장음표시 사용
181쪽
De alendis liberis. Equitur, ut aliqua hic tradamus de liberis alendis, quum ob argumenti conjunctio-nςm , quoniam filios alere paternum ossicium: tum etiam , quia ea , quae de liberis alendis . nostris consuetudinibus cauta sunt, ad patriam potestatem pertinent: iis enim patria potestas non parum in Urbe est imminuta. Et quidem iure Romano constat patrem filios alere debere , quo nomine omnis liberorum exhibitio continetur, cibaria , vestes ,
habitatio, disciplina , caeteraque huius m di si) . Immo Ulpianus generalem tradit
regulam scribens : non tantum alimenta , --rum etiam eaetera quoque onera liberoum patrem ab iudiea eogi praebere reseriptis eontianetur et . Hac tamen in parte non parum valere debet iudicis arbitrium, quem singulorum desideria perpendereoportet, ut ab eodem Ulpiano docemur . Quod si pater vel defunctus sit , vel alendis liberis par non fuerit , id oneris ad avum, caeterosque per patrem adscendentes pertinet: si hi quoque deficiant,
182쪽
Lib. II. cap. I' irrmater, caeterique per matrem adscendentes liberos alere debent ta). Huiusmodi vero alimenta pater siliis debet , qui non habent, unde 1e eκhibeant: quod si seipsi queant exhibere, pater ad alimenta illis praestanda minime tenetur . Ad haec , quum pater siliis alimenta debet praestare, ea domi praestabit : nec filii, qui simul cum . patre viVere detre fant , alimenta ab eo possunt postulare , nisi ivitas allegaverint causeras , cur Velint seorsum ab eo degere q). Haec iure Romano de alendis liberis cauta sunt , quae in regni provinciis servantur: quoniam, ut saepe dicturn est, iure Romano vivimus , nisi aliqua in parte nostris legibus illi sit derogatum. Sed in hac principe urbe quaedam pecusiaria de alendis liberis donsuetudinibus constituta sunt. Etenim princi-- pio cavetur, ut, si filii seu mares, seu seminae nolint cum patre simul habitare , vel pater nolit eos secum habere ; pater bonorum antiquorum fructus ita partiatur , ut singulis filiis portiones tribuat, sibi duas retinegi, seu vivat , seu defuncta sit uxor. Dotalium quo que bonorum fructus ita dividendi sunt ; nullum tamen ea re mulieri praejudicium fit, ad quam Die . L. g. 6. 2. & seq. D. de agn. & alend. lib. υ Argum. d. L. 5. f. a. D. de agn. & alend ybo
183쪽
x et Insit. Iur. eἰνil. Neapol. quam viro mortuo dos , dotisque fructus
debent redire s). Quod si eae filiis quidam
nolint, alii velint cum patre vivere; is debebit fructus bonorum antiquorum , ut supra dictum est, partiri : portionemque illorum filiorum , qui seorsum ab eo degunt, illis tribuere : reliquas sibi retinere 6). Verum si ejusmodi partitione facta quis exsiliis, qui seorsum a patre vivebant , decenserit , vel ex filiabus nupserit ; eius portio reliquis filiis si inui cum patre pro portione adcrescet; nisi decedenti filio nepotes super
sint, ad quos deiuncti filii portio redibit ).
Μater vero non debet alimenta filiis ex fructibus dotis, rerum donatarum seu a Viro, seu a consanguineis nuptiarum tempore , quae donativum consuetudo appellat, quartae,quam scilicet in bonis viri uxor seu i ire Romano, seu Langobardo consequebatur : sed ex fructibus reliquorum bonorum antiquorum ab agnatis,N cognatis, seu hereditate, seu legato , seu quo alio lucrativo titulo quaesitorum , quae consuetudo exeadentias appellat . Horum autem bonorum fructus mulier ita partiri debet , ut unam sibi , reliquas singulis filiis portiones adsignet S). Ideo vero mulierem
Puto s) Consuet. si quis habet I. de alim. Prieius6) Consuet. quod si aliquis a. d. tit. 7) Consuet. Verum s. d. tit. 8b Consuetud. mulier de dotibus A. d. tit.
