Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

iso Insit. Jur. eivit. Neapol. cognita paternum con sensum supplere, modo de singulis caussis ad regem reserat VJ Quod ipsum iure Romano cautum fuerat capite scilicet trigestino quinto legis Iuliae ,& Severi , & Antonini constitutione , ut scribit Μarcianus fio . Quod ad contradius vero , & obligationes filiorum familias attinet , quum hi non si cus, ac patres familias cives sint, contractus omnes iure Romano possunt inire , atque ex iis obligari . Hinc Caius : FiliusfamΨlias ex

omnibus eau sis, tanquam patexfamilias. obliga' r, o ob id agi cum eo , tanquam cum Pa trafamilias potes ). Una, atque altera du taxat caussa eXcepta est, nempe votum, iapecunia mutua ia). At iure nostro non li-.cet filiisfamilias contractus inire , aut ex qualibet caussa obligari , nisi in praesentia

expresso consensu ipsorum patrum, vel fuerint emaneipati , seu habitent , O υivant seorsum ab eortim patribus cum eorum uxoribus ,

O familia ; uti a Μagna Curia ricariae , di a Collaterati Consilio anno 1525. edictum fuit , poena proposita adversus notarios , ctuariosque , qui contractus filiorum familiastae patrum consensu scriberent , privationisost,

162쪽

Lib. II. GA. II. I 52' ossicii, atque unciarum centum . EEm vero

poenam notarii , actuariique subeunt , qui1cientes id fecerint : quod si contrahentes interrogaverint, sintne sillifamilias , iique se patresfamilias fuerint mentiti, obligatio qui dem rata non erit , notarii vero poenae erunt expertes Is . Immo eo in casu ne filiusfamilias quidem , qui dolo se patremfamilias simulavit, de falso accusari potest, ne obliqua pater ad implendum contractum ob

Id sane nostris legibus cautum reperitur: sed antea mihi persuaserim idem moribus ex iure Langobardo profectis apud nos obtinuisse. Etenim iure Langobardo filiifamilias in patris mundio fuerunt, dum adhuc adolescentes ejusdem domi vivebant ; tunc enim pater eos tuebatur , eorumque bona administrabat, iisque utebatur fruebatur: at ubi per fectae aetatis facti fuerant, bc paterna domo exiverant, quasi patresfamilias habebantur , Contrahere poterant , Vel cum ipso patre , si-hique adquirebant , ic iudicio, quum usus

Venerat, experiebantur , ut tradunt Carolus

is) Pragm. r. de senatust. Μaced. et si vi Pragm. 63. 6-ult. de off. procuratoris Caesaris a is) Carolus a Tocco ad L. 7. lib. 2. L. L. fit. 35. & Andreas a Barulo commenti in L. L. tit. E. de patria potestate .

163쪽

κ52 Insilui. Jur. eἰυil. Neapol. factum, ut quando iuris Romani coepit apud nos auge1cere auctoritas, mores utrumque ius conjunxerint, ut lilius, quum in domo paterna degit, nil sine patris consensu recte gerat , nec contrahat , nec obligetur : at vero , quum ea eXierit, & 1eortum ab eo vi- Vere coeperit , bc contrahere , M obligari possit : caetera patris pote stati 1 ublit. Atque hac in parte ius nostrum non parum a Romano distat: etenim , ut taceam iure nostro omnes filioru in familias contractus , atque obligationes infirmari, quum i re Romano in 1bla pecunia mutua eis senatusconsulti Μicedoniani opituletur exceptio; conitat ius Romanum et , qui se patremfamilias mentitus es , omne senatusconsulti denegare auxilium , ut imperator PertinaX rescripsit 16). I inino ex generali Juliani definitione non aliter creditori obest senatus consulti exceptio , quam si scivit, vel saltem scire potuit, cui pecuniam credebat, filium- familias esse ip . Contra iure nostro , quicunque contractus cum fili is familias ineu tur, rati non sunt, seu sciverit, seu ignoraverit creditor debitoris sui conditionem :immo adhuc, si filiusfamilias dolo creditorem deceperit se patremfamilias mentitus ;quo

