Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tioo Insitat. Iur. eivit. Neapol. ad defendendum pupillum daretur advocatus bc corrupte aboeator dicebatur . Atque hanc meam coniecturam illud confirmat , quod consuetudo mentionem faciat aboeatoris data per homives plateae seu tocci, in quo idem papillus habitat , quod plane iuris Normanni est : nam iure Normannti tutores non constituebantur , nisi a iudice per inquisitionen, accitis consanguineis pupilli usque ad duodecim , vel si hi deessent amicis , vicinis. que 17 . Quare ubi usus iuris Romani

magis stabiliri coepit , maiores nostri in integrum restitutionem pupillis non tribuerunt , nisi in subsidium, quum suum a tutoribus consequi non poterant .

Et quoniam huiusmodi consuetudo ex iure Langobardo , x Normanno descendit , ne ii, qui cum pupillis contraxere , nisi in subsidium , inquietentur ; hinc sequitur , ut non modo , si pupilli tutorum auctoritate , sed

etiam si minores curatorum consensu contraxerint ; ea locum habeat ib) . Idque non

solum paritas rationis arguit, sed etiam vox pupillus , quae ex usu eius aetatis potissimum apud Francos omnes eos denotabat , qui legitimae aetatis non erant ζ19). Parique rati o- IM L. Νοrmaniaa 6.etas. apud Cormerium lib.

I. tit. 2. cap. p. f. qm

ib) V. notata ad d. Coiisuet. pupillus , & dei Pranchis ibidem . i9 L. L. lib. a. tit. 49. L. a.

212쪽

V3. II. Op. VI. Por trone existimaverim , si quid auctoritate cura toris ad certam caussam ab iudice . dati gestum suerit, non posse eum , qui contraXit,

nquietari , nisi in subsidium; potissimum quod

consuetudo aboeatorem quoque meminerit , c abocatores ad certam caussam darentur eto) . Verum id intelligendum, modo tutorum, cu ratorumVe dolus, aut culpa arguatur : nam ali

qui non est, cur pupillo , aut minori adversus eum , quicum contraxit , restitutio denegetur , ne vel omni auxilio destituatur , vel tutores , cu ratoresve sine culpa plectantur : ut in simili cavit Fridericus II. de m lierum mundualdia procuratoribus fui).Quumque haec consuetudo non res , sed personas , contractus spectet; hinc sit, ut

quum bona tutoris, curatorisve excutiuntur ,

excutienda sint non modo , quae in Neapolitano , sea etiam, quae extra Neapolitanum territorium sita simi , ut rectissime monet

Napodanus.

Quod vero idem Napodanus tradit consuetudini locum non esse , quando alienatio iudicis decreto iacta est , quoniam tunc neciaesio praesumitur , nec restitutio potest postulari; id verum non puto. Nam , ut alibi demonstravimus, pupillis , & minoribus adver

213쪽

dio et Insἱttit. Jur. elail. IVeapol. dicis decreto celebratos, in integrum rest; tutio est, si laesi proponantur seta) . Αγque id ipsa consuetudo indicare videtur , quae de alienatione bonorum pupilli quoque tractat , quae alienatio plerumque iudicis decreto fieri debet. Sequitur, ut videamus de iis, qui minorum jure utuntur , ut restituantur . Et quoniam non sola consilii infirmitas minoribus restitutionem tribuit i sed potissimum aliena cura , quamobrem sibi ipsi res administrare non possunt, sibique providere; hinc fit, ut quicunque in ea caussa sunt, ut sibi consulere nequeant , sed necessario aliena cura sint regendi ; minoribus hac in parte sint comparandi, ic, si in captionem inciderint,

sint restituendi Pas). Eaque de caussa , bc furioss , 3c mente captis , bc prodigis, quibus bonis interdictum est, bc mutis, M surdis, bc iis , qui perpetuo morbo laborant , ut in curatione sint , in integrum restitutionem praestandam docui;

uti bc hereditati jacenti, bc bonis, sive patri monio ejus , qui apud hostes est, aut abest , aut bonis cestit, decoxitque aq). In

'o De rest. in integ. lib. I. cap. u. L. 2. C. de fidejusor. minor. & L. si quidem II. C. de

prad. minor.

as Baldus in L. Marcellus 25. D. de sid iussor ceto De rest. in integ. lib. I. cap. 4.