184쪽
L b. II. Caρ. IV. I sputo horum fructuum unam , non duas pomtiones sibi retinere , quod solidos rerum dotalium fructus sibi habeat, bc quod splendidior viri, quam mulieris debeat esse exhibitio . Denique illud nostris consuetudinibus cavetur liberis ingratis posse a parentibus alimenta denegari 9) Has de alimentis consuetudines ex iure Normanno ortas esse existimo . Nam Germanicae originis populi., quales fuere Normanni , ubi filii 1eorsum a parentibus vi-re instituebant , quos separatos apeellabant, iis certam patrimonii partem adsignabanto quo possent secundum sitam conditionem v1- vere seto) . Normannos vero hanc adsignationem ex bonis antiquis potius faciendam statuisse, quam a parentibus quaesitis coniicio , quod ea bona familiae esse viderentur , atque in ea quid iuris liberos, atque agnatos, R c gnatos habere voluerint, ut libro quarto di
Ex his satis patet discrimen , quod interius Romanum , atque Urbis consubtudines intercedit , ubi de alendis liberis quaeritur . Nam iure Romano liberi plerumque domi
aluntur : ex consuetudinibus vero alimenta
o) Consuetud. in omnibus ulci d. titi io I eineccius jur. Germ. lib. I. tit. 8. 3.166.
185쪽
x74 Ini tui. iuri eiAI. Neapol. filiis non debentur, nisi iis , qui seorsum a patre viVunt. Secundum consuetudines ali-meuta filiis ex bonis antiquis praestantur: re vero Romano, quaecunque bona pater habeat, seu quid sua industria adquirat ; ex iis alimenta hiiis debet . Iure Romano secundum filiorum indigentiam alimenta prae stari debent: ex consuetudine vero certa fructuum portio pro nu moro liberorum debetur. Ut autem filii possint eae consuetudine alimenta postulare, duo necessaria sunt, primum, ut legitimae aetatis sint , qui bc velle , bc nolle possunt, quique norunt custode remoto
vivere si i) . Deinde , ut justa 1ubsit caussa, cur vel filii nolint, vol pater detrectet eo secum habitare : ne alioqui detur parentibus naturalem in liberos sollicitudinem , dc pie-xatem exuere: bc filiis debitum parentibus obsequium declinare , bc suam ipsorum pernio Ciem maturare ; quod a Sacro Consilio a no 174 i. iunctis aulis fuit definitum , Ma Carolo Borbonio confirmatum ta) Verum filii, qui seorsum a patre habitant,& quibus pater ex consuetudine alimentλPraestat, non ea re patria potesta ς eximuntur : quoniam, ut supra dictum est, non sola
separata habitatio , sed separata Oeconomia,
186쪽
quae distincti patrimonii separatam administrationem exigit, filios patria potestate quasi
solvit . Ea vero alimenta filiis legitimis , & naturalibus debentur , non adoptivis , multoque minus illegitimis. Eius rei argumentum est , quod coniuetudo viri, Sc uxoris faciat mentionem : te quod eX bonis antiquis alimenta praestanda praecipiat , quae familiae bona esse videntur , te in quibus filiis , atque agnatis, c cognatis peculiare ius nostrae conisuetudines non secus , ac ius Normannum ,
tribuunt. Filii vero adoptivi, atque illegitimie familia non sunt si3 .
Caeterum eiusmodi alimenta non eX Omnibus bonis pater filiis praestare tenςtur , tedduntaxat ex bonis antiquis , quae stat bona familiae. Sunt autem bona antiqua , quaecun que patri a parentibus , agnatis , cpgnatisque successione, legato , donatione , vel qu9 alio lucrativo titulo obvenerunt . Ex bonis vero a se quaesitis alimenta minime debet , ut diis sertς nostris consuetudinibus cavetur ig) Ea sunt, quae pater ab extraneis quoquo timtulo , vel ab agnatis, cognatisve titulo One roso paravit . Praeterea ex bonis dotalibus alimenta filiis praestanda sunt: dos enim ad alendos quoque liberos datur : Sc nostrae con
is) Napodanus ad d. Cons. si quis habet. I. m.q. ivi Consueta verum s. d. tit.
187쪽
Ι0litui. Jur. ei υἱl. Neapol. suetudines ad dotem matris filiis peculiare ius tribuunt, ut quarto libro dicemus i5 .Quumque consuetudines sint jus Urbis proprium , quod in solo Neapolitano territorio obtinet ; hinc fit , ut ii pater bona antiqua extra Neapolitanum territorium possideat ex iis nequaquam alimenta filiis debeat . Quum vero dicimus patrem , cui nulla sunt bona antiqua , Vel extra Neapolitanum territorium sita, alimenta filiis minime debere; id intelligimus de alimentis ex consuetudine praestandis, non de iis , quae jure Romana debentur pro eorum indigentia . Et quoniam ex bonis antiqvis alimenta filiis secundum consuetudinem debeatur , hinc sequitur , ut si pust adsignatam singulis fructuum bonorum portionem , bona patri fuerint aucta, puta ex propinquorum here ditatibus , legatis, vel donationibus , singulorum partes augeri oporteat : le contra si ea fuerint aliqua calamitate deminuta , necesse sit singulorum partes deminui. Idque non Obscure ipsa consuetudo indicat , quum iubet decedentium filiorum sine liberis partionem reliquis simul cum patre adcrescere flo) .
