장음표시 사용
231쪽
aeto InfIn Dr. eisII. Neapol. dictionem , neque imperium baro sibi vindicare potest , nisi ei a principe fuerint co cessa . Et quamvis Μarinus Freccia existimet, si baroni seudi iure urbs, Vel pagus fuerit concessus, tacite censeri iurisdietionem , non vero imperium ei tributum fi 4 ; tamen ipse puto , nisi nominatim iurisdictio baroni permissa sit a principe , ea uti non posse . Nam diserte Carolus v. vetuit , ne barones imperium , aut iurisdictionem sibi adse-Tant , neque ea utantur , nisi quatenus eis virtute suorum privilegiorum, vel legitima praeseriptione liceat , scientes, qui Meus fecerine, usurpatae jurisdictionis crimen incurrere 5). Usurpatae vero iurisdietionis poena iure no
stro est publicatio seudi 16) ; quamvis ple
rumque non soleat irrogari. Adeo autem barones sine principis concessione nequeunt sibi iurisdictionem , & imperium vindicare , ut nequeant sine principis venia novas urbes, pagos, Vel Vicos exstruere, aut dirutos,bc desertos aedificare. Id si fecerint, non modo privatione urbium , pagorum , vicorumque , qui exstructi sunt, multantur, adhuc si in seu dati, vel privato suudo fuerint exstructi: sed etiam refectione omnium damnorum , quae fisco , vel vicinis universitatibus illata sunt,
si ) Freccia lib. 2. de subi auctor. I s. i5 Pragm. 8. de Baron. 163 Const. ea , quae ad speciale decus.
232쪽
Atque ubi novae urbis, vici , aut pagi aedificandi licentia danda est , id faciendum est audito fisci patrono, atqae omnibus iis, quorum interest i ). Et quoniam barones iis possunt iuribus uti,
quae nominatim eis fuerint concessa, vel legitima praescriptione quaesita ; hinc fit, ut si cui iurisdictio fuerit tributa , is nequeat imperium sibi vindicare , quam vulgo iurisdictionem criminalem appellant, quum imperium multum a iurisdictione distet . Immo si cui iurisdictio , & imperium fuerint concessa ; non ideo ius cognoscendi de appellatione , quod secundarum caussarum dicunt, concessum intelligitur: uti is , cui ius cognoscendi de appellatione permissum est, non idcirco censetur habere ius cognoscendi de 1 cunda appellatione , quod vulgo dicitur te tiarum caussarum fi 8). Praeterea si baroni iurisdictio, imperium,ia cognitio de provocatione tributa fuerint non ideo , quae jure singulari principi , aut Magnae Curiae, vel Regiis Audientiis refervata sunt, concessa intelliguntur ; veluti ius cognoscendi de caussis viduarum , pupill rum , miserabiliumque personarum : ius ani
ip) Pragm. 24. f. I 6. de baron. tu Marinus Freccia lib.2. de siles. auctor. 13.& Afflictus ad d. Const. ea, quae ad speciale de-
233쪽
αsta Infitue. Jur. eisII. Neapol. madvertendi in reos perduellionis , maiestatis , falsae monetae , & similes s 19) . Barones , qui iurisdictione , oc imperio
utuntur , sibi ius quoque adserunt criminum poenas commutandi, easque remittendi, hoc est , ubi legitima poena corporalis esset , veluti ultimum supplicium , membri mutilatio , publicum opus i puta triremium; eam in pecuniariam permutandi , vel plane r mittendi, quod Vulgo dicunt ius aggratiandi. Atque utrumque hoc ius in imperio, vel saltem in litteris , quas Vocant arbitrarias , quas sibi a Roberto rege concessas putant,
contineri contendunt. Nugae : sed usu comprobatae. Verum eo iure barones uti ante
sententiam debent: quoniam, ubi rei fuerint iudicis sententia condemnati , nequit amplius poena commutari , vel remitti fetes . Quare non licet iudici in sententia ferenda poenae commutandae , Vel remittendae potestatem sibi , aut baroni reservare et quod si secerit ceatvibium mille poena multa
Verum utroque hos iure baron , qOrumque iudices in homicidiis , aliisque graviorribus delictis uti nequeunt, Re videantur a uti in publicae tranquillitqtis detrimentum ip) De Franchis decis. 275 m) De Franchis decis MO. ziὶ Prag ai, de baron
234쪽
LI. II. cap. VIII. Immo barones , qui his iuribus abutuntur merito privari possunt fetu) . urisdictionem vero , & imperium ipsi barones exercere non possunt: neque id eis u
quam apud nos fuit pςrmissum : nam quum primum iurisdictio illis luit tributa , id eis datum fuit , ut baiulum , & iudicem constituerent , qui iurisdictioni praeessent eta,
idcirco barones debent magistratus creare , qui de pecuniariis caussis , bc de criminibus cognoscant, quorum munus annuum sit, quique post annum sui muneris rationem reddere debent coram iis , qui ab universitatis
administratoribus fuerint delecti , quod discunt Andicatui parere og) .
Hos magistratus intra annum nequeunt barones removere , quum eorum munus annuum esse debeat , nec liceat baroni magistratum constituere , quem, prout ei libuerit , removeat 25) . Et quemadmodum nequit baro ante annum magistratum ab ofi cio removere, ita nequit caussas ab eo avoc re , atque alii iudici delegare, ne ea ratio- no. za) Pragm.6. de baron. Colle' reg. liti par.
ets) Const. de quaestionibus , aq) Prag. 5. de baronibus, Freceia lib.2. de
235쪽
ne legi fraudem faciat et 6) .
Quumque ad baronem pertineat magistratum constituere , qui ius dicat & crimina coerceat , qui gubernator nuncupatur ; hinc fit , ut eo absente ad baronem pertineat alium in ejus locum sussicere , qui locumtenens appellatur, qui non secus, ac gubernator civis esse non potest , nisi brevis sit gubernatoris absentia , aut anguitus pagus, cui
Caeterum baro gubernatoris munus vendere , aut locare nullo modo potest ; i deoque nil a gubernatore exigere potest , ne spori larum quidem nomine, quae et , qui a 1 ecretis est , praestentur, pro collati muneris litteriS , quas vulgo patentes appellant . Immo baro gubernatori menstruum honorarium d
bet pro modo urbis , aut pagi, cui praeest: nec ab ea petitione repellitur , si honorario renuntiaverit , vel si fassus fuerit illud recepisse , nisi de solutione constet ex apoclia , cui duo testes, Sc notarius subscripserint ca ο)Quamvis autem litigantes queant non sui iudicis iurisdictionem prorogare : in consen
tientes enim cujusvis iudicis iurisdictio est αρ);
236쪽
Lib. II. Ca rara. 225 tamen ii , qui baroni subsunt , nequeunt in alium , quam baronis iudicem consentire :, si contentiant, potest baro caussae cremis.
sionem postulare so . Rusque rei ratio est, quod iudicis nihil intersit , si alium iudicem litigatores adeant : baronis Vero multum interest, ne homines seudi alios adeant iudices .
Praeter iurisdiectionem, ὀc imperium, quae
fere omnibus baronibus competunt, sunt quaedam iura, quae non omnibus baronibus tribuuntur, sed iis duntaxat, quibus a principe concessa sunt, vel legitima praescriptione quaesita , H
rum in numero principio sunt angariae Parangariae. Sunt autem angariae, bc parangariae imperatae praestationes jumentorum, ac plaustrorum, curruum, operarumque, angariae quidem , qua cursus publicus dispositus est, pae- angariae vero ali OVersum, seu per Viam , ni qua cursus publicus non est si) . Angari enim Persico vocabulo dicebantur nuncii, vel tabellarii, qui ex successione litteras serebant . Sed apud forenses scriptores angariae dicuntur servitia, seu Operae , quas homines seudi baroni praestant certa sibi soluta mercede . Parangariae vero dicuntur servitia, bc operae, quas homines seudi sine ulla mercede . P b, so) Capycius deeis. 9. ai Cuj cius ad paratiti. C. de curs Publ.