164쪽

Lib. II. Cap. II. I 53 quo casu, ut dictum est, ne falli quidem potest accusari . Sunt tamen plerique casus , in quibus superiori regulae locus non est . Et quidem principio in ipsa Pragmatica I. de S.C. Μaeed. una, atque altera eXceptio proponitur, nempe , nsi fuerint emancipati , seu habitent, O Ditiane Ieorsum ab eorum Patribus cum eorum uxoribus , O familia . Ubi illud crassiua dictum videtur , quum a regula , ne sillifamilias possint obligari , emancipati excipiuntur : constat enim emancipatos patria potestate eaeire , nec amplius siliosi amilias , sed patresfamilias esse . Sed pragmaticae mentem eam esse . patet prohibitionem contrahendi, ac se obligandi ad eos non pertinere , qui vel patria potestate plene per emancipatio nem eaeierunt , Vel quasi exierunt per separatam oeconomiam, de qua inferius dicam Deinde quibus ex caulsis filiusfamilias iure Romano eae pecunia credita recte convenitur , paene ex iisdem ex quocunque con tractu iure nostro potest obligari. Hinc non modo si filius iussu patris contraxerint, Vel institor tabernae , vel magister navi a patre praepositus fuerit, contractum , atque obligationem Valere puto , quasi tacito patris iussu contractam, quemadmodum iure Romano constitutum est sib): sed etiam si pater pust

D. de exerta act.

165쪽

x54 IUἰtui. Juri eisII. N eapoL post tempus contractum ratum habuerit, eum confirmari reor non secus , ac iure Romano cautum est 19 . Hinc minime adsentior Caravitae , de Rovito , qui, sea iussus patris prascesserit, seu ratiliabitio sequatur, negant contractum valere , quod pragmatica requirat praesentiam , atque eX-

pressum consensum patris tuo) . Sed ipse

arbitror ideo pragmaticam praesentiam, atque expressum consensum patris meminisse , non ut ostenderet expressum patris consensum sine praesentia non suis cere: sed ut significaret solam patris praesentiam non prodesse, Neque eX ea consensum argui, sed necesse esse, ut diserte pater censentiat. Ad haec non ideo pragmatica expressum consensum exigit , ut omnem tacitum excludat, potissimum , qui iure certo est probatus: sed ut removeat tacitum , qui ex levioribus argumentis praes mitur , qualis esset consensus ex sola praesentia de sumtus . Denique eX verbis pra maticae inferrri nequit contractum iusis patris initum, aut post tempus ratum habitum nullius momenti esse, quod in ejus praesentia non fuerit celebratum: quoniam ea pragmmatica minime tractat de firmitate contractuum, qui a filiisfamilias ineuntur, quinam scilicet rati sint, quinam irriti : sed de rati ip) L. ult. C. de S. C. Maced. 2O) Caravi in ad Pragm. i. de S. C. Maced. 6-

166쪽

Lib. II. Cay. II. I 55tione, qua notarii eorumdem contractus debeant describere , ne 1cilicet id faciant Iino praesentia, O evreso patrum consensu . Ex huius Vero pragmaticae mente nihil aliud

colligi potest , nisi filiosi amilias sine patris

consensu contrahere , atque obligari non

Pari ratione, si pecunia filiosa milias credita , aliave res filiosamilias tradita in rem versa sit patris , contractus consistet non secus , ac iure Romano cautum est aet) . Quo reserri debet, si pecunia studiorum, vel legationis caussa, vel, ut dos sorori solvaturν

Huc vero minime referri potest , quum filiusfamilias sine patris consen1u paternis cremditoribus se obligat; tunc enim contractus nullius momenti est : quoniam eo nihil in utiliatatem patris vertitur, sed novatio fit a filios milias sine paterno consensu, ut in simili scribit Paulus in L. semus uo. pr. D. de dol. Atque ita a Sacro Consilio definitum refert Novaxius sqq) . Quid si patris consensus accesse rit & quidem, nisi probabilis familiae utilitas id exigat, puto contractum minime valere : quoniam quum silius nequeat sine patris et i Paschalis de virib. pat. pol. cap. 6. num 39. Surdus decis. A.' aet) L. 1. ti pasti m D. de in rem verso. as) L. 7. q. u. & A. D. de S. C. Maced. De

Marinis lib. I. rescit. cap. 145. num. 24 avi Novarius ad d. Pragm. I. de S.C. Maced.

