Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i 8O In fit. Jur. eἰvit. Neapol. marito copulare distulit , si in corpus suunt peccaverit, ea re neque exheredari , neque limentis privari posse, allegans Cosuetudinem y moriatur , da successonibus ab itine stilo so); id verum non puto , quum ea conluetudo ad rem minime faciat , quod neque de exheredandis , neque de denegandis alimentis filiis tractet : sed de puella, quae mortuo patre iura masculorum consequitur, quod a fratribus nuptui data non sit . idque noliris moribus extrδ omnem dubitationem esse videtur: et' enim , quum rex noster vetuerit filios ante

trigesimum , si lias ante quintum bc vigesimum aetatis annum nuptias sine patris conrisensit adhuc honestas contrahere : bc si conistraxerint,permiserit exheredari , i, multo magis filias , si ante eam aetatem in corpus sirum peccaVςrint, puto posse exheredes scribi. Hic abs re non est aliqua de alendis parentibus , caeterisque propinquis dicere . Et sane, uti parentes liberis debent alimenta praestare; ita parentes inopes a liberis alenti sunt, nisi ingrati adversus eos fuerint, ue eriti sint eκheredari. Idque δc naturali ,

bc civili iure est constitutum. 32

Praeterea frater sororem germanam alere

so) Napodanus ad d. Cons. in omnibus num. 76. si) Pragm. I. de ma trina. a filiis . contrah. AC L. 5. Pr. D. de Mn. ti alend. lib. L. I. de Q. C. de alend. lib. vel pari de arῖ. d. L. 5. , II

192쪽

Lis. II. cap. IV. I 8 Id et i inamo St uterinam , fratrem seu germanum , seu consanguineum , seu uterinum , si inops suerit , ut communiter interpretes docent. as) Atque ad eam rem confirmandam plura laudant iuris loca , quae id satis non probant i sq) Sed fasse it firmare ex ipsa naturali ius ilia , ut in simili scribit Modestinus . s5ὶ Utrum vero patruus fratris, vel sororis si-lios alere teneatur, quaestioni apud scriptores fuit. Quidam negabant , quod nulla civili lege id esset constitutum sa6J . Alii contra adfirmabant , quod filii fratris patris sui locum ingredi videantur : rectius dixissent, quod Id exigat pietas, & naturalis aequitas ar) .

Atque horum opinionem Ferdinandus IV. rex optimus litteris , diei uet. Mas 1779. merito probavit: iussit enim patruum , patruum magnum ad fratris , vel sororis filios , nepotes alendos cogendum esse , si quidem is

193쪽

18a Insilui. Jur. eIHI. Neapol. dives fuerit, Si illi inopes, maxime si suerint pupilli, vel adolescentes . Et recte : nam hoc aequitus fugierit , elui jure de fetamur , ut inquit Paulus si ). Quo argumento m eo ut existimem, ubi ne patrui quIdem , vel patrui magni huic oneri pares fuerint; avunculos , Vel avunculos magnos ad alimenta praestanda eogi posse.

HActinus de iis , qui alieni iuris sunt ,

pergimus ad eos , sui sunt sui iuris , Horum iure Romano quidam In tutela sunt,

quidam in curatione, quidam utraque mem-

t; In tutela sunt pupilli , masculi quidem al

quartum decimum , feminae ad duodecimum annum expletum . in curatione sunt adolescentes seu mares , seu seminae ad quintum& viges mum annum completum , qui minore dicuntur : item quicunque ob animi , corporisve vitium res suas sibi administrate non possunt . Extra tutelam, & curationem sunt, qui viges mum quintum annum excessere , quique rebus gerendis idonei sunt . . At Langobardi mares aeque , ac seminas

194쪽

Lis II. cap. V. I33 decimo octavo anno expleto persectae aetatis esse statuerunt i ante eam aetatem imperfectum eorum consilium esse existimarunt: eosnque pupillos, infantes , ti orphanos nuncuparunt fi): neque eos sibi res gerere permi serunt: sed si quid ab iis esset gerendum , iudicis auctoritate , aut eius, qui a iudice deligeretur , id erat faciendum . Quare apud Langobardos nulli erant testamentarii tuto

res , sed soli dativi : quinimmo ipsi legiti

mi non aliter tutores erant , quam si ab iudice essent delecti . Etenim omnes Germanicae originis populi ad principem omnium subditorum tutelam pertinere via tuebant , potissimum vero minorum, mulierum. Qua re in capitularibus Ludovici Pii cavetur, ut viduae , Orphan ἱ , O minus potentes sub Dei defensione, O regis munditarde paeem habeant, O eorum iusitias aequirant et): in Lege

Normannica, Duel ratἱone dueatus Normanniaeetis oria minorum tisque ad vigesmuin primum annum eompletum eompetere dicitur 33. Quo

fieri videbatur , ut nemo eiusmodi personarum tutelam susciperet sine principis iussone, aut magistratuum, qui pro principe rempublicam gubernabant.

195쪽

184 Insilui. Jur. elail. Neapol. minati sint, hinc faetiim , ut paene ubique apud nos decimus octavus annus completus habitus sit minoris aetatis terminus et idque Fridericus II. lege lata confirmavit . Ea constitutione nil iuri Romano derogatum existimo, nisi, ut adolescentes decimo no no , qui olim anno vigesimo sexto, perfectae aetatis habeantur et in reliquis ius Romanum immutatum manere: et, quae eo jure cauta sunt, apud nos quoque esse servanda. Ideoque discrimen pupillorurn , & minorum , t torum , M curatorum minime esse abolitum. Idque non obseure significat idem Fridericus , quum lusorum , 9 curatorum mentio nem facit, & quum permittit pupillis, ut caussas criminum, uec publicas, seu accusent,

seu accusentur, queant per tutores, aut curatores ad lites tractare, quod minoribus nequaquam licet . Similiter nequaquam probo eorum Opinionem,qui generatim statuunt tutores, curatores ab iudice esse confirmandos, nec aliter posse tutelam gerere : sed iis duntaxat confimmationem reor esse necessariam , quos confirmandos ius Romanum praecipit, nempe , qui minus recte testamento dati sunt tui res et caeteros sine ulla confirmatione tutelam posse administrare : curatores vero generatim Omnes non secus , ac iure civili cautum est, a magistratu esse confirmandos. Ad haec ipsos adO O Const. minorum jura, de res . min.

196쪽

Zἰ3. II. Cap. V. 185ε dolescentes sibi curatores petere debere , iis invitis ab iudice dari non posse : idque in curatore ad lites obtinere . Adolescens enim ex Antonini constitutione monendus est , ut curatorem sibi petat, qui si in petendo cesse severit, judex et curatorem ad litem dabit s). Atque ita sacrum consilium definivit 6 . G-tra iudicium vero nequaquam cogi curatores accipere: Si nisi ipsi petant , non posse ipsis invitis curatores obtrudi, si bene res suas administrant ). Quod adeo verum est , ut

eurator a patre testamento datus non aliter

possit a magistratu confirmari, quam si minor petat. Atque ita in Sacro Consilio definitum refert de Μarinis 83 . At mores hodierni non facile sinunt minores sine curatoribus agere , bc sibi res ad ininistrare . . Ita quidem ius est de iis , qui seuda non

habent: de seudatariorum vero tutela, M curatione , quae balius, s IVe ballatas nuncupatur,

diversum ius est. Etenim , quum seuda ob militiam darentur, si seudatarius decedens adolescentem filium reliquisset, qui ad militiam non esset idoneus, moribus Normannorum, dominus seudum recipiebat , & illud vel

s) L. r. C. qui petant tutores 6) Amictus decis. 256. 7 Gratianus discept. serens. cap.282. Paschalis de

197쪽

186 Ins Ituri iuri elaἰL Neapol. vel sibi retinebat, atque alimenta pro dignitate defuncti seudatarii filio praestabat: vel alii concedebat, quἱ eo frueretur praestitis pariter inde adolescenti alimentis , qui balius dicebatur; donee desuncti filius ad militiam esset idoneus, hoc est vigesimum primum aetatis annum excederet : tunc enim fidelit rem domino iurabat , & seudum recipiebat 8 . At apud nos , ubi defuncti seu- datarii filii aὸ pubertatem Venerant, quoniam fidelitatem domino iurare poterant, seu dum recipiebant . . Aine Fridericus 11. statuit pupillorum seu- datariorum principem baiulum recipere, ueloibἱ tenendam, vel alii, qui ex sida illum gerere desoat Iuxta approbatam regnἱ eoni eludinem eoneisendum 93 . Halium Vero ad pubertatem usque durare i M tum balios administrationis rationem reddere debere : deductoque

eo quod pro ipso baiulo solverint: deductis. que iustis, moderatis expensis , quae pro victu, 9 vestitu suo ipsorum baliorum , M pro persona , & rebus pupillorum , M pro

servitio curiae debito fecerint ; reliqua pupillo esse restituenda . Quod si quid eos intercepisse constiterit, ad duplum esse damnandos s 8 Choppinus de demanio Frane. lib. tit. i9.