237쪽
:26 Insitur. Dr. pivit. Neapol. baroni praeitare tenentur 3 a). Et quoniam huiusmodi servitia , Sc operas subditis imponere ad iura matellatis pertinet , nec baro potest sibi ius in seudo vindicare , Quod non fuerit ei a principe concessum ; ninc fit , ut nequeat angarias , dc parangarias ab hominibus seu di sine regia
concellione exigere sa . Immo si baroni
fuerit seudum concedum cum angariis , dc parangariis , ea re non censetur baroni ius angariarum , bc parangariarum exigendarum tributum et sed duntaxat easdem angarias, bc parangarias esse baroni permissas, quae tempore concessionis aut iusto titulo, aut legitima praescriptione exigebantur ; adhuc si ea concessio ab ipsb principe processerit: potissimum , quod ea clausula de antiqua hujus regni eiterioris Stelliae consuetudine , O stilo procedat , ut Carolus V. declaravit a 4 . Praeterea baronibus pleraque vectigalia, Mexactiones competere solent , veluti ius decimae exigendae eA fructibus , quae ab hominibus seudi colliguntur, certaeque pecuniae exigendae pro immissione , vel extractione mercium , vel pro transvectione per certa loca ; quae iura diversis nominibus nuncupantur , nempe jui plateae , jus exiturae , jurpas
su) Afflictus ad Const. prosequentea. aq) Pragm. IO. de baron. avi Prae. 16. de baroru
238쪽
Lib. II. Cap. VIII. 227 pasagii , vel pastus Oc. Quae omnia quum adiura majeltatis referantur , quumque baro nequeat sibi adferere , nisi, quod a principe ei 1 uerit concessum; nequit ea sibi vindicare, nisi ex regia concelsione, vel ex legitima praescri
scua universitatis , vel priVatorum pro certa
mercede , quod jus f ue , O dimaa dicunt,
hoc eit jus permittendi pro 'erta mercede , ut animalia in fundos univerisiatis , Vel privatorum immittantur, & ius certae poenae exigendae ab iis, qui nulla soluta mercede immittunt. De quo iure pariter ex concessione, aut ex legitima praescriptione erit diiudicandum . Atque hinc quoque eius quaestionis definitio pendet, utrum baroni liceat permitistere, ut animalia pascantur in fundis priva torum poit collectas segetes, eoque nomine certam pecuniam exigere . atque eos , qui sine baronis licentia inuni serint poena multare so) . Nam dicemus id baroni non licere, nisi ei fuerit a principe concessum , vel legitima praescriptione permissum . Μodo meminerimus domino temper licitum esse animalia in proprio fundo paicere , nec bar nem posse poenam a dominu exigere , quod
239쪽
aa 8 Institui. Jur. eisII. Noapol. sine sua ipsius licentia in proprium landum
Simile eli, quod plerique barones habent, ius venationis , M piscationis, quo prohideant hominibus nudi venari, aut plicari, nisi de sua ipsius licentia certa 1oluta pecunia. Quod ius eXercere nequeunx, nisi ex regia concessione , aut legielma praescriptio ae . Similiter plerique barones iure utuntur, prohibendi hominibus seudi, ne panem , muria suis furnis coquant, ne frumenta, nisi in suis moletrinis, ne olivas , nisi in suis tra- fetis terant, ne hoipites recipiant, nisi in suis hospitiis &c. Quae iura pariter quum ad iu-Ta maiestatis perelaeant, ea uaro eXercere non
pote it, nisi sibi a principe nominatim se vias concelsa , aut ea legitima praescriptione/ quaesiverit: nec satis est baroni seudum fuisse concessum cum furnis , moletrinis , trametis &c. nisi nominatim ius quoque prohi-endi ei fuerit permissam a
uumque dubitatum iudiet, num saltem id iuris baroni esset tribuenaum , ut homines seudi cogeret suis potius furnis , mole- irinis , trapetis , cauponis, hospitiis uti, quam alludis , quum aeque commode baronis, quam
240쪽
tib. II. Cap. VIII. . a y' alienis uti possent ; bc plerique scriptores
adfirmassent: immo Sacrum Consilium in eam sententiam iudicasset ; sapientissimus noster reri id nequaquam probavit, ne ea ratione hominum Dudi libertas imminuatur , bc ius prohiben di inducatur non sine regii , bc privatorum,
iuris detrimento sp) .Quum autem dicimus superiora iura legitima praescriptione baronibus quaeri polis λlegitimam praescriptionem intelligimus cen tenariam , Vel immemorabilem, quae sola ad iura maiestatis adquirenda prodest 4. Atque , ubi de iure prohibendi quaeritur , Centenaria praescriptio non incipit, nisi eπquo baro homines Dudi alienis furnis, mo letrinis , trapetis Scc. uti prohibuit. Prae scriptio enim in rebus incorporalibus, qua lia sunt hujusmodi iura, sine usu procede re nequit : usus vero iuris prohibendi in prohibitione consistit. Ideoque , si vel maxime homines seudi semper furnis, mole trinis &c. baronis usi sint, nec unquam v sus Venerit, ut baro eos alienis uti prohibuerit I nunquam iure prohibendi censetur usus ; idcirco nequit id iuris sibi ex centenaria , quae nulla est , praescriptione Vi