O argumento moveor, ut existimem bonωrum antiquorum auctis , vel deminutis fructi
tis Consuet. si quis habet I. d. tit. iob Consueti veram a. d. iii.
188쪽
Lὶδ. II. Cap. IV. 17Tctibus, portionem singulis assignatam auge d*m , vel deminuendam esse . Ad haec, quum ex fructibus bonorum alimenta filiis sint assignanda , consequitur , ut si bonorum antiquorum 1blum ulumfructum pater habeat , ex eo debeat alimenta filiis praestare: nec ullo pacto contraria Napodani
opinio probari possit 173 . Immo ipsa con-1uetudo nostram sententiam confirmare videtur , quum alimenta filiis etiam ex bonis dotalibus decernit , in quibus pater vix aliud praeter usumfructum habet . Illud tamen hic animadvertere oportet, as signationem ex fructibus dotis filiis factam, mulieri minime nocere , quum Viro mortu dos, eiusque fructus ad mulierem revertatur si 83. Quod si mulier decesserit, dos , dcxeliqua eius bona ad filios pertinent , quibus a patre erunt restituenda , si 1 eorsum ab eo vivant 19 . Hotum bonorum fructus si ad eam summam perveniant, quae erat fiΙiis ex consuetudine ad tribuenda , nihil amplius ex bonorum antiquorum fructibus poterunt postulare : sin minus , quod deest, erit eis ex supradictoruM bonorum fructibus supplen
17 Napocrinus ad J. Consuet. si quis habet I .diti 18 Diet. Cons. si quis habet I. si p) Cons. si mulier nupta de juri dot. Napodanus ad d. Cons. si quis habet n. 2
189쪽
i 8 Insitur. Jur. ςἰνιι Neapol. Sed hoc interest inter alimenta ex bonis antiquis siliis praestanda , atquς ex dote,
nisque maternis ea mortua, quod bona antiqua apud patrem maneant, eorumque dominium , & possessionem retineat, ex fructibus eorum certam partem siliis tribuens ai) :quum contra ipsa dos , & bona materna filiis a patre snt restituenda , qui seqrsum ab eo vivunt et et) .
Quamvis autem pater, qui alimenta ex bonis antiquis filiis praestat , eorum possessionem retinere possit; tamen, si malit, poterit bona ipsa filiis εstignare, ut ex eorum tractibus alimenta capiant . Filii vero non poterunt patrem invitum ad id obstringere , nisi iustissima caussa id postulare videatur; quum plus sit bona ipsa ad filios transferre, quam certam summam ex eorum fructibus singulis mensibus, vel annii dare ceta . Atque idem hoc interpretes docent de alimentis , quast iure Romano filiis debentur , quibus pater potest bona ipsa assignare: non vero filii id
querunt a patre postulare , nisi iustissim id exigat caussa et ) . Quod si blii fuerint ingrati . poterunt eis
aet) Dict. Conis s mulier nupta . 23 Napodanus ad d. Cons. D quis habet. 24 Baldus, & Paulus a Castro ad L. cum quo
190쪽
Lib. II. Cap. IV. 179 alimenta parentes denegare a 5) . Id ipsum iure Romano cautum est Σο) . Quare Ulpianus refert Trebatio Μarino rescriptum ,
merito patrem eum nolle alere , quod eum d
tularat ta ). Quod ita accipiendum cςnseo, ut. pater liberis ingratis non modo qX consuetudine certae quantitatis assignationem alimentorum nomine sed etiam ex jure Romano pro eorum indigentia , & dignitate lautiora possit alimenta denegare : non vero minuta alimenta, sine quibus vita duci nequit, ne eos videatur velle necare au .
Ingrati vero filii ii dicuntur , qui quid
eorum commiserunt, cur exheredes scribi mereantur . Quare nostri scriptores genera' lem tradunt regulam, quibus eX caumi quis
potest exheredari, ex iisdem seu ex consuetudine , seu ex jure Romano posse alimentis privari aq). uumque iure nostro , ut supra dictum est, filii, qui sine patris consensu nuptias ineunt, possint exheredes scribi, non dubitaverim eosd*m alimentor jure excidere.
Quod autem Napodanus scribit puellam,
quam pater ultra decimum sextum annum Μ et mar 25 Cons. in omnibus uir. d. tit. 26ὶ L. ult. C. de alem lib. a J L. Si quis s. g. D. D. de am. 8e al. lib. 08) Thesaurus lib. I. quaest. forensi cap. 7 - Napodanus ad d.consin omnibus ulti d. tit.