Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

reputo , ac recordor, senti', meum hoc argu

mentum Alcidamo dignum es e, ac nihil prorsus

a Sophistarum argumentis abhorrere. Cum autem ornamenta plane diuina, quibus hodie colitur,cum ea nostrorum oratorum elogia,quibus commendata semper est,atq. illustrata, commemoro, optime, ac penitus intelligo, nihil es e lioc argumento magnificentius,nihil, quod possit in auditorum animos influere facilius. is enim in templis augustissimae Crucis non audit assidue praeconia 3 quis eiusdem in dies gloriam toto terrarum Orbe propagari non videt 3 quis non intelli it,eam quotidie coli magis, atque ab omnibus obseruari λ Quare pertimescendum mihi potius est, ne in tanta dicendi segete, ac materia, ne in latissimo laudis,& gloriae campo, haeream, vel stupore defixus, Vel obrutus copia. Sed tamen quocumque se res habeat modo, hic orationi meae initium faciam, Auditores, eao breuiter explicabo, suae atrocisiimus ille humani generis hostis ad Crucis,vel aemulandam, vel euertendam gloriam excogitarit. Antiquis plane temporibus, cum Ethnicorum superstitio sor ret,nou am quandam,atque inusitatam litandi rationem inuentam suisse legimus. Nam , alijs ex

eo genere praeteritis nugis, quas vetera scriptorum monumenta conmaeinorant,in Phrypia,ubi

Berecynthia Deorum mater studiosissime 'lebrabatur,quoddam in eius honorem Deae lacrificium latue video sine dubio ad contumeliam

222쪽

Crucis malorum Daemonum singulatibus artifi- cijs institutum. Singulis quippe annis certa quaedam caedebatur pinus, in cuius trunco , Iuvenisex ensis utrinque brachijs. sacerdotum iuilla al-- ligabatur. Quae cerimoniae, haud absimiles ijs sunt, quae in Isidis sacris usurpabantur; cum succisa item,excavataq. arbore, segmina diligenter legebant Sacerdotes, ex ijsq. Osiridis simulacrum coagmentatum summa quadam obseruantia venerabantur Quid de Proserpinae sacrificijs dicam, quae sine arbore caesa rite fieri, ac cele- ari non poterant ρ Ex eo quippe ligno virginis effigiem conformasam, ingenti pompa iii v bem subuectam quadraginta deplorabant noctes maximo cum ululatu, ac planctu Q i)sdem

ad extremum clamoribus,eadem collacr 'matio

ne tandem aliquando sepeliebant. Intelligitis, Auditores, quid pessimus ille, atq. insensis firmus hominum hostis huiusinodi sacrificijs moliretur,

quid se adepturum existimaret, non ignoratis. Quid enim quaeso aliud horum repertorem sacrorum secutum esse credamus, nisi potissimum illud: ut cum summam Crucis gloriam suturamesie prouideret, honores Cruci reddendos, sibi per illa sacra, deceptis mortalium animis, usurparet 3 Videbat nimirum, Crucis triumpho toto terrarum orbe amplissimam aperiendam esse viam ; videbat, eius imperium gentes uniuersas volentes, libentesq. suscepturas esse; videbat, se, qui omnibus imponeret,veraeq. religioni secum Tom. II. o sace-

223쪽

meret, 'na Crucis potestate,ac victoriala ultro. mos Inserorum specus deturbari debere. Vexabatur videlicet,cum secum ipse reput et, perum hoc patibulum non amplius hominibus,sea sibi ipsi Crucem futurum: angebatur, quod a mortalibus illis,qubs tam crudeliter opprimeret. quos in partem quamlibet impelletet, laluberrimet Crucis beneficio consecuturis postea temporibus esset ipse a corporibus obsessis exterminandus. Dolebat eos,quos augui ijs, ac superstitioni. bus deuinctos teneret , quos inaimbus Deorum sin illacris addixerat, deposno illo cultu,cerim'-nias esse veteres asperiaaturos . Nihil igitur mi rum est, sit fa excogitaret sacrificia, quibus id . ageret Unum,& sequeretur, ut eam Crucis gloriatra bbscuraret,contaminaret, obtereret. Quid enim aliud mos ille Phrygiae nobis ostendit,qiud Iuuenis passis, extensisq. brachi js trunco deuinctus, nisi Christum Seruatorem patibulo Crucis impositum,atq.obligatum quid ligneae Deorum imagines, quid planchas, quid luchis ille tota personans ciuitate,nisi lacrymas, quae secundum eiusdem obitum ex Christianorum oculis promana inat 3 Et profecto id sibi voluisse versutum illum veteratorem, ut Crucis dignitatem, re maiestatem eluderet, pollueret religionem,gl riam funditus euerteret, alia praeterea declarant inulta; sed illud praesertim, quod a doctissimis , sanctissimi q. scriptoribus memoriae proditum C l. Tradunt enim, summo apparῆtu , ante aras,

