Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

25o Insἰturi Iuri erυι I. Neapol. tum clericis convenientem deserunt vel, ut clericos decet, minime vivunt, aut eccle-sae non inserviunt , i litterarumque studiis operam non dant, ipso facio clericorum privilegiis excidunt , adhuc si beneficium obtineant ecclesiasticum 46 . Pactis enim conventis inter Benedictum XIV. δc Carolum Borbonium , quod sacrorum cononum interpretes plerique docuere , M sacra Congregatio Concilii saepius definivit, minores clericos , qui beneficium eccclesiasticum habent , si vel maxime haud vivant , ut decet, clericorum privilegia retinere , donec sententia

iudicis ti iis , ω beneficio , fuerint privati ser); immutatum , atque emendatum est. Quod si de ea re quaestio inciderit, in iis tribunalibus , quae ex pluribus constant iudicibus , examinanda erit , cuiusmodi sunt Regiae Audientiae , Magna Curia Vicariae,& similia, a quibus ad Regalem Camaram S. Clarae provocatio est 4b).Clerici coniugati, qui unam, & virginem

duxerunt, &,ut clericos oportet, Vivuat, eX B nificii VIII. constitutione omnibus clerico

262쪽

rm 1I. cap. IX. z5crum privilegiis utuntur Αρ) . Attamen ea constitutio initio apud nos minime obtinuit; ideoque ii publicis 1 uberant magistratibus 5o): sed 1equenti tempore usu recepta est ; quare Ferdinandus I. Aragonius clericis conjugatis evemtionem a publicis judiciis tribuit si) . Sed tandem conventione inita inter Beneabctum Uv. 9 Carolum Borbonium statutum est , ut eiusmodi clerici , qui de mandato episcopi alicui deserviunt ecclesiae , habitum

que clericis convenientem induuntur , nec artem , aut professionem clericis indignam eXercent, ac caetera , quae superius exposita sunt, observant ; in caussis criminum a pum blicorum magistratuum iurisdictione exemti sint: in pecuniariis vero iis subsint; nisi quod eorum personae inconsulto episcopo capi non

dilon 1oli clerici , sed etiam apparitores

episcoporum , modo intra numerum sint, atque eorum nomina in Regiis Audientiis descripta sint : item eaneellarῖus , sive actorum magiser a publicorum magistratuum iurisdictione exemti sunt , quantum ad personae capturam, seii ob debita , seu ob delicta; modo ea crimina non sint , quae poenam 40 cap. un. de cler. eonium ;n sext. Mo Rit. M. C. item si aliquis 66. 5Q Pragm.I. de clerie. seu diacon. silvat. 5ab Concord . d. cap. s. num. 2.

263쪽

Ω52 InsItui. Jur. .eἰνἰI. Nyam l. nam mortis, vel triremium mereantur: nam horum cognitio ad regios , non baronum iudices pertinet. A sententia vero episcopi vel

ad Μetropolitanum, vel ad Tribunal Μixtum licet provocare ,33 Denique illud iuris clericis , bc monachistributum est, ut a tributis, vec igalibus, caeterisque praestationibus aliquam obtineant immunitatem . Et quidem iure Romano clerici ab extraordinariis muneribus. a censu capitis , atque a novis collationibus immunes fuere : minime vero ab ordinariis praestationibus pro bonis, quae possidebant 5 Q. . At sub Langobardis clericos, te monachos Vix aliqua immunitate, aut diverso a laicis iu-x crediderim , quum nulla immunitatis clericis tributae in eorum legibus mentio occurrat . Idcirco clerici, bc monachi aeque , ac laici vectigalia solvebant , be, si quid esse 1et si sco inserendum , conserebant . Hinc Carolus Μagnus clericos ad pontium reparar)Onem , aliaque publica opera etiam pigno'ribus captis compellendtas iussit , ad operas Vero minime esse cogendos 54 ) . Verum quum praecipuum publicum civium munus

