장음표시 사용
501쪽
495 mundus integrior. Id si mihi non creditur, experientiae credatur. Quando unquam tanta paX, tanta tranquillitas, tanta iustitia, tantus Virtuti honos, tanta bonis praemia, tanta malis Supplicia, tam bene con Sultum rebus quam postquam unum caput orbis habuit, caputque ipsum Roma fuit' Quo potissimum tempore amator pacis ac iustitiae nasci Deus ex virgine terrasque Visitare dignatus est' Singula quidem singulis corporibus data
sunt capita, et Orbis universus, cui a poeta magni co poris nomen adscribitur, uno temporali capite debet esse contentus. Monstruosum est enim omne animal biceps: quanto magis horrendum et immane prodigium est animal mille capilum diversorum, Seque se mordentium
invicemque pugnantium ' Quod si capita plura sunt,
unum tamen quod cuncta compescat atque omnibus praesit esse debere non ambigitur, ut totius corporis pax inconcussa permaneat. Certe quod experimentis innumeris et doctissimorum hominum auctoritate defensum est, et in coelo et in terra Optima semper fuit unitas principatus. Id sane supremum caput Velle se Deus Omnipotens non aliud esse quam Romam multiplicibus declaravit indiciis. quam bulli pacisque gloria, quam que mirabilem sine exemplo virtutis tanta praeminentia dignam fecit. Quae quanquam ita sint, adhuc tamen si humani more animi malo suo quotidie gaudentis, aliqua gens, ut dixi, damnosam et ambiguam libertatem quam tutum et salutare publicae matris imperium mallet amplecti, posset insolentiae vel inscitiae venia do heri. Illud vero quis in ossensis auribus accipiat in lor homines doctos quaeri, an romanum imperium Romae sit Τ Ergo apud Parthos Persasque et Modos P3rthorum Persarum-
502쪽
vagum erit ' Qui hanc indignitatem stomachus serat 'quis non potius evomat penitusque reiiciat Si imperium
Romanum Romae non est, ubi, quaeso, est Nempe si alibi e St, iam romanorum imperium non est, Sed eorum penes quos illud volubilis Fortuna deposuit. Etsi enim Saepe romani imperatores pro necessitate reipublicae in Orientis aut occidentis extremo, saepe sub Borea Vel Austro cum exercitibus agerent, romahum tamen interim imperium Romae erat, et de romanis imperatoribus quo Vel praemio vel supplicio digni essent, Roma censebat. De Capitolio petebatur quis honorandus, quis plectendus, qui S urbem privatus, quis OV an S, qui Siriumphans introiret. Quin etiam post Iulii Caesaris seu turannidem, seu dicere malumus monarchiam, romani princi IRS, quamquam iam Deorum concilio adscripti, adhuc tamen a Senatu vel a populo romano gerendarum rerum licentiam postulasse compertum est, et data vel denegala licentia vel egisse quae destinaverant, Vel ceSSasse. Imperatores igitur Vagi esse possunt: flabile fixumque semper imperium est. Nec de temporali statu, sed de perpetui tale imperii dixisse credundus est Maro ubi ait:
Dum domus AEneae Capitolii immobile saxum Acc0let, imperiumque pater romanus habebit. Neque enim haec dicens centum aut mille Bnnorum,
sed immortalom illis duobus gloriam spondebat. Nove quisquam verba haec blanditias vocet, quae profecto nec lingua mea, nec vestris auribus dignae sunt, digreSSione Opus est. Scio ego de hac re Virgilium quo-
503쪽
494dam loco ab Augustino reprehensum non iniuste, Sed ibidem mox iustissime excusatum. Cum poeta loquentem de vobis Iovem saceret, Sic ait:
Romulus: excipiet gentem, et mavortia condet Moenia, romanosque suo de nomine dicet,
et origini perpetuitatum adiiciens inquit:
His ego nec metas rerum nec tempora p0no,
imberium sine fine dedi. Hic non immerito quidem notat Augustinus; qu0modo enim imperium sine sine dabit , qui nihil unquam dedit aut dare potuit nisi quod homo sceleratus et mortalis potest, falsa diuinitatis opinione non ornatus sed oneratus et oppressus ' Praetereo autem haec: qui Squis imperium . romanum dedit quod non dedisse certum est nisi Omnipotentem Deum, cuius in caelo et in terra imIH-rium unum est, unde imperia cuncta descendunt) ubi tamen hoc ipsum sit quaerit Augustinus : in terra an in eoelo 2 Et utique, inquit, in terra est, et si esset in coelo, coelum et terra transierit quod ipse fecit Deus. Quanto ettius quod condidit Romulus ' Haec Augustinus in Virgilium. Et certe perspicuum est regna Omnia, et quidquid usquam clarum et magnificum oculiS n Stris apparet, etSi ante non ruerint, tunc Saltem rui
tura esse dum coelum et terra movebuntur illo concutiente qui creaVit, quique novum coelum noVamque terram faciet, non mentiturus ut Iupiter, cum Sit ipso veritas. Eius est illud regnum principio carens et sine cariturum, de quo Scriptum est: et regni eius non erit sinis: quod licet sorte Virgilius ignoraret, cui Deus ingenium excellenS eloquiumque praestiterat,
504쪽
verum haec a sapientibus abscondita et parvulis revelanda negaverat, illud certo non ignorabat peritura esse omnia regna quae initium habuissent. Ingenti igitur cautela usus est. Siquidem ubi immortalitatem romano pollicebatur imperio, non ipse lintuebatur experSOna propria, sed Iovem loquentem inducebat, ut mendacis Dei mendax oraculum esset. et sal Sa promissio. Ipse autem ad gratiam populi romani alieno utebatur mendacio. At alibi quando ex persona sua loqui voluit, veritatem ipsam idem poeta non tacuit:
At enim res romanae perituraqlle regna.
Quis non clare videt inter imperium sine fine, perituraque regna quid intersit Sed hic Virgilius, ibi Iupitor loquebatur: hic homo ingeniosus, ibi salsus Deus. Aliis quidem verbis, sed hac plane sententia Virgilium accusat et excusat Augustinus, Secundum quam intelligo quod dixi et quod dicam. Certe romanus erat illoqui scripsit. Omnia orta occidunt, et aucta Senescunt. Senescent ergo haec omnia si durent: et si cuiusquei ei finis est Senectus sua, utique Omnia senescent, nisi
iam sorte senuerint, quando et quae stant cuncta Occident, et occaSum, Si non prae enerit, saltem comitabitur senectus. Ita nulla est exceptio: seu durent seu non durent, Orta Omnia aut serius aut ocius tandem occident et Senescent. Volvet motu continuo rotam suam instabilis Fortuna : et te gente in gentem Volubilia regna versabit. Faciet illa cum volet reges ex Sel Vis, SerVOS ex regibus, et in urbem Romam, et in orbem romanum suam ineluctabilem potentiam exercebit; quam praecipue in vos, viri optimi, multis sor-
505쪽
sitan miserantibus, nullo penitus succurrente, diu miserabilibus modis exercuit et exercet. Scio, doleoquo
et plus quam credi possit indignor. Quod amplius sa
clam non habeo. Nec me angit quod Fortuna iure suo utitur, ut in reliquis sic in vobis, atque ut se rerum humanarupi plane dominam probet ipsum rerum caput attingere non veretur. Scio violentiam, instabiles moros novi. Quarumdam vero indomitarum gentium inanem iactantiam aegre sero, qua iam nunc romano trita iugo
colla lasciviunt. Ita oh l pudor et infelix fabula) iam
ut caetera multa et gravia Sileam, in quaestionem venit: an romanum imperium Romae sit. Enim vero ubi nunc horrida silva est, poterunt regia tecta Consurgere, atque ubi nunc atria sunt auro rutilante fulgentia,
poterunt cupidi greges pasci, et penetralibus regum vagus pastor insistere. Non detrecto Fortunae imperium. Potest illa landitus, ut urbes alias, Sic reginam urbium pari nisu, ruina maiore prosternere, quod heu lmagna ex parte iam fecit. Illud profecto nunquam p terit essicere ut romanum imperium alibi sit quam Romae: simul enim ut alibi esse coeperit, desinet osso
romanum. Haec se miserabilis civis vester amrmasse
et affirmare non negat: et hoc est illis grave crimen unde in discrimen capitis adducitur. Addit aulem se multorum consilio Sapientum id dixisse, nec, puto mentitur: et defensionis copiam advocatum tuo sibi dari stagilat. Negatur; et nisi divina misericordia ve-
Sterque saVOr occurrerit, attum est: innocens indefensusque damnabitur. Hominum pars magna compatitur :nemo sere est qui non misereatur, praeter eos quibus proprium erat misereri et parcere errori hus, non in vi-
