장음표시 사용
61쪽
38 ERAsMI ROTER. DE ut emendam tanti falsam putent, nostrum vitae institutum amplecti atque expetere debent , utpote quod &summam & vcram habeat libertatem. At hic mihi imperitior aliquis dixerit. Si libertas Cicet . desinitore est potestas vivendi ut velis, quam
nobis sit libertas omnino non intelligo, quibus volucrum more cavea inclusis, nisi abbatis iustu tentare licet nihil, non edere, non loqui, non dormire, non vigilare, non ire, non redire, non vel histere. Hoccine tandem est liberos vivere Non hercle magis , quam liberi sunt equi & asini, qui frenis ac stimulis, quocunque libitum est sessori circumaguntur. Sed istud Deile solvitur. Nam nihil nobis quod n on liceat libet, licet igitur quicquid libet. Verum de nostra libertate posterius. Interim sine te vicissim perconter, qua tandem fronte tu tibi libertatem vendicas , cui tot sunt domini, quot vix uno die pernumeres. Principio tibi secularibus c ut vocant in necessitatibus serviendum est, quibus quisquis semei
62쪽
CN TEMPTu MuNDI. omanus dederit, ita illum irretire ne-Σibus , tantis complecti catenis solent, ut quocunque vocarint sequen- . dum sit. Quid si & uxorem habeas, imo habearis Est enim res reciproca coniugium. En tibi alterae compedes. Accessit molesta sane servitus ,
atque ex qua haud facile te expedias. Quid si etia sceleratus sis per Deum immortalem, inquam duram servitutem te asseruisti , iam tibi quot vitia sunt, tot dominis parendum est &quidem teterrimis , improbissimis , saevissimis. Quis enim eum liberum
censuerit, qui libidini suae nihil temperare potis est , sed quidvis, etiam turpissimas ut semper in ac durissimai ut saepe 9 imperanti obtemperat.
Somnos poscunt oculi, libet dormire. At contra ne facias, vetat imperiosa admodum hera libido, iubet
noctu insanire, cursitare, amicam invisere, in olenti fornice inter prostibulas noctem insomnem ducere. Illic scorto putidissimo inserviendum est, iubet, parendum e vetat, aeque pa rendum, eiicit abeundum: revocat C 6 redeun
63쪽
redeundum. An non tibi ista servitus& quidem maxime pudenda videtur Quae vero homini cupido libertasῖLibet domi vivere , sic iussit inertia. Num continuo licet3 Si quidem istuc sinet domina cupiditas. Siccine cinquit agis ignave λ Cessasὶ Non vides quantum lucri facturus sis. si iam merces in Angliam traieceris Age accingere, navigandum est , en tibi venti secundi. Tu certe, ut herae iussa
peragas, per totas hyemes terra ma- rique cursitas, tempestatum, conium iugis, natorum, vitae postremo securus. Hoccine est tandem liberum
vivere Itidem de singulis vitiis, probandi ratio sumi potest. Verum iamdudum odiosam esse loquacitatem . meam sentio, ad cςtera veniendused si prius generatim docuerimus , qui sceleratus sit liberum esse neminem. Nunquamne turpitudinis tuae pudet pigetque Et saepenumero credo.Quis enim usque adeo perditus est, qui nunquam in se redeat,perspecta
que foeditate sua ,et supplicii metu vel virtutis amore mutari cupiatὶ Ita
64쪽
CONTEMPTu MuNDI. 6 est, inquies, qui pugno aliquoties a perditis moribus recedere . sed iam abire parantem , nescio qua Violentia, peccandi consuetudo remoratu et ac vel invitum ad pristina studia redegit. Recte vero narras. Quid Sentisne igitur te captum esse miser Tandem ne intelligis, te servum esse vitiis 3 ubi senserint te a se desciscere parantem iam fugam meditari, manus tibi iniiciunt, atque uti servum
compedibus vinctum pistrino cui ita dixerim i dedunt. I nunc demens, &libertatem tuam nobis iactita, cui seculo, cui coniugi, cui fortunae, libidini , cupiditati, ambitioni, cui deinnique diabolo ipsi serviendum est, adeo ut iam cum Syro illo Terentiano merito dixeris nisi quod ille ficte , tu ex animo i scire cupio quot mihi sint domini. Porro ut scite nostet seripsit Hegius. Servire multis sortis est miserrimae. Quid ego nunc tibi nostram libertatem commemo rem ὶ An non singularis libertatis videtur extra fortunae t si qua est ditionem Vivere, eam neque acerbam me
65쪽
Versa non frangi, fausta nihilo fieri insolentiorem Audemus illi eum Uemocrito mandare laqueum c ut apud Iuvenalem est mediumque unguem ostendere. Nihil illi in nos iuris
est. Rerum cupiditatem una cum rebus ipsis abiecimus, imo Deo Peneis ravimus. Quid si vitam adimat Nobis quidem praeter turpitudinem nihil acerbum accidere posse persuasum est. Mors vero iis metuenda est, qui turpiter vixere. Bonis certe non modo non metuenda, verum etiam optanda est, utpote quae eos hine infeliciorem vitam deducat, praeterea serream illam, imo adamantinam secularium negoeiorum catenam abruispimus, ac molestissima sarcina levati coelo ferentes animum, quicquid humi geritur nihil nostra interesse iudicamus. Quare quid potest esse liberius Postremo durissimum illud
Pharaonis teterrimi iugum, Deo opitulante, excussimus : improbissimis Dominis vitiis dico, parere desivimus, non ita quidem, ut nihil unia. quam