167쪽

,s6 ΤUUtui. iuri eisII. Neapol. tris consensu obligari , frustra eidem patri obligabitur, omnisque contractus in eius 1olius utilitatem initus nullius momenti erit, nec poterit ipsius patris consensu cor firmari: quum nemo possit in rem suam auctor fieri, aut consensum accommodare 25J . Praeterea si si liusfamilias caitrense, vel quasi castrense peculium habeat, potest sine patris consensu contrahere , atque obligari , quum in eo pro patrefamilias habeatur ao). Illud tamen non sine prudenti consilio cautum a Ferdinando IV. nostro rege , ne mer Catores aurea , argentea, lapillos , gemmds , serica, lanea, linea , similiaque credita pecunia Vendant iis , quicunque alieno iuri subsunt; cujusmodi esse declaravit filiosfa- lias , etiamsi castrense , vel quasi castrense peculium habeant , mulieres nuptas , & ii qui tutoribus, curatoribus , aut moderator imbus subsunt, quos supraintendentes nuncupanta Idque ad fraudes , usi irasque i gentes , luperiorumque personarum evitandam perniciem fiat utum est. Quod si eiusmodi personae numerata pecunia emant, contractus consister , ut idem noster rex declaravit 27) . Atque hania

168쪽

LI3. II. Cap. II. 157 hane prohibitionem idem noster providenti 1 1imus rex obtinere voluit adhuc, si superiore personae litteris collybisticis, 1 eu cambii se

Verum ex hac nostri regis constitutione generalis regula fingi nequit contractus a fi liisfamilias , quibus castrense , Vel quasi castrense peculium est , nisi de patris consensu initos, ratos non esse . Etenim ea constitutio, ut dictum est , 1 Olam emtionem vetat eju1 modi rerum habita fide de pretio , quo niam ea saepissime ad celandas usuras, δe in

necem emtorum contrahitur : caeteri con

tractus minime prohibentur : immo emtionumerata pecunia nominatim permittitur .

Denique filius familias , qui mercaturam exercet, sine patris consensu Obligatur, quum, ne qui ob publicam fidem decipiantur, tum etiam quia is videtur quasi patria potestate1olutus, qui suas res sibi administrat , easque sibi negotiatur 29). Idque novissime a Ferdinando IV. nostro felicissimo rege constitutum est so). Illud quoque constat, ubi pater , vel ipse filiusfamilias, quod ex contractu debebat , solverit , soluti condietionem non esse : quum jure Romano senatu scon-

sob Pragm. a. de S. C. Maced.

169쪽

a 58 I litui. Jur. eivit. Neapol. sultum convento exceptionem tribuat, minime vero soluti condictionem si . Quod si liliusfamilias conventus omissa exceptione fuerit condemnatus; poterit ea post sententiam uti, ut exsecutionem impediat. Idque iure Romano cautum est , M apud nos servari docet Novarius , qui in Sacro Consilio id definitum refert sa):Αtque hac in parte ius nostrum cum Romano consentire videtur: nam uti ex superioribus cauilis ius Romanum denegat senatusconsulti auxilium , ita ius nostrum filii similias probat obligationem . At sunt quidam casus, in quibus iure Romano filiusfamilias senatusconsulto defenditur, quum jure nostro obligatio non consistat . Etenim noa modo si filiusfamilias se patremfamilias fuerit mentitus , iure Romano nequit senatusconsulto se tueri , quum iure nostro non obligetur : sed etiam si filiusfamilias communiter pro patrefamilias habeatur , jure Romano non habet senatusconsulti exceptionem cas) : at iure nostro obligari non Potest, quum eo jure omnes filiorumtamilias oblue

dab L. a. D. de S. C. Maced.

170쪽

Lib. II. cap. II. 759 obligationes infirmentur aq) . Praeterea fili familias adversus minorem senutusconsulti auxilio se tueri nequit, quum favorabiliores sint filiis amilias , quam minores s 54 et Sed apud nos, si vel maxime filiusfamilias

cum minore contraxerit , contractus ratus

non est, quod illum leges nostrae infirmant. Eo vel magis, quod ius Romanum nequaquam filios amilias, qui mutuum a minore accepit, senatusconsulti denegat auxilium: sed Ulpianus ex Juliani , & Μarcelli sententia ,

ut magis aetatis ratio , quam senatusconsulti habeatur, cautionem dat minori, ut in integrum restitutionem petat , quod non exp*diebat filios amilias credere, ut contrδctu re

scisso pecuniam recipiat 36); quod jure nostro

locum habere nullo modo potest. Hoc loco quamplures alias quaestiones nostri scriptores tractant, quas lubens omitis, Juoniam eae leviores sunt , & solutu facies . Nam, quum ius nostrum contractus , atque obligationes filiorumfamilias generatim omnes infirmet , nihil refert , frugine sit si liusfamilias , an nebulo, privatus, an ma sistratus , laicus, an clericus: quum clerici

Dissentit immerito Caravita .

teg. lib. I. cap. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION