixis , & criminibus, uti de pecuniariis caussis pastorum , dominorum pecudum, ut legere licet ex litteris eiusdem Alfonsi, quibus anno I 447. Fra ciscum Μontubter dolianerium delegit 6J. Is dolianerius, quum ius inter conductores regiorum pascuorum dix*rit , adsessore , ut ipse conjicio , usus est , qui auditor dictus . Quinque procedente tempore aucti fuerint huius dolianae reditus , unus ex praesidentibus Regiae Camarae Summariae ei praesici coe-
O L. u. C. Teod. de pascuis. 5) De Rosa consult. 7O. Num. 4Ι. 0J V. litteras Alsonsi post pragm. deoTpro
133쪽
reta Insituri jur. eloil. Neapol. pit , qui gubernator Ahanae nuncupatur, atque fisci patronus additus est . Quare hoc tribunal hodie constat ex gubernatore , auditore , & si sci patrono. Ad gubernatorem pertinet dolianae administratio , & quaecunque publicam rem magis , quam privatam reipi
ciunt . Ad auditorem iurisdictio in cauisis seu criminum , seu pecuniariis subditorum Regiae Dohanae . Ad fisci patroaum fise lium iurium tuitio , seu in re criminali ,
seu in re pecuniaria. Initio dohanerius cognoscebat de rixis , controversiis pastorum , dominorumque Ovium: sed deinde eius tribunalis ampliata est iurisdictio in omnes ossiciales ejusdem, Omnes conductores regiorum pascuorum , Omnes pecudum pastores , omnesque alios , qui ea de caussa quotannis Apuliam veniebant. Αtque de horum caussis tam criminum , quam pecuniariis , si rei essent, Regia Doliana cogno- 'icebat . sin actores , hieme, non aestate ejus
tribunalis erat cognitio fr) . At procedente tempore ea distinctio negligi coepta , & i discriminatim subditi Regiae DOhanae adversarios ad suum forum traxere cu).
7 Cap. 23. mandatorum , seu instructionum Reg. Doli. apud de Marin. in obser. ad decis. 226.
134쪽
Lib. I. Cap. XI. 123. Immo tandem vetitum subditis Regiae Dolianae adversarios alibi, quam in eo tribunali convenire poena proposita in contra facientes centussium trecentorum 9) . Praeterea hoc tribunal cognoscit de iniuriis , atque offensionibus illatis subditis Regiae Dolianae io . Adeo vero in superioribus caussis iurisdictionem propriam esse eius tribunalis nostri
scriptores tradunt, ut ne cives quidem Neapolitani , vel pupilli, viduae , miserabiles personae queant eius iudicium effugere , Regiae Camarae forum in primo iudicio eligentes ii . Quorum opinio nescio, an non vera sit . Certe , ubi cives Neapolitant i dicio contendere debent , in Regia Camara queunt sua iura experiri: quum iis sapientissimus noster rex privilegia servari volue
rit 1 et). Quod in civibus Neapolitanis , si
rei tuerint , multo magis obtinere debet. Ad haec Regia Doliana praeest minoribus iudicibus , sive olficialibus , qui in aliquibus urbibus, pagisque constituti sunt . lis) His minoribus ossicialibus licet cognoscere de caussis pecuniariis minimis , & de criminibus
135쪽
Y u4 Ivisse. Iuri eisIl. NeapOL quaerere , seu, ut aiunt, informationem evere , reumque , si res exigat , prehendere : tum acta simul cum reo ad Regiam Dolianam transmittere debent. Quod, si non sit in eo loco Regiae Dolianae ossicialis , permittitur gubernatori seu regio , seu baronali de delicto quaerere, reum , si opus, sit prehendere, ad Regiam Dolianam transmittere sig). His vero Regiae Dolianae minoribus ossicialibus in sportularum exactione non licet excedere summam statutam pro cujusque
loci tribunali, seu curia i5). Sunt autem subditi Regiae Dolianae, quos
Ioeatos Vulgo appellant , duum generum .
