Sebastiani Faciutae Melphitani ... De natura angelorum oratio. Eiusdem De vita, & honestate clericorum

발행: 1576년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

r m predaregesilas, Cr quae propriae Nirtutes late en

dentia attulerunt. Quae si cum caeteris primanis huius tempestatis Principibus comparentur,ita fulgebunt,quale inter odera minora matutini luminis iubar ampli

simum. Qua proptes haec scribo, ne quaeso dedigneris

accipere tua enim haec dignintis requirit , ad cuius m nus pertine cire omnia, perpendere omnia , re omnias fulgure idustrare. Et illa animi hilaritate accipias elim, qua numquodq; munus etiam minimum accipere consueuisti ; atq; mittentis animum, quι te mirasce colit, obseruat, admiratur , solum precor attende.

Vale decus Ecclesiae , Cr praesiuium Reipublicae Christiana. Maium Florentia, pridie Idus NMembris. I s7 s.

102쪽

M E L P H I T A N ISACRAE THEOLOGI AE

DOCTORIS. De vita, & honestate Clericorum. CAPUT PRIMUM.

VMΜOPERE Sacerdotalis dignitas

fuit uis Euangelio comendata, ut com

pertum est in iis,qui tali munere ins1gniti sitiat, Christo Domino dicente, Vos estis lux' mundi. Lucis enim

natura est, partes post partes,tenebrarum caligine adopertas, reddere illustres ; ut radiorum reflexione passim euadat i l lustrior. Tales debere esse Sacerdotes, qui nulla possunt comparatione adaequari, nemo dubitat. Qui dum sontem luminis imitantur, lucis fulgore prsditi, alios ad i lium, qui est fons, Sc origo luminis, tenebras aeterne noctis undaque propellentes, peruenire doceant. Namq; cum omnium fidelium patres esse censeantur, in quorum manibus ut Augustini utar sententia Unicus Dei Filius velut in utero Virginis incarnatur; sicut omnes dignitate excellunt, ita morum grauitate, & vitae honestate antecellere vellent, ut omnes alij eorum imitatione proficiant. Sacerdotes enim Duces sunt, atq; Principes,& cum Regibus habet assinitatem. Qui sapientia,& imperio gubernantes, Om

103쪽

DE VITA, ET HON.

Mercurius cim istus in antiquis temeoribus, & Reae Salem,& alij quamplurimi,qui Reipublicas a bellorum

nequitia redimentes, sapguinem proprium suderunt. De quibus Beatus Petrus in tua canonica sermonem faciens, dixit Vos estis genus electum, Regale Sacerdotiurn gens sancta, populus acquisitionis; inferendo Sa certates honorificentia, atq; dignitate Reges odines pr. aeserre. Quid sublimius Sacerdotali dignitate Quanto terrea coelestibus, tanto Sacerdotes Regiae maiestati sunt anteferendi. Bonorum operum exemplares,di spensatores donorum Dei in aula summi Regis, lannae per

quos omnes vitam ingrediuntur aeternam.Tanta est. Cr-

o Sacerdoti j dignitas,atq; praestatia, ut nulla sit, ubiq; terrarum, quae ei copar*ri possit. Ipsi enim Reges sunt,

atq, omnium Principum moderatores. Quos merito

pro propriis bonis auream, & pro aliorum acquistione aureolam habere, auctoritates sanctorum proclamanta Vnde non est tanti gaudi j tam excelsa tenere, quanti est maeroris de sublimioribus corruisse. Et quia pars Domini sunt, ita dominum amare est Opere pretium, Ut summopere amentur a Domino. In iudicio iusti, in charitate scruidi, in oratione assidui,in choro deuoti, conscientia puta, veraces, sobri j,prudentes,& in omni virtute diuites,& ea, quae conuenientiora sunt facere, & obiicienda timere. Ne dicatur, imponunt nobis onera grauia, quae ipsi digito tangere nolunt. Qui enim alios de pescatis arguit, seipsum primo corrigat, & qui alios ad beneuluendum manuducit, seipsum sormam beneuiuendi exhibeat. Nam beneulliendo, & bene docendo populus instruitur,quomodo vivat; bene autem docendo,& male vi uendo, instruitur Deus quomodo nos condemnet.

104쪽

p 'ς Lei VM sempiternum est in generationes

vestras, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum,& prophanum, inter pollutum,& mundum. Quapropter clerici sacris litetis incumbat, ne secularibu) delectati, in Diaboli voluptates incidat rsaepe enim earum famulatu sacrarum scripturarum perfect io non attingitur. Principaliter autem suturus alicuius Ecclesiae Rector, scientiam istam sibi vel uti arma praeparet, quibus insidias latentis inimici, & gregem sibi commi ilum ab hoste eustodire possit. Vtilis in verbo,

S disciplina, prie dicando verbum oportune, importune, obsecrando, increpando in omni patientia,& doctrina, habens in ore suo tela veritatis,& in opere luminis efficaciam, ut potens sit in exhortando,dum Christi Euangelium praedicat, quae necessaria sunt ad salutem, an nutiandoq; poenas Inferni aeternas, atq; summam Paradisi gloriam. Et reto iustitiae vitia delinquentium persequens, & prudentiam in gubernando non omittens. Qui vero talem ut diximus) minime se esse existimat, hanc curam nullo modo appetat; ne ut Ambrosij ver- his utar) locum alterius usurpare praesumat, praesertim illius, qui fulgore suae lapietiar populorum potest corda subleuare. Nec ea sussi agio fauoris humani, aut munere, vel aliqua alia emat potentia, ne cum Giezi lepra percussis in Inferno damnetur. Sed secundum spiritum vivens, diuinis muneribus exaltatus, nihil de suae dignitatis prestantia Morietur. Namq; omnibus fuit admirationi quicquid gloriosium est, animi generosi industria, atq; diligentia adeptum esse.

105쪽

DE VIT A, ET HOM

CAPUT TERTIUM. HAηεNDA sit ratio diligenter, ut sobrie viii

mus in hoc seculo, ut pagina sacra nos instruit, atq; recte cogitemus,quos imitemur,ut Corum similes esse possimus. Et omnis corruptela malae consuetudinis abiiciatur. Et si qui sunt parsimo. niae vectigal ignorantes, conuiuantus quotidie colunt, ct ea locuntur, quae omni carent salutis effectu, & multa pariunt incomoda . Considerent emendare in me-lsus, quae ignoranter 'peccauerunt, & melior vivendi ratio eligatur, ut eam optimam nostra reddat consuetit do; tanto cibo, & potione contenti, ut iucunditas sit ad vires reficiendas in desiderio, non ad opprimendas in satietate. Ciborumq; condimentum lectio sit scripturarum, secularia conuiuia fugientes, taberna'q; non nisi necessitate peregrinationis adire. Gestu, & vestitupro virium comoditate, coronaq; insigniti, ut clericos morigeratos addecet, ordinem suum profiteantur. N

ster sermo sit purus, simplex, &'sale conditus, & praecipue de his, quae fidei doctrinam sapiunt Nec malefacta laudibus in altum extollere, quae debueramus irascendo increpare. Cum sapientibus,atq; prudentibus, tam intus, quam soris nostra sit conluetudo. Nam nulla res magis animDS induit praeclaros , quam bonae conuersationis largitas. Caueamus Insuper ne cum laicis publice in plateis admisceamur, ne a recto virtutis tramite nos dessectant.

CAPUT QUARTUM. IN medio mulierum dixit Ecclesiastes noli comoe

rari, te vestimentis ciat in procedit tinea, & a muliere iniquitas viri. Concilium Coloniense attendens quae in Nicena Synodo de huius inodi negocios an-

oti fuerant, quod neque Episcopo neque Prssbytero, neq;

106쪽

Diacono, neq; vlli clericorum omnino secum habere

mulierem extraneam permittebatur, nisi sorte mater, aut solor,aut auia,vel amita, vel matertera esset. Nos

dixit si tamen haec tempora tantam sei: eritatςm patin an videntur, saltem suspectam cohabitationem proliubemus . Vnde cauere debent, qui cum Christo in mysterio transubstantiationis consuetudinem habent, ne cum mulieribus coinquinentur. inam turpe est eis, dem labiis, quibus in altari oscularis, &eisdemm nibus, quibus tangis filium beatissimae Virginis, osculari,&tangere membra meretricis. Quam inexpertus incitus, qui cum mulieribus conuersara desiderat. A tendite fratres quae dicit Apo stolus . Fornicatio, & immunditia non nominetur in vobis ; qui enim adhaerea meretrici, cum ea unum corpus emcitur. Ad euitandam sornicationis occasionem Licius summus Ponti senclericos nisi cum comite ad Qeminarum tabernacula accedere prohibuit, ae etiam sub praelestu humilitatis earum domicilia intrare, vel aliqua conditione famulari, morbi corruptionem attendens. O quam pessima est carnis voluptas, quae cum inimica sit Deo , atq; vi tutibus , perdere solet omnem mundi substantiam. o quam acerbi sunt fructus eius, certe ab synthio amariores , S gladio ancipiti atrociores: quorum materia est

ebrietas, rationis sedem obtenebrans,natiiralemq; vi tutem , atq; animi robur enervang. Et ventris ingluuies, Il lecebram nutriens,aciem mentis, lumenq; intellectus obtundens, virtute'; euertere faciens, quorum

scintillae corrupti sunt mores, & mala colloquia. Haec breuis illecebrae voluptas Annibalem Romanis militi- bus vincendum praebuit ingeniosissimum, Sansonem seduxit sortissimum, & Salomoncm peruertit sapientissimum,multos'; e vita decedere,& vltimo ad perpetuum interitum perduxit. Quid hoc vitio foedius ρ quid damnosius illecebra qua virtus conteritu gloria in contu-x meli a

107쪽

meliam conuertitur,atq; hominum Vires expugnantur. Patrem Liberum domare, & a Venere inconcessa abstinere,matris fanitatis est abstinentio. Et dum abstinentia caro attenuatur, nil proderit, si animus inordinate demissus prauis moribus atteratur. Ornamentum nobilitatis,& exaltatio humilitatis semper fuit pudicitie decus. Ideo compertum habemus, quod maior est virtus libidinis somitem extinguere, quam Demonis insidias Extrinsecus irruentes vincere vel Domini potentia lubiugare. Pudice vivere solamen merentium fuit, relagionis decus,atq; augmentum omnis pulchritudinis. Pudice ergo vivamus, impetum libidinis coercentes; eos enim non expectat coeli gloria, quibus non fuit glori sa mundi victoria.

v A ALEDIC Tvs in sacris nuncupatur scriptu

i ris, qui facit opera Dei negligenter. Et precit pue, qui Horarias preces perlo luere tznEtur,

quorum vox in choro sola murmurat, & mes

negociatur in platea. De quibus Isaias ait; Populus

hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me. Ideo vos omnes fratres mei hortor, atq; obtestor; ut magnis conemur viribus, omniq; assectit animi integritatem nostram in ps alterio demonstrare, ne indiscretam dementiae notam incurramus. Oratio enim non dicitur perfecta, cuius lingua rogitat, & cordis cogitatio dissipat, sed quae verbo profertur, & intima animi attenti ne consideratur. Sic debemus psallere, ut voce, & arte, omniq; amioniae oblectamento, animos erga Deum

es liciamus alis custantium . Non sit vox alpera, nec dil-sona, sed canora, aeque distincta, omniq; suauitati congruens. Bonum opus sine timore, summae semper liber tis est, dummodo aliquis error memoriam, Intelligentiam,

108쪽

gentiam, & voluntatem non decipiat ; atq; bonum, roctumque erit, si sine aliquo errore, quae faciendas raecipimuS, compleamus, quam ob rem mercedem accipimus.

Talis enim operis exhibitio dilectionis probationem exquirita Et ut quisquis bonus animae tuae pastor appareat,

quae suit cura erga semetipsum in publicu deducat Quomodo ab illo gubernabitur Ecclesiae turba fidelis, qui animae siuae est spraetor crudelis Qui Deo adhaerere desiderat reque ter legat, N pie oret. Dum enim Oramus, cum ipsis Deo verba facimus, duni vero legimus, Deu vnobiscum loquitur. Et sicut oratione mundamur,ita lectione instrui inur: & sicut cordis vera orationem Deus intendit, ita voce labiorum, sine mentis ast tu,n6 exaudit. Qui enim a cogitatione se nescit temperare illicita, quomodo auditum, quem verba ociosa frequentare ib-ὶent, castigare poteritὸ Sicut armonis virtus suauissima

redditur, quando vox una, quamuis differens,ob conccntus varietatem consona cognoscitur: nam si mutua contrarietate discrepando distentiat. non poterit cantu essicere temperatum. Sic etiam in oratione, qua premiorum largitas,tutela laboris, ornamentum pulchritudinis, & decus maiestatis impetratur, sanitas aegrotanti bus incorrupta recuperatur, consolatio flentibus datur, animae remedium tribuitur, obsequium Deo praestatur, Angelo solatium, Diabolo stupplicitim , & rebus omnibus singulare praesidium. Cor serenitatis essicitur, ad coelestia mens nostrae leuatur. Iaus dicitur, gloria conceditur, spes certa solidatur,ad coeli penetralia homo admittitur,si tepidus in deprecado no inuenitur, si aliunde cogitatur, si ad aliud mens nostra rapitur, si ad sentienda contraria animus conuertitur, si vigilantia coradis eripitur, tota hominis intentio confunditur. Nunquid summi opificis auribus haec oratio commendabitur , si sic intercedere nititur λ sicut illa oratio non exauditur , cui praecator in psallendo non attendit,

109쪽

sie fidelis, & deuota coelum penetrabit, & vacua noa redibit.

CA PVΤ SEXTUM. ET si tanta cordis attentione, ut omnia sere pa

trum concilia pie sane testantur, in psallendo elaborare decet, quanta putamus animi puritate, &munditia cordis intrinseca, & exteriori deuoti ne, quanta reuerentia , atq; timore sacro anctum missa ministerium , in quo Filius Dei in altari per sacerdotes quotidie immolatur,& sumitur, peragendum esseὸ Pr

het autem seipsum homo inquit Apostolus) Sc sic derane illo edat,& de calice bibat, qui enim manducat, &ibit indigne,iudicium sibi manducat, & bibit.' Ideo ut

hanc incuriam a nobis penitus remoueamus,habitu corporis decenter praeparato,tota mente,omnibus vinceriatius, & maiori qua fieri possit munditia, & deuotione , nos interius, exteriusq; coronemus, muniamus, exornamus: & illam hostiam, qua Deo reconciliati sumus,pro peccatis frequenter offeramus . Sed qui quotidie hoc Lucaristiae sacramentum percipiunt,videant, si voluntatem peccandi habeant. Tales enim non purgantur, sed Potius tali perceptione grauantur. Vnde dicit Augustinus,Quotidie Eucaristiae communionem percipere,nec Iaudo, nec reprehendo, Omnibus tamen dominicis di bus suadeo, & hortor, fi mens sine voluntate peccandi sit. Magna igitur cordis contritione,& lachrymarum flumine, atq; inenarrabili mentis, & corporis castitate istuddiuinum, celesteq; mysterium celebrandum erit . Vbi Christi caro in veritate sumitur, & in salutem popali partitur, ubi Christi sanguis in veritate bibitur, & in ora omnium Christianorum funditur, & merito nostrae reconciliationis summa infimis, infima summis coniun- tuatur. Vbi latet ille verissiua ii Deus, qui ubiq; totus

110쪽

CLERICORUM.

est, ubiq; praesens,ienet omnia, implet omnia, eomplectitur omnia, excedit omnia, circumplectendo omnia, implet omnia implendo omnia,circumplectitur omnia: stillinendo omnia, excedit omnia ; excedendo omnia, siustinet omnia. Intra per subtilitatem, Omnia penetrans, extra per magnitudinem, omnia circundans, supra per potentiam , omnia regens, infra per lubstentationem, omnia continens. Et siue sit superior regens, siue inserior sustinens, per substantiam suam in circumscriptameli omnia comprehendens. A quo tam homo se auertit, corruit, dum se conuertit, resurgit,a quo dum recedit, perit,dum redit, reuiuiscit. Quem cum diligimus, Omnia

reperimus, cum amamus, non laboramus , dum quaerimus,nunquam deficimus, dum sitimus,potamur,du esurimus, palcimur,dum sequimur, vita nostra ad suum recurrit principium, tuae redditur origini, suo iungitur bonitatis initio. O admirabile sacramentum,in quo Deus pater Omnium eth, qui ut amorem suum nostro copularet, intemeratae Virginis descendit in uterum .i se emgo indignum se esse exis imat, ad hoc sacramentum non cedat: namq; ad emundationem non proficit, quod maligna conscientia percipit. Qui intus Nero est, & λ- ris Cato, & anctum se reputari cogitat, videat, ne cadat. Non licet enim solum voce ea, quae sunt iusta praetendere, sed operibus adimplere. Non licet ieiunio corispus conterere, & ambitione aciem mentis extollere. Non licet deuotionem exterius promittere,& malitiam cordis interius depingere. Sic enim quaerentes Deum nunquam inuenire possunt. O putrida tabes hypochriasis, te licet ab omni germine resecare,quae cum mala sis, bona omnibus vis apparere ; cum radix, & forma vitiorum existas, aliorum cernere desecta non deseris. Cue ad hoc tantum secrament lim accedis Tinea Enctitatis

cur simulas vultum fallacia deprauatum p Non licet LuPOPelle ouina tecto,praelepia iuuare armentorum. Q gi

quoniam

SEARCH

MENU NAVIGATION