214쪽

ru. II. cap. VI. . st AIn hoc numero in primis est respublica , de qua Diocletianus, Μaximianus ita statuere : Respubliea minorum jura uti solet ,

ideoque auxilium restitutionis implorare po-t f et 5 . Quumque reipublicae iura omnia in fiscum principis translata sint ; ideo fisco

in integrum restitutio tributa est. Quod diserte a Friderico ΙΙ. statutum fuit his verbis. Benaseitim resitationis in integrum nostrae reipublieae in judieiis , O eontractibus a liquιs legibur reservatum , non illi praeeidimus , sed illud nobis integre reservamus 26) . Quo in loco τα nurrae reipublieae, & το nobis aperte fiscum principis indicant 27 . Illud singulare est, quod fisci procurator , adhuc sine speciali mandato possit in integrum restitutionem postulare , quum contra minorum procuratores , nisi habeant speciale mandatum , ad petendam in integrum restit tionem non admittuntur et 3) . . - Praeterea fiscus , ubi in integrum adversus sententiam petit restitui , non quadriennii , ut minores , sed triennii praescriptione repellitur ; quod iure Romano cautum a Fri-

2A L. 4. C. ex quidi mus . major. γ) Const. beneficium de rest. Teip. 27) Andreas ab Aesernia ad d. Const. beneseium , Afflictus decis. 34 ρ8) Dict. Const. beneficium. ap) L. unic. C. de senti ad ver. fis. lati retrast Const. quadragenalem de Prorog. Praescr.

215쪽

co Insἰt. Jur. elati. Neapol. Denique, ubi res fisci sub halta vendita , aut locata fuerit , lapsis legitimis tempori

bus , quibus adiectiones admittuntur, amplius ad lucrum nequaquam restituitur, ut scilicet novus emtor maius pretium offerat Lao). Non modo fiscus minorum iure in petenda restitutione utitur, sed etiam universitates, quae respublicae dici solent , & collegia, & corpora licita , & ecclesiae , Je m nasteria , bc hospitalia , e caetera religiosia

. De mulieribus , O resitatione eisdem prae- sanda.

Eorum , qui perfectae aetatis sunt , ali

mares , aliae seminae sunt . Quamvis autem plerumque mulieres eodem, quo Viri, iure utantur , Φe in legibus masculinum vocabulum etiam 1eminas comprehendat; tamen ob sexus imbecillitatem , infirmitatemque consilii mulieres a publicis , Je civilibus muneribus removentur: eisque saepe iuris ignorantia minime nocet : fle interdum , si quid anfirmitate , 8c ignorantia magis , quam ma litia deliquerint, mitius puniuntur. Praeterea, go Prag. I. de Off. proc. Caesar. ai) De rest. in integ. lib. I. cap. q.

216쪽

Lib. II. cap. VII. . a. Isi mulieres pro aliis intercesseriat, alienamque obligationem susceperint, senatusconsulti Uellejani iuvantur auxilio 1 . Quumque disi

putarent interpretes , num mulieres possent huic beneficio renuntiare et M plerique adfirmarent , maxime si renuntiatio esset iureiurando firmata s a) ; ad omnem dubitationem

removendam nostro iure cautum est non possise : earumque adhuc iuratas, bc quovis modo factas renuntiationes ratas non esse. Ρoenaque proposita est adversus notarios, es scribas, qui eiusmodi mulierum obligationes comtra senatuscon sultum conscriberent , privationis muneris , unciarum centum . Atque

senatusconsulti Velleiani exceptionem litis i gressum , bc contestationem impedire stat tum est : atque in dubio pro mulieribus esseti respondendum , M iudicandum s).

Hinc apud nos mulieres pro aliis nullo modo possunt intercedere , aut simul cum viris obligari mulier enim, quae una cum viro adhuc extraneo obligatur, immo adhuc si seipsa obliget viro fideiubente , senatus consulti Velleiani tuta est avxilio, quod censeatur pecunia in viri, non mulieris utilitatem versa , nisi contrarium probetur : A, mulie- i) L. r. & pass. D. ad S. C. Vellei.

217쪽

co6 Insitat. Jur. eivit. Neapol. Iteres , inquam , neque alienam obligationem suscipere , neque simul cum viris obligari possunt , nisi de principis venia , quae olim a Collaterati Consilio, hodie a Regali Camara S. Clarae conceditur , qua impetrata, mulierum obligationes ratae sunt, si vel maxime pro aliis intercesserint, atque in rem alienam non sine suo ipsarum damno se obligaverint ; modo, ut res erat , fuerit precibus principi narrata : Κ modo mulieres d lo deceptae non sint : atque ita saepius Sacrum Consilium desinivit 5 . Verum quamvis plerumque mulieres nor possint alienam obligationem suscipere , aut in rem alterius obligari ; tamen sunt plerique casas , in quibus id nequaquam prohibetur , bc mulieres senatusconsulti auYilici minime iuvantur , veluti si pro libertate, si pro dote se obligaverint, aut tutelam administrantes rem pupilli salvam fore promiserint,

adhuc si contutoribus id pollicitae sint 6).