ο) Const. in aliquibus de silcces. filior. eom.

198쪽

LI. ΙΙ. cap. V. 13Zdos, scilicet ad rei restitutionem, bc tantumdem fisco inserendum, consuetudine, quae balios ratiociniis eximebat, plane explosa io . Duo tamen hac in parte posterioribus nOsiris legibus immutata sunt . Etenim primo iure pridericiano balius pubertate finiebatur :pubertas vero non solum in masculis , sed etiam in 1eminis expleto quarto decimo anno incipere existimabatu. ita . Quare seu datarios ubi decimumquintum annum attigissent, tam in iudiciis , quam in contractibus perfectae aetatis fuisse nostri scriptores tradidere 123 . Sed Pragm. a. de min. ca

vit seudatarios non aliter , quam caeteros ciaves ad duodevigesimum annum expletum baliorum auctoritate esse diregendos ; nisi seu dataria mulier ante eam aetatem nubat , tunc enim nuptiis balius finitur. Quod non ita accipiendum reor, quasi mulier ante eam aetatem nupta perfectae aetatis censenda sit :sed quod seudum a viro sit administrandum, ideoque balius finiatur. Unde si maritus a te a , quam mulier ad decimum octavum a num perveniat, decesserit , iterum in cur tionem balii recidet s 1s . Dei ii conm minoribus de iur. balli. ii Dict. Const. in aliquibus. 1dio Andreas ab Aeserma , Ainietiis , 8e TDpia ad d. .Const. minoribus.

ia) Grammaticus decis. 54

199쪽

1 8 3 Insitu . iuri eisἰI. Neapol. Deinde jure Fridericiano balius a solo prinacipe dari potuit : at Carolus II. Andegavus permisit decedenti seudatario , quem velit testamento dare: eo intestato mortuo a principe esse dandum ex proximioribus delaucti magis et neum ; nisi mater supersit honestae , ac sobriae Vitae, quam princeps baliam dabit , caeterisque defuncti conjunctis ante ponet . Quae si ad secundas migraverit nuptias balium amittet si q). Verum,quae de minoribus seudatariis diximus ad eos pertinent, qui seuda quaternata, quae VO-cant, possident,quae scilicet ab ipso principe obtinuerunt , & propter ea principi servitium exhibent. Qui vero Ruda, quae dicuntur plana , O de tabula habent ; ii aeque , ac non Dudatarii tutorum, curatorumque auctoritate reguntur IS .

Ex his , quae dicta sunt, facile est intel- Iigere discrimen , quod inter balios , 8c tutores , curatoresque intercedit. Etenim quam vis tam seu datarii , quam ii , qui seudatarii non sunt, ad decimum Octavum annum alieno auxilio indigeant ; nec antea perfectae aetatis censeantur ; tamen, qui seuda non habent, ad pubertatem usque tutores accipiunt : postea et ) Cap. seudatarius decedens testatus I sq. de

iς Afflictus ad d. Const. minoribus, & Fres.sia de subseudis lib. 2. cap. 5.

200쪽

Lib. II. cap. V. 289ssea curatores: quum contra seudatarii, sed puberes, seu impuberes ballis subsint. Deinde invitis adolescentibus, qui seuda non habent, ut supra dictum est, curatores minime dantur: quum contra seudatarii necessario balios accipiant. Ad haec tutores rite test

mento dati, uti & legitimi , confirmatione magistratus non indigent : at balii semper a principe dandi fiunt, vel ab eo confirmanis di , quoniam balius sine principis adsensu constitui nequit . Ea re balius testamento datus olim a Collaterati Consilio , hodie a Resali Camara S. Clarae confirmatur. Quod si seudatarius intestatus decesserit, ab eadem Regali Camara S. Clarae datur , tum ad Regiam Camaram Summariae remittitur , ut adimpleat, quae debet, hoc est inventarium conficiat , & cautionem praestet fid)Et quamvis Carolus II. videatur permittere balio , qui testamento constitutus est, balium sine principis licentia gerere; ita enim

cavet: Feudatarius decedens tesutus statuat Iilio minori balium, quem vult , qui ballatum suscipiat , nulla de hoe a nobis , vel a curia

nostra licentia impetranda ; tamen id non ita a cipiendum est, ut balius sine principis licentia ballatum gerat, sed ut sine principis ibsentia seudatarius testamento balium det ip).

SEARCH

MENU NAVIGATION