506쪽
dero virtutibus. Iurisconsulti insignes hic etiam non lusunt qui iure civili asserant limic ipsam sententiam probari clarissima ratione. Nec desunt qui ex historiisse multa et valida probaturos dicant ad eiusdem sentcntiae firmitatem, modo liberam vocem liceat emittere. Nunc lamen nemo est qui mutire audeat, praeterquam
Τn angulis, in tenebris, in timore. Ego ipse qui vobis
haec scribo, et sorte pro Veritate non recusem mori,
si mea mors collatura aliquid rei publicae videatur, nunc taceo, neque his ipsis ad vos scriptis meum nomen adiicio, stilunis ipsum sussicere arbitratus, hoc Bdiecto, civem romanum eSSe qui loquitur. Quod situlo in loco apud aequum iudicem et non ad tribunal hostium res 3gatur, Spero, Veritate animum illuStrante, et linguam Seu calamum dirigente Deo, posse aliquid dicero quo luco clarius appareat imperium romanum, quamquam Fortunae iniuria attritum oppressumque diu, et quamquam Varie ab Hispanis, Asris, Graecis, Gallis,
Theutonis occupatum, adhuc tamen quantulumcumque est, Romae esse, non alibi, ibidemque mansurum, etsi nihil prorsus ex tanta urbe, praeter nudum Saxum Capitolii superesset: quin etiam tunc quando nondum externiS manibν agebamur, tantumque Romani Cae- Sares imperitabant, non penes eos, sed peues Capitoliinrcem ac populum romanum omne ius imperii suisso, si verum est quod malae sides pOSSeSSOr non praescribat. In hoc autem rerum 'statu dum dies trahitur, quod sorte desuper datum est ut, quod modo nec Sperare quidem auderelis, tanta res in lucem Veniat , unuin quod ad vestram ct Romani nominis dignitalem SPQ-
507쪽
Aulctare visum est. dissimulare non potui, cogente me ad calamum fide illa qua vos urbemque vestram inter omnes singulari quodam amore ac Veneratione complector. Claritatem igitur Vestram hortor atque Obsecro Ite civem vestrum in extremis positum deseratis, sed Vestrum esse monstretis Solemnibus eum nunciis reposcentes. Etsi enim vobis imperii titulum nitantur eripere, nondum tamen es Vesaniae sunt evecti ut negare audeant vos in Vestros cives ius habere. Certe siquando homo iste peccavit, Romae peccavit. Nec dubitari potest de commissis Romae peccatis Vestrum eSSeiudicium, nisi vobis sundatoribus legum atque cultOribus et qui iura gentibus tradidistis, eripitur ius commune. Ubi enim iustius delicta castiges quam ubi commissa sunt, ubi scilicet et locus ipse memoriam criminis revocans sceleratis, pars non parva Supplicii, et scelerum spectatores poenae spectaculum aut SO-
lotur aut terreat' Quod si sorte tribunus vester quoniam multi, quin ptilius boni omnes ita sentiunt) non supplicio sed praemio dignus est, ubi nam melius quod moretur accipiet, quam ubi id fecit propter quod talia meretur' Nusquam dignius praemium viri sortis exolvitur quam ubi sortiter gessit, ut qui actum viderint, ad imitandum praemio accedant. Fidenter itaque reposcite civem vestrum : nihil novum, nihil iniustum
poscitis, potiusque delinquitis si tacetis. Quod si communis iure patriae, ubi nunc captus est puniendus 3S-Seritur, quanto verius communis putria Roma est,
ubi ille natus educatusque est, ubi quidquid id est unde accusatur admisit; qui contra nihil hic vel laudo vel vituperio dignum fecit' Si vero contra morem
508쪽
maiorum cum fortuna ceciderunt anilui, adeoque degeneratum est ut iustitiam poscere temeritas videatur
his quorum patribus nihil olim dissicile visum est, at saltem quod ab omni quae legibus vivat barbarie posci potest, poscite ut civi Vestro audientia publica, et du- sensionis legitimae non negetur copia; neque qui in luce secit omnia, imo qui quantum per hominem fieri
poterat lucem mundo reddidit, in tenebris condemnetur. Ostendite vos denique causam ac fortunam non
negligere civis vestri. Resistite iniuriae: prohibeto nefas: protegite innocentem, reum Vel nocentem iudicate, aut Saltem, ne prd cuiusque libidine iudicetur Oecurrite. Ferte quam potestis, et quam debetis opem tribuno, vel si id nomen evanuit, civi vestro multum