Quibus in caussis mulierum obligationes adhuc iure nostro ratas esse constat. Quare nostri scriptores generalem tradunt regulam , quibus ex caussis mulier jure Romano sena

tusconsulto minime defetiditur ; ex iisdein

6 Quos, Se smiles casus Iegere licet in L. O. L. aa, L. Pen. di passin c. M S. C. Veliri.

218쪽

Lib. II. Cap. VII. . ao .eque iure nostro senatusconsulti auxilio i vari : quoniam pragmatica nihil novi iuris constituit, sed ius Romanum recentavit, M

De ea specie merito dubitatur , utrum si mulier post biennium intercessionem ratam habuerit , ea rati habitio iure nostro valeat , an non , quam constat iure Romano valere, nisi uxor pro viro se obligaverit θ) . Et plerique hanc mulieris obligationem ratam existimant ex generali regula , quibus ex caussis mulier iure Romano senatusconsulto non defenditur , ex eisdem iure nostro quoque teneri 9) . Alii contra sentiunt, quod pragmatica mulierum obligationes plane reiecerit : quum eas metu initas censeri voluerit, quo nomine irrita. declarasse videtur; quo fit, ut ne post biennium quidem ratthabitione possint confirmari io). Quamvis vero in superioribus caussis ratae snt mulierum obligationes , quemadmodum , & alienationes, & caeteri contractus, quos iurem suam ineunt , nisi mulieres nuptae dotem alienare, vel hypothecae lapponere velint

60 L. si mulier ua. & auth. si qua mulier C. ad S. C. Vellei. 9) Staibanus, & Merlinus loc. cit. io) De Luca ad de Marinis lib. 2. resol. cap.

219쪽

uo8 Insistit. Jur. elail. Neapol. tamen moris est , ut in omnibus mulierum contractibus, obligationibus , atque alienationibus principis venia impetretur , quae de more a Regali Camara S. Clarae conceditur . Quam veniam quidam putant necessariam, quod iure Langobardo. mulieribus non licuerit res suas alienare , aut aliter se se obligare . At ipse existimo ex usu magis , quam ex necessitate eam veniam obtineri :omissamque obligationi, vel alienationi iure communi probatae non ossicere . Eiu: que rei argumentum est , quod Sc mulieres , quae jure Romano vivunt, in contractibus eam veniam obtineant r. bc quod ne iure Langobardo quidem principis venia necessaria fuerit in mulierum obligationibus, atque alienationibus , quibus satis erat mundualdorum, con

sensus ii) . Quare nunquam ejusmodi mulierum obligationes, vel alienationes eo nomine irritas pronuntiatas scita . Ad haec prudentissimus noster rex vetuit mulieres, quae patris , aut mariti curae subsunt, pecuniam mutuam recipere, aut habita fide de pretio merces a mercatoribus emere sine patrum , maritorumve consensu : Sceos , qui crodiderint , vel mercatores , qui merces vendiderint, petentes senatusconsulti

Velleiani exceptione esse repellendos iu).

220쪽

Lib. II. Cap. VII. 2O' Caeterum mulieres , quae perfectae aetatis sunt , excepta intercessione , non secus , ac mares iure Romano contrahere , atque iudicio experiri possunt. At iure Langobardo ob infirmitatem consilii in perpetua tutela fuere, quam mundium dicebant , uti earum tutores mundia atris . Quare Rotharius rex ita statuit: Nulli mulieri liberae sub regni nostri ditione lege Langobardorum viventi liceat insuaa potestatis arbitris , idest sine mundio , Divere ; nisi semper sub potesate viri, aut potesate eurtis regiae debeat Permanere : nec

aliquid do rebus mobilibus , aut immobilibus , ine voluntate istus, in cuius mundio fuerit , habeat potestatem donandi, aut alienandi is . Hinc factum , ut sere ubique in nostro regno mulieres iure Langobardo usae in mundualdorum potestate 1uerint, eorumque mentio in nostris legibus occurrat ΙΑ , ut taceam notariorum instrumenta , in quibus perpetua mundualdorum mentio ex usu magis, atque ignorantia ipsorum , quam ex iuris necessitate proficiscitur. uamvis vero apud Langobardos mulieres sub muudualdorum cura essent ; tamen nullaeis in integrum restitutio tribuebatur , quo-

SEARCH

MENU NAVIGATION