264쪽

LIb. II. cap. IX. st safuerit militia , ab hac clerici fuere exemti . Idem paene apud nos sub Normannis , MSuevis regibus obtinuisse mihi persi adeo , quum nihi I de ea clericorum immunitate in nostris constitutionibus cautum legamus : bc constet saepissime Fridericum ΙΙ. ad fiscales collationes clericos aeque, ac laicos obligasia se . Hinc intelligere possumus eiusdem Fri-derici constitutionem anno I 22O. editam , qua prohibetur , ne collectae , exactiones, angariae , νel Parangariae ecclesiis , locis religiosis , vel ecclesiasticis personis imponantur 55) ; ad nos minime pertinuisse , quippe quae nobis lata non fuit . Quare in no-1trarum legum codice relata non est ; ut taceam eam constitutionem novas praestationes spectare , quae a magistratibus sine principis iussione imperantur . λSed ubi regnum ad Andegavos pervenit coepere clerici ampliori immunitate uti. duare Carolus II. ita praecepit '. Item fatuimus,

quod eleri ei , qui clericaliter visunt , non cogantur cum aliis communicare in colloctis , Oexactionibus aliis qu/buscunque nee pro boniseeeloia sicis, nec pro patrimonialibus de por

55 Const. de naret. & consuet. contr. liberi tem ecclel. f. u. unde desumta est Auth. item nulla C. de episc. & cleric.

5G Cap. item statuimus, quod clerici ς8.

265쪽

α54 Instet e. iuri eἱυἰI. Neapol. Quibus postremis verbis non uidetur clericis plenissima immunitas pro bonis , quae possidebant , tributa : sed duntax t pro bonis eccloiasteis , O pro patrimonialibra , hoc est,

quae legitima successione ad eos obvenerant: non pro bonis noviter emtionς , aliave ra- . tione quaesitis . Quare Ferdinandus I. Aragonius anno I 466. iussit clericos ad fiscales praestationes esse compellendos pro bonis aliis, quam eecloiasteis , O patrimonialibus de portionibus eos legitime contingentibua 57).

Sed paulatim eo res devenit, ut clerici, icmonachi plenissima immunitate uterentur a tributis , vectigalibus , caeterisque publicis praestationibus , potissimum quod id croderetur quasi iure divino esse constitutum . Quae res cum publico bono , e regiis iuribus o esset, pactis conventis inter Carolum Borbonium , Benedictum XIV. emendata est . Cautum namque est , ut clerici perinde, ac laici censum , bc tributa pendant pro boniis,

quae possidoni , excepti. iis , quae sibi asib

gnata sunt pro honesta exhibitione, quae vulgo Iacrum patrimonium nuncupant ; de quibus censum non pendunt , ex quo subdiaconi creati sunt, modo eorum bonorum annuus reditus centusses quadraginta non excedat .

266쪽

Lib. II. cap. IX. 255 Immunitas Vero a vectigalibus Danehigia vulgo dicitur ita moderata est , ut epi id

pis , de ecclesiarum praelatis pro modo rediatuum , famulorum , atque eleemosinarum , quae ab iis praestandae sunt , tribuatur: presbyteris vero, diaconis, & subdiaconis imae nitas quotannis tribuatur sex medimnorum farinae : monachis vero caeterisque relisiosis personis , seu maribus , seu feminis immunitas quotannis praestetur quinque medi-norum farinae ; quam immunitatem habent non soli monachi, qui religiosam vitam pro

fessi sunt, sed & novitii, & quicunque reli

giosum habitum in monasterio induuntur . Eademque immunitate utuntur seminariorum

alumni , immo bc famuli ; nisi quod presbyteris i diaconis , M subdiaconis, qui in se

minario morantur, amplior immunitas tribu tur , icilicet medimnorum sex. farinae 5.)Immunitas vero , qua olim clerici , atque ecclesiaiticae personae pro reliquis re a utebantur , supra dictis pactis conventis imm lata non est: immo cautum , ut qua in si gulis urbibus , locisve immunitate antea utebantur , eadem uterentur . Similiter de immunitate metropolitani , cleri, ik seminam Neapolitani nihil imminutum : statutum enim est ea immunitate a vectigalibus usuros

