Sebastiani Faciutae Melphitani ... De natura angelorum oratio. Eiusdem De vita, & honestate clericorum

발행: 1576년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

meriti, inquantum in tali exercitio spirituali,eoru tenitationibus resistimus. Dicuntur animo passiua, passionibus, secundum Platonicos appetitus sensualitatis, concupiscibilis,& irascibilis. Corpore aerea, inquantum sunt creati de subtiliori miteria, ut subtilius, velociusq;, quam homines intelligere dicantur, vel quia illos Deus post lapsium i nseriorauit, & secit eos formas substanti Ies alicuius corporis deformis, compositas ex partibus essentialibus Et sic habuissent corpora naturaliter sibi unita,quod si fuit, quod non credimus, factum est absolute ex Dei omnipotentia, non naturaliter. Duratione aeterna ,die scilicet gratiae, & non natura: Quae definitio sic etiam ponitur in decretis de mente Platonicorsi. Quam Theologi vehementer arguunt: cum corpora aerea sibi naturaliter unita habere non possint, ut unum simpliciter, & per se fiat. Nec tale corpus vivere pos et, cum ab eis neq; sor maliter viviscaretur, cum Integram speciei naturam habeant, & sint simplicissimae substantiae. Vniuntur tamen corporibus formatis virtute diuinitus accepta ab Angelis, ut congruant ad repraesentandum suas intelligibiles proprietates. Qus corpora ex aere condensato esse consentaneum rationi videtur. Qui licet in sua raritate manes,figura,atq; coloribus careat, condensatus, sicut in nubibus figurari, atq; colorari potest. Per quae corporum membra similitudinarie videt, non quidem per oculos, sed inquantum per illos virtus cognatiua eorum significatur. Et sic lentire, generare,&& comedere possunt. Sicut supra explanatum est. Nam commistio proprie importat sumptionem cibi conuerti-hilis in substantiam comedentis,per digestionem cibi descendentis ad stomaci loca, ut conuerti possit in alimentum. Sic per corpora assumpta non locuntur, sed efficiue aliquid simile locutioni, inquantum similes humanis voces in aere sormant. Sic etiam corpora animantium

omnia ingrcdiuntur, & ea mouere, quibus ad nutum in

72쪽

ANGELO RVM. ε'

motu obediunt,& omnia scut anima rationalis, vel irrationalis extrinsecus exercere possimi. Sed obsidentes talia corpora, omnibus corporis partibus non illabuntur ; quia sic de comuni cursu duo spiritus creati essene in eodem loco, qui adaequale in eodem spatio, vel stuco existere non possuist. Sed alicui humori in animali, puta sanguini, vel cholerς, in aliqua specie unionis, vel

ad sui intrinsecam actionem, apprehensione, vel cons cutione libertatis ex imperio voluntatis , aliter eis co poralis natura non obediret. Et sicut mouere possime

influendo immediate alterationes, potestatem habent, videlicet in caliditatem rigiditatem, luimiditatem,&sccitatem,& in qualitates localiter motivas,ut sunt impetus,atq; impulsus, seruatis omnibus eorum affectibus in aliqua rerum transmutatione digestis. QSomodo enim tempestates sic subitas suscitare valerent, atq; mirabiles apparitiones, mutationesq; agere, Iapideique proiicere, nisi imperio voluntatis, caulando impulsum, Fel impetum in aliqua rerum motione λ Sed animae s cretiora intrare, non est potentia intellectus Angelici, cum dimensionibus careat, infra quas aliquid contineatur. Sed solus Deus per suani virtutem, ubi enim est virtus Dei, ibi etiam est eius estentia, cum in Deo eademst virtus,& essentia, sed aliquid suggerendo, ut supra dictum est. Et cum anima sit quidam spiritus vadens,& norediens, in obsessis animas este defunctorum nullo modo est credendum. Nam tales eorum sunt Demones, talia simulantes,quos in vita in exercitium habuerunt, in hoc aere habitantes. Qtii neq; animam cum Diis, neq; cum hominibus habent, neq; interpretes, neq; internuntios est e, preces ad Deos deserentes, atq; impetrata b neficia hominibus reportantes, nisi Angelos, quos ab exordio natiuitatis in custodiam nostram, singulis singulos,salutem omnium procurantes, preces'; ad indiuiduae Trinitatis essentiam offeretes, delegatos habemus.