66쪽
CONTEMPTu MuNDI. 63 quam peccemus , quod haud scio an nemini mortalium in vita contigerit, sed ut miles is plurimum si1bi laudis victorisque nomen, E certamine merito suo ferre potest, qui consertis cominus dextris naviter dimicans, non sine vulneribus quidem suis, sed tamen hostem aut capit, aut iugulat: contra vero victus iudicaretur, si etiam citra vulnera, &salva cute se capi , atque in servitutem abduci pateretur : ita nobis, si quando eveneri quod, ut dixi, ab homine praestari fere nequit, quid nostra refert , si nonnihil labamur, certe vincimus,
certe libertatem, certe vitam tuta
mur. Quid quod i i qui in praelio for
titer egerint, retecto pectore etia cicatrices suas ostentare solent, aut spieulis, ita ut forte excepta sunt in corpore relictis, in castra seu in urbem spectandi redire, id de eorum maxime adbitrantes, si pro patriae, suaque salute tuenda, quam maxima vulnera excepisse intelligantur Praestat profectos invicem , ac victorem in eastra
erri, quam incolumem t si quidem
67쪽
quide id detur qua hosti dedititium
vivere. Quisquis autem vitiis se dedidit, hosti dedititius vivit. At quali hosti) Quo nemo sit turpior, nemo immanior, nemo capitalior, qui nostrae mortis quam suae vitae sit avidior. Et quid possit esse homini magis pudendum, aut quid hominis dignitate indignius, quam diabolum tam foedum ferre dominum, eo contempto cui & se & sua omnia debeat Praesertim cum huic servire summa sit libertas, atque adeo sola. Quare si quem servilis illius libertatis iam . tardium coepit, huiusque liberrimae servi tutis desiderium , hic hic quaerendam noverit, Nam quum illi se G
uire una sit libertas ut diximus id
autem ita ut in secessu nusquam licet nusquam tanta libertas.C A P. X.
Solitarios duplici eranquillitate
TRanquillitatem vero quis diis gne commemoraritὶ Non hic inquie-
68쪽
inquietus ille mundi fragor obstrepit, quid enim istic non plenum fremitu, plenum tumultus Hic lachrymat, ille ridet, hic queritur, ille litigat , hic salutat, ille nunciat, alius vocat, itur, reditur, clamatur, diΩcurritur, quocunque aspexeris, quO- quo te verteris, quietum nihil, nihil non clamosum offendes, ita ut in turbulentissimo aliquo freto versari possis videri. Et quando inter ista liceat animum componere Qgis in tam varia rerum facie possit secum constare, secum vivere 3 Quid in tu
bine i sto divinus hominis animus possit se dignum, aut cogitare, aut agere t At quid fiat ut sponsiim suum fores pectoris pulsantem sentiat, alloquentiso e vocem audiat anima iam facta perpetuo atque immodico fremitu surdastra. Profecto non in urbe, sed in monte, non in curia, sed in spelunca, non in petras conterente turbine, non in commotione, non denique in igne, sed in aurae tenuis
levi stibilo Helias dominum, sensit adesse. Quod si sacras historias evol
69쪽
66 ERAsMI ROTER. DE Vere va et , videre fuerit maxima quaeque divinarum rerum miracula. , non in turba gesta esse, sed in recessi
bus. Ubi enim Mosi arcanum illud rubi flamma innocua flagrantis portentum exhibitum legis Num in AEgyptiis urbibus Minime. Nam tum illinc tyranni metu profugerat, Verum ad montem Dei penetrata prius vastissima atque altissima sylva. Neque fumantia tecta, sed deserta via. rentia incolentibus manna de pluit.
Ubi vero divina illa ferendae legis pompa acta est, quum E densissima caligine fulminibus subinde celeri
flamma emicantibus, mugiente tonitru coelestes buccinae horrendum interstreperenti Nempe in Synai montis vertice , vulgo procul absistere iusso. Et olim prophetarum filios prophetas utique futuros tectorum odio.. Iordanis ripas habitasse accepimus. Ioannes homine maior , utpote angelus domini vocatus, ubi quaeso coelestem ac purissimam vitam exegit y Ubi divina arcana edoctus est, ut dissimulatum homine
70쪽
CONAgMPTu MuNDI. 67 Deum digito monstrare non dubitaverit Z Profecto non in patriis aedibus sed in eremo. Quid quod& dominum ipsum Iesum quali turbarum fastidio secessus saepenumero captanse videmus. In montibus quoties docuisse legitur. In desertis item, in littoribus quoque quoties quam admiranda gessisse , in curandis morbis, in corrigendis quum corporum, tum animorum vitiis, in exturbandisteterrimis spiritibus , in explendis
convivis tam multis tam paucis epulis. Ieiunaturus ab hominum conspectibus desertis locis. abdidit se se. In monte gratissima illa visio tribus Apostolis exhibita est. Crepusculo eius noctis, qua capi se passus est, Christus orandi gratia in hortulos secessit. Ipse est qui nos quoque oraturos in cubiculi secretis abdi iubet. Denique extra moenia liaud temere certe sed consulto in occisus est, ita ut facile coniicias illum fugitasse tumultus, odisse clamosa theatra, non amasse strepentia fora . non celebritate ac frequentia delectatum, sed solitudine