Nam primo subsunt illius tribunalis jurisdictioni domini, & pastores ovium , qui quotannis Apuliam petunt, & conductores regiorum pascuorum , nec non coloni regiorum arvorum in Apulia, atque hi loeuti seri dicuntur . Deinde 1 ubsunt eiusdem tribunalis
iurisdictioni coloni fictitii regiorum arvorum 8e fictitii domini ovium , quas nequaquam possident, qui certa pecuniae summa quotan nis fisco soluta litteras a Regia Doliana Obtinent , quibus aliorum tribunalium iurisdictione eximuntur ; atque hi loeati fictitii nun
136쪽
Lib. I. Cap. XI. 125 eupantur. Illud vero interest, inter utrosque, quod locati veri, ubicunque degant, soro Regiae Dolianae utuntur . Locati vero b c itii, si in urbibus, bc pagis baronum habitent, eius tribunalis iurisdictioni subsunt : sin in urbibus , locisque regiis , seu demantalibus , seu altodia libis, ut aiunt, regiis parent magistratibus io). Deinde locati veri non modo ipsi,& eorum familia, scilicet uxor, filii, bc co iuncti , qui eadem mensa , bc domo utuntur: sed etiam quicunque eorum servitiis addicti sunt, seu , ut eorum personae serviant, seu ut negotia procurent, iurisdictione aliorum tribunalium eximuntur . Contra locati fictitii fori exemtionem habent ipsi, eorumque familia, bc famuli, qui eorum domi morantur ip). Denique locati veri, ubi in aliorum tribunalium iurisdictionem consentiunt sponte ibi sua iura exsperientes, poena centumum trecentorum plectuntur, in reliquis vero caussisis fori exemtionem non amittunt. At locati fictitii, qui alia tribunalia adeunt, bc in
ea consentiunt, non modo in ea caussa, sed in reliquis quoque fori privilegium amit- tunt, atque eX numero subditorum Regiae
137쪽
tuis rasitvt. Jur. eisII. Neapol. . Praeterea, si animalia Verorum locatorum damnum bonis civium casu dederint, domini ad solam damni reparationem tenentur. Si vero id damnum ab animalibus locatorum
fictiliorum datum sit, domini debent Sc damnum sarcire , bc poenam solvere . Quod si damnum dolo malo datum sit, domini extraordinem puniuntur, seu locati veri sint, seu fictitii, te iudici ordinario permittitur de
ea re quaerere seu informationem capere , ficad Regiam Dolianam referre . Ad haec locati fictitii veniam armorum ad sportandorum, quae legibus vetita non sint, a locorum gubernatoribus , aliisque , ad quos ea res pertinet , petere debent: at veri locati eam a gubernatore Regiae Dolianae obtinent 19 . Praeter hos usu receptum est, ut emtores
lanae ab ipsis ovium possessoribus Regiae Do-hanae 1 ubditi sint. litterasque ab eo tribunali obtineant , quibus aliorum tribunalium iurisdictione eximuntur . Caeterum subditi Regiae Dohanae, seu sint locati veri , seu fictitii, fori exemtio nem minime habent in caussis tributorum , vectigalium , administrationis universitatum , aliisque, quae ab iis pendent, in quibus ordinariis , uti caeteri cives, parent iudicibus. Praeterea in caussis, quae coeperant in aliis
138쪽
Lib. I. cap. XII. Iaz tribunalibus , antequam subditi Regiae Do-hanae facti essent. Et denique subditi Regiae Dolianae non secus, ac caeteri cives edictis gubernatorum , quae lanna nuncupant , parere debent, bc contra facientes statutam poena' solvere, modo violati edicti caussa ab OiE-cialibus Regiae Dolianae fuerit examina. ta ro). 3Α 1ententiis vero Regiae Dohanae ad Regiam Camaram provocatur , ut supra dictum est.
De Gubernatoribus regiis , O baronalibus .
GUbernatorum originem vulgo Gothistribuunt , qui in singulis urbibus , t ciique judices , qui iuri dicundo praeessent . constituere fi). Sed quum Gothorum instituta post Iustiniani imperium, & Langobardorum adventum fuerint oblitterata, probabilius videtur gubernatorum originem a capi taneis os repetendamr eapitaneos Vero apud nos a Friderico II. fuisse institutos . Is enim Germaorum morem imitatus in quibusdam provinciis , atque in celebrioribus
139쪽
128 Institue. Dr. eivit. Neapol. urbibus criminibus coεrcendis capitaneos constituit, qui ita dicti sunt, quasi praesides ,& praefecti provinciis , vel urbibus . Decapitaneis provinciarum mentio occurrit
in Friderici ΙΙ. constitutionibus et): de Capitaneis celebriorum urbium mentio sit in epistolis eiusdem Friderici, in quibus est epistola ad capitaneum urbis Panormi a) . At ubi regnum ad Adegavos pervenit, capitaneorum numerus multiplicatus est ; quare in capitulis Caroli principis Salernitani mentio occurrit capitaneorum Neapolis, Capuae Aquilae , Baruli, aliarumque urbium 4 Hujusmodi autem capitaneis sola graviorum criminum coercitio permissa est , quorum scilicet cognitio ad iustitiarios pertinuit, ut de capitaneo Neapolis legitur in ritibus Μagnae Curiae ε): 8c de capitaneo Trebifatii, de Μi- romanni uisertis uerbis anno I 433. Ludovicus III. Andegavus Calabriae dux definivit ,& anno 1465 Ferdinandus I. Aragonius com firmavit 6). 'Hinc fiebat, ut fere in singulis urbibus , locisve duo essent magistratus , capitaneuS ,
5) Rit. M. C. item quod capitaneus 55. 0 V. de Marinis in obser. ad decis. 85. Revert.
140쪽
Εἰ3. I. cap. XII. I ast qui in facinorosos animadverteret, ti baiulus. qui in pecuniariis caussis ius diceret, ut de pagis Trebifatii, Sc Μiromanni ex litteris Ferdinandi I. satis intelligitur. Ubi vero sub Aragoniis regibus barones imperio aucti sunt, unicum magistratum constituere coeperunt , qui de criminibus, Sc de pecuniariis caussis cognosceret: idemque inplerisque regiis , seu demantalibus urbibus, pagisque princeps factitavit. Hinc aliquibus in locis duo sunt gubernatores, unus, qui cri minibus coercendis , alter, qui pecuniariis cause sis definiendis praesit: in aliis vero unus est gubernator , sive capitaneus , qui iurisdictione
utatur imperio . De horum munere aliud hic monere non
oportet, nisi , ubi unus est gubernator, qui imperium, bc iurisdictionem habeat, ad eum
pertinere omnium caussarum in suo territorio cognitionem exceptis iis , quae ad Μ gnam Curiam, regias audientias, vel alia tribunalia pertinere superius dictum est: ubi ero alter imperio , alter iurisdictione utitur , ad eum criminalium , ad hσnc pecuniariarum caussarum cognitionem spectare secundum formam a Ludovico ΙΙΙ. stabilitam , Ma Ferdinando I. confirmatam 7) .