73쪽

Nee verum est ex animabus fieri hominum Lares,id est animae bonae, secundu merita, &Genij, siue Laruae,id est animae malae, secundum demerita, atq; Dij Manes,

secundum incerta merita. Non enim habet rationem , virtutem incorpoream posse in asam transmutari su nantiam, ut animam in substantiam Demonis. Quem etiam anima constare Aristoteles expresse negauit. Sed quoniam se transmutare poterant, corpora aeria sibi sormado. Gentiles de Genio,& Laribus, Manibusq; fabulati sunt .Qui se transformantes, aduersus illos insaniunt, penes quos ipsa veritas incontaminata est. Et cum veritas ea de istis spi ritibus nota sir,odiumq; pariat, se mentibus illorum insinuant, infligantes eos in furorem, se

corporibus immergunt, ea occupantes, ut animas deturbent. Qui audito nomine veri Dei,contremiscunt,& sevri , atq; crutiari testantur . Et quoniam aliter nocere non ponunt, iniquis odiis prosecuntur, suas exercendo saeuitias. Et omnes, qui a talium nefandorum nequitia, atq; versutia fanati sunt, Relligioni adhael erunt, cuius potentiam recto sensu perceperunt. Et ideo Deo permittente aliquid contra nos saepe moliuntur, ut patientia,cuius summa est virtus, coleruetur. Patiens quia iustus est,uirtute solidatur,qua careret omnino,si aduersa non sustineret. Sed qui agit in prosperis, & ea viri te caret, impatiens dicitur, quia.aduersi pati potest nihil, neq; innocentiam seruare,qua iustus perseueret: sed potius ea consequitur, quae ad iniussitiam spectant. Et ideo istius generis vitia se ctantes, diuitiarum cumulis , potentia,atque honorum flagrantia redundare, atq; florere prospicimus,quorum sunt praemia violenter acquisita quae diu durare non possunt. I sti enim nihil sapiunt,

nisi terrena,quae omnia voluptate perpendentes,Omnes

suae vitet actiones ad illam disponunt. Qua propter innocentiam quam illa singularis maiestas ab homine d

siderat neglexerunt. Quae via cum planitiem habeat,

di amaenia

74쪽

ANGELORUM. ηε

& amaenitate sit iocunda, dum sumus in hoc curriculo , illos Ructus carpere possiimus,qui nos ad interitum d ducunt ad infera deprimunt. Et quoniam illa via deIectati sunt,cum alteram se calcare disponunt, multum Iaborare necesse est, ut coeli honorificentia onerentur.

Patens est igitur ista via, quae ducit ad perditionem , &in omni genere delectamenti delectabilis,omnibus illocebris , & opulentia istius transitoriar pubertatis abundans,quae cum omni sua pulchritudine variabili, usq; ad vitae extrema, ab iniustitia possidentur, ut postremo sit praecipitis omnibus. Non sine ratione igitur Phil

sophi duas vias, alteram virtutum, alteramq; vitiorum esse voluerunt, illam arduam,qua peruenitur ad patria, inani planam,qua labitur ad tartara. Illa coelestis,adiicidissicilis, & aspera proponitur, ut cum omni sollicitudiane gradiamur, in qua omnes virtutes, qua λnstat nostra religio, & qua vita nostra gubernatur, & regitur,re Iucent. Haec est illa via, quae ab istis spiritibus immuris impeditur, ne meliora acquiramus, & ne ad illam Regiam tendamus, in qua omnis plenitudo grati ae inhabitat. Quam non apparatu Regio, vel diademate cuiqua, sed si mis laboribus, vigiliis,& amaritudinibus,Σeloq; rectitudinis,atq; sudore charitatis agredi fas est . Iustus ergo quia durum iter ingreditur, contemnitur ab his ,

quorum voluptas ipsos praecipitat, & a sua concupiscea .ria se manuducere sinunt, quorum rector est Diabolus .

Qui bono, & malo sibi praeposito illud eligunt, quod

breue, & caducum est, non considerantes pro rebus temporaneis perpetua mala sustinere, cum omnia possint ab homine,adhibito modo,atq; mensura,salubriter temperari. Nam Deus homine facto, omnes animi cominotiones ei mirabili potentia adhibuit, & sicut terra suos cultus, capere posse virtutem. Et sicut quasi decert*ndo stelis rapido obuiant firmamento,cotra inuice elementa confligunt, terrae tremunt, aer quatitur fulminibus , atti

75쪽

DE NATURA

atq; procellis percitus, Mare praeter apertam, ac ventorum vim rapidam,atq; suctuum tumores, incertis vicibus alternantes,certos fluxus,ac refluxus habet: & omnia animalia, siue humi gradiantur, siue in aquis fluitet, sue libero alarum remigio coelo se uantur, bello vacare viden vis, sic etiam homo, quomodo fona appereret, nisi mala oblecrarct quomodo iustum eligeret, nisi iniustu condemnaretὸ Placeant igitur recta, & honesta, & quae melioribus ilicundiora sunt. Abiiciamus voluptatis imperium, obrenuntiemus Demoni, ne nos opprimat imparatos. Excubiae agendae sunt, ne fallat,& Omnis labor siue recusatione erit a nobis recipiendus, ut illud acquiramus,quod nullo modo amitti valeat, omniaq; patienter serenda pro nostro inae eratore, qui propter palmani viresccntem nobis sterna praemia seruauit, atq; constituit. Ille enim ad militiam nos genuit, & Intento acriter animo in acie,praelioq; ad impetus, & insidi as inimicoruin inuisibiliu adhortatus est custodire vigilias. Sed hic tiostis quoniam expertus est, & Dux in bello exercitatus, pro ut natura homini, expetit .debacchatur. Alios irae,alios cupidinis stimulo inflammat, alios voluptati-hus immergit,alios falsa implicat religione, caeterisque amaros virulentiae sit Ψ flatus inspirat, ut eos vincat, α deuoret. Sed liniamus ille rerum opifex, cognita D monis arte, atq; versutia, illuminauit nos, coelestiq; virtute armauit, ut nos cohibeamus, compescamus, & vitia sugiamus , N quae sunt secundum naturam agamus, ut homini prodeste, non nocere ; & ut omnis nolira actio misericordiae munere niteat, S ut Indumento charitatis vetemur, & nemo nobis illud diripiat, quod sempiterno emicat ornatu, S Omnia recte, riteq; agere,quq ad nos, nostramque religionem pertinent. Omnia enim quae improbe sunt, ab improbis eueniunt effectibus. Sic igitur flagitiis, sceleribus, commotionibusque

virtute sedatis: ipla sit nobis rati O, quae omnia moderabitur,

76쪽

rabitur, scilicet recta facere, Deum noscere, sapientia in colere, & quq iustitiae sunt exercere; & donec que ad finem media ignoramus, ipsa quadam luminis praetendentia noscere persuadebit. Quibus habitis, atque infallibiliter obscru tIS, vitam aeternam ultimo pos . . :r sidere demonstrabit. . Dixi. Quicquid est hic dictum , quod non sit catholice di eium ; Sanctae Romanae Ecclesiae auctoritati corrigendum subiicimuS.

78쪽

INDEX EORVM

QVAE IN HAC ORATIONE

CONTINENTUR.