de republica bene merito, atque illud in primis quod
quaestionem magnam atque utilem mundo, multi S SO- pilam ac sepultam saeculis suscitavit, quae una ad reformationem status publici atque ad aurei saeculi initium via est. Succurrite illi Viro, neque contemps ritis salutem eius, qui pro vestra salute sese mille periculis ac sempiternae obiecit invidiae. Illius propositum atque animum cogitate, et memineritis quo in Statu res veStrae fuerant, et quam repente unius viri consilio atque Opera quantam in Spem non Roma tantum, sed Italia omnis erecta est : quantum subito nomen Italicum, quam renovata ac detersa Romana gloria: quantus hostium metus ac dolor, quantumgatidium amico triam, quanta populorum e X pectatio quam immutatus rerum tenor, quam facies Orbis alia quam diversus habitus animorum, quam nihil sibi similo ex omnibus qiuu sub ca lo sunt: lam mira et
509쪽
503 tam repentina mutatio rerum fuit. Septem enim mensium non amplius spatio fraena reipublicae tenuit ut vix ab origine mundi maius aliquid attemptatum rear, et si successisset ut coeperat, divinum potius quam humanum Opus esse Videretur. Et profecto quidquid ab homine bene agitur divinum opus est. Huic ergo, quem vestrae gloriae non ambitioni propriae desudasse notum est, favor haud dubius debetur; de eventu Fortuna culpanda est. Si quis autem torpor serventi principio intervenit; humanae varietati atque imbecillitati veniam date : et dum licet vindicato civem vestrum ab iniuria, qui Graecos a Macedonum, Siculos a Carthaginensium, Campanos a Samnitum, Tuscos a Gallorum iniuriis non sine gravi vestro periculo Vindicastis.
Extenuatae sunt, lateor, opes vestrae; at nunquam
plus animorum patribus vestris suit quam dum romana paupertas diVes virtutum viguit. Imminutam Vestram potentiam esse non ignoro: sed mihi credite. si qua pristini sanguinis gutta SupereSt, non par Vavobis est maiestas, neque mediocris auctoritas. Audete aliquid, adiuro VOS, per memoriam rerum humanarum, per maiorum cineres ac gloriam, per nomen imperii,
per misericordiam Iesu Christi qui diligi proximum et
succurrere iubet amictis. Audete, oro, aliquid praesertim cuius et honesta petitio, et inhonestum ac turpe silentium est: et si non propter illius Salutem, at propter . Vestrum decus audete aliquid, si vultis esse aliquid. Nil minus romanum est quam timor. eraddico autem vobis, quoniam si timetis, si vos ipsos contemnitis, multi Vos quoque .contemnent, metuet nullus.
Sin sperni nolle ceperitis, longe lateque metuemini, quod
510쪽
- quum Saepe olim, tum nuper apparuit illo rempublicam gubernante de quo loquor. Aperite tantum unaniniiter ora Vestra: Sentiat mundus unam esse Vocem populi romani. Nemo usquam illam irridebit aut spernet: nemo non venerabitur aut timebit. Reposcite modo captivum hunc, vel iustitiam poscite. Alterum non
negabitur. Et qui parVa quondam legatione regem AEnptium sub obsidione Syriaca liberastis, nunc civem vestrum ab indignis carcoribus liberate. EPIST0LA II.
PRINCISCUS PETRARCA AMICO SUO S. P. D. Commemorat sermonem de republica cum eo habitum, et suturi eventus spe magnopere delectatur.
Dum sanctissimum gravissimumque sermonem repeto, quem mecum ante religiosi illius ac veteris templi sores nudius tertius habuisti, concalesco acriter, et ita sum ut Oraculum a divis penetralibus emissum putem, et Deum mihi videar audisse non hominem. Addo mihi divino praesentem statum, imo casum ac ruinam
reipublicae deplorare, adeo profunde digitos eloquii tui
in vulnera nostra dimittere visus eras, ut quoties Verborum tuorum sonus ad memoriam aurium mearum redit, saliens maeror ad oculos, dolor ad animum revertatur; et cor meum, quod dum loquebaris ardebat, nunc dum meminit, dum cQgitat, dum praevidet resolvatur in lacrimas, non quidem sol mi neas, sed viriles