267쪽

Ιns e. Jur. eisII. Neapol. qua ante triginta annos utebantur 59 Presbyteri autem , diaconi , bc subdiaconi eam immnnitatem obtinent in sola patria, aut ubi domicilium habent, vel ubi moran- tur , ut ecclesiae, aliove pio loco, vel scho-- lae deserviant : alioqui neque in patria , ne que ubi commorantur, ea possunt immunitate

Quod si alicuius urbis , pagi locive clerus putet sibi ex peculiari caussa ampliorem immunitatem esse tribuesdam , eius rei co-- gnitio ad Tribunal Μixtum pertinet 6 i) . Verum ea clericorum , ecclesiasticarumque personarum immunitas novissimis regiis litteris . datis ΙΙΙ. Nonas Ianuarias huius anni I7Sq. - saltem in regni provinciis videtur restricta :- etenim iis generatim cautum , ut quibus in - urbibus , locisque publica onera , fiscales. Praestationes ex vectigalibus exsolvuntur, in

iis clerici, & monachi , immo hospita -- lia , & parochiae , Sc seminina vectigalia ,

- ut caeteri cives , pendant publica onera subeant, excepta duntaxat superiori immuni--xate pro farina.

Denique de monachis illud monendum, quoniam ii religiosam , atque inopem vitam profitentur , antea tolere propinquorum he-

268쪽

Lib. II. Cap. IX. 257 reditatibus , bonitque omnibus cedere proximioribus , quibus voluerint, coniunctis ; quae renuntiatio , si religiosa professio intra bimestre sequuta non tuerit , irrita fit i) . Quod si monachi post religiosam professionem de summi pontificis venia religiosam vitam abdicaverint , qui Beolarizzati dicuntur ; eorum renuntiatio rata , dc firma manet : sed monachi , qui religiosiam vitam abdicarunt , poterunt ex iis bonis alimenta postulare pro bonorum quantitate, bc tua iplo

269쪽

INSTITUTIONUM

JURIS CIVILIS NEAPOLITANORUM LIBER III.

DE RERUM DIVIsIONE, ET PARTICULARIBU FARUM ADQUIRENDARUM MODIS

C A P. L

De fuerosanctis eeelesiis , O Ioel religios ἔ . APersonis ad res pergimus . Rerum quaevdam divini iuris i mi, quaedam livmani . i) Divini iuris dicuntur , quae non modo hominum commercio , sed etiam promiscuis, profanisque usibus religionis caussa exemtae sunt. Humani iuris sunt, quae vel in commercio sunt, vel ad communes, profanosque usus comparatae 1 unt . Divini iuris apud nos sunt ecclesiae, & religiosa loca , ut monasteria, hospitalia , coemeteria , similia . De his aliqua ex legibus uostri regni dice da sunt. Ecclesia Graeca vox concionem , seu comitia denotat. Ilinc apud rei sacrae scriptores o L. i. D. de rer. divis

270쪽

Lib. III. Cap. I. 259res ecclesia dicitur fidelium coetus , qui veram Christi religionem profitentur . Sed hoc loco ecclesiae nomine designamus locum, quo fideles sacrorum causia conveniunt . Eiusmodi ecclesias non modo episcopi auctoritate , sed etiam publica , seu principis aedificari oportet. Publica exstruendis ecclesiis auctoritas necessaria est , quoniam princeps omnis reipublicae procurationem habet : Omniaque, quae extemum religionis cultum respiciunt, ad principis curam pertinent Praeterea quum ecclesia quasi se a persona

bona possideat, deque iis experiri , bc conVeniri queat; hinc fit , ut sine publica aue Oritate exsistere nequeat: hujusmodi enim communis , bc publica fictio sine publica auctoritate intelligi nullo modo potest . Quare merito & Carolus Borbonius , Ferdinandus IV. sapientissimi reges nunquam permisere ecclesias , monasteria , holpitalia , aliaque religiosa loca exstrui, aut sodalitia con

gregationes , sive confratantias appellant ) initi tui sine regio adiensu : exstructasque ecclesias non modo bona possidere nota posse: sed in profanos usus convertendas , vel destruendas esse: & sodalitia supprimenda statue re a). Immo ne veteres quidem eccle-

SEARCH

MENU NAVIGATION