Numero s. I Incorporea in tria genera diuiduntur. Si Angelus fuit creatus ab initio, rectus sicut anima Uuomodo Lucifer immoderate, siue se, siue beatitudianem dilexit. Si Lucifer appetiuit aequalitatem Dei, quae comunic tionis, proprietatis, &persectionis est. Si Verbo incarnato fuerunt comunicata idiomata e Tum, quae sunt Dei.

Numero 7.

Si Lucifer sui casus fuit praescius. Si Diabolus ignorando casum hominis,redemptionisu: mysterium ignorauit. Si Incarnatio fuit reuelata tam homini,quam Diabolo. Si lex fuit omnibus Angelis , ut Christum venturum

adorarent.

Lucifer aequalitatem , quae est aequiparantiae, siue commensurationis nullo modo potuit appetere. Si peccauit Lucifer, appetendo aliquod commodum in augmentum beatitudinis.

Sicut Angeli qui peccauerunt, iustitiam perdiderunt, lac etiam qui non peccauerunt in illa iustitia suerunt

confirmati. Numero s.

Si Demones ilia dona, quae a principio habuerunt, post

peccatum

79쪽

- . INDEX., i .seccillam perdiderint . Si Angeli confirmati in gratia peccare possint.

Si in Angelorum natura, per somi attenditur cuiuilibet. Quid sit iniustitia. i Si Luciferi peccatum fuit praesumptio, an inuidia. Lucifer ideo decepit homin m. credens Verbi incarn tionem impedire.

Si Lucifer praeesse multitudini Angelorum voluit. Si Lucifer se ad propria naturalia conuertendo, de

certauit.

Si Demones ecciderunt obstinati in culpa . Diuersitas inter appetitum sensitiuum , & intellecti ut in.

Diuersitas inter intellectum, & intellectum.

Diuersitas inter voluntatem,& voluntatem. Bellum reale Angelorum secundum tria, quae in e rum intelle sua lI natura reperiebantur.

Nobilitas Luciferi super omnes alias creaturas, quapropter seipsum exarsit.

Si Diabolus in illo appetitu remansit, ut ab hominibus

t adoraretur.

Archangelus quare interpretetur, quis sicut Deus noster. QSi Demones de utroq: gradu ceciderunt . Livoris proprietas in Demonibus. .b a Si Deus est caula status Demonum. Quomodo Deus dicitur aliquos indurare. Demones ita bonum sugiunt , quod semper malo i cumbunt.

80쪽

INDEX.

Ire Demones non possunt Deo reconciliari . Si Homo potuit reconciliari nisi per hominem Deum. Angeli non pollunt saluari per alium Angelum. Qitare homo per hominem releuari non debuit. Vnde trahitur impossibilitas Demonii Deo adhaerendi. Si Demones sunt capaces gratiae, quando Deus.dare

vellet.

Quae sit potentia Dei ordinata in agendo. Q gomodo intellectus Angelorum immobiliter se ha

beat.

Angeli respectu supernaturalis boni in auersione, siue in conuersione immobiliter perseuerantes . Quomodo in hominibus liberi arbitrij facultas m

tetur.

Si Angeli actu possideant omnium notitiam, quae naturaliter icire possunt. Quare Demonibus gratia non insunditur. Si voluntas hominis medium teneat inter voluntatem

Dei, & Diaboli .

Numero Ira Quomodo se habeat hominis voluntas . Quid sit voluntas Dei. Quomodo voluntas Diaboli eligat. Demonis voluntas quomodo sit vertibilis . Demones quare non dicuntur mali. Quid sit appetitus. Quare malum in appetitu accidere non possit . Quare in brutorum apprehensione non potest accidera

malum amare in intellectu diuino non potest esse malum . Homo duplicem habet appetitum. In formis abstratis una cognitio. Substantiae separati solum voluntate, malae dicuntur. F Volunt

SEARCH

MENU NAVIGATION