224쪽

ὸ Oratio XII. et Irauro,argentoq. ornatas, coram frequenti populo arietem sacerdotes ad radices arboris maiiare solitios suis. : qui suso sanguine , spinas, vepresq respergeret arbori circumietios Haec videlicet eo consilio faciebat, ut irrisum iret arietem illum ab Abrahamo inter vepres inuentui atque mactatum: qui Christum Liberatorem vepribus coronandum, immolandumque in ipsa Clucis ara, significabat. Sed quantum aberrata rit astutissima serpens, ostendit summa Christianorum hominum in Crucem pietas; ostendunt honores, qui patibulo Seruatoris habentur amplissimi, ostendunt eiusdem Crucis eximiae lauta des, quibus ubique terrarum ita templa quottidie resonant, ut ea sola religio, veteribus anti quatis, ac deletis,florere hoc tempore videatur. Ergo non iam amplius infame patibulum, non damnata stirps,non execrandum supplicium, sed

arbor aurea dicitur, & sulgida, sed trophaei nspolijs onustum Rephs, sella curulis, ac triumphalis,thronus selicis: mi sponsi, una omnlium s oce nominatur. Et sane, s liceat sabulosani illam arborem, quae ramos aureos habuisse perhibetdr , cum nostra componere sententia; cCruce rainum illum existere dixerim, cuius beneficio in loca etiam inaccessa, alq. invia liceat

impune penetrare. Quid enim illud erat sanguis

ille qui e Liberatoris corpore defluens,Crucem ipsam & caetera mortisinstrumenta re erstinisi pretiuantissimum aurum cuius nos pretio ex ho- ο a sis

225쪽

sis criidelissimi vinculis eripuit, pristinae resti- tuit libertati, atq.in eas inquiit orbium caelestium: aedes, quaciam res omnibus olim obstruetas eiusdem obiectu Crucis, & suo ipsius itinere patefecitΘQaid ergo tam magnifice,mirificequet ab aureo illo ramo praestitum est fabulae Gonna xerunt, quod ab aurea Christi Cruce facilius exthibitum, & maiori eum admirabilitate non '

Si enim eo praelato Inseros impune fas erat adi reuauius beneficio rami, qui decerpitur e Cr .ee, licet in caelum penitus intrare, atque in ijs Caelitum domicilijs aeuo conquiescete sempiaterno. Sivno auulso, confestim iucundissimo miraculo suboriebatur alteri hic nobis multiplici surculo pullulat; & succrescit semper, , nec viri, aut alteri tantummodo conceditui e progenie Deorum , sed in medio positus est occupanti, & cum unoquoque mortalium communica tur. Si denique ramus ille aureus Proserpinae munus esse dicebatur egregium hic, donum caelesti debitum Phrenti ea siugulare , a nobis videlicet deserendum,antequam pedem in sedem illam, Regiam aeternae felicitatis inseramus. Laudariant antiqui saeculuna illud aureum, eo praesertim nomine, quod ea tempestate poma vulvo,ac passina legerentur e spinis , frumenta inter norrida sen- ticeta absque, ullo mortalium cestu prouenirent'

uberrime, quod baccas suauissimas sylvae ipsae nullo hominum labore proserrent, quod omnia et en non hominum arte, sed Naturae heneficio

226쪽

Oratio XII. et II

exornentur. O nostrum hoc vere saeculum aureum Auditores : quo ex ipsa Cruce , infelici quondam arbore beatitatem sempiternam legere licet, &fiuctus uberrimos immortalitatis. Quis enim eam gloriam laborum suorum fructum existimet, quae omnibus antecellit honoribus, quae voluptateS omnes,opesq. mortalium infinito superat interuallo Beneficium sane , ac munus est asperrimae Caucis, fructus eorum veprium, quibus obsitum , ac laceratum augustissimum Seruatoris caput intuemur. Caeterum squamuis haec ita sint,& sic,ut diximus, honorari coeperit aliquando Crux, non tamen hic mali Daemonis artes, & praestigiae destitere: non hic ille, ne aliquantulum quidem hausit,neque ulla inhibitus est ratione, quo minus saluberrimum illud signum conuellere, ac prorsius obterere

conaretur. Cum enim tantam Christianorum erga Crucem pietatem, ac religionem esse, cum eius quotidie cultum, ac venerationem amplificari, cum homines a sua ipsus ditione paulatim

abduci videret , nouis profecto machinis eos, qui Crucis promouebant gloriam, concutere conatus est,naiiditusque, ac radicitus extirpare.

Quare impios Reges, ac Principes flagitiosos

commouit, ut Crucis illos defensores, assert resq. , aut immanissimis cruciatibus perderent aut suppliciorum iniecto terrore, ex illa Christianorum praeclara societate seiunpesent. Non oscitanter, aut incuricse perfidios Reges, atq.

227쪽

Imperatores authoris pessimi mandata receps i lint. Extempli; Christiani sanguinis auiditatem

explere aggressi, furiarum suarum ardentibus in- citati facibus , accersiri unumquemque iubent , qui crucem veneraretur, es coleret; cludelissi- mae Praetorum cupiditati permittunt, tormentis incredibilibus excruciant, noua, alq. inllsitata morte contrucidant. Itaq. coacti sunt religiosissimi viri Ciuitatibus excedere,hominum consuetudinem sugere, Crucis gloriam speluncis abdere, atq. intra illa gurgustia continere, quo lad rem diuinam peragendam ipsos rerum sacrarum Antistites viderent esse compulsos. iExtitit. itandem aliquando Magnus ille Constantinus , Christiani nominis propagato a'. assertor Pri- linus, qui Crucem,iaostia libertatis aram summo lipse studio, a u. obseruantia coluit, Salijs colendam amplinama lege proposuit,& oppugnatores eiusdem insensissimos admirabili victoria fregit, ac profligauit. Sed id , qua ratione factum sit , videtur altius ex antiquorum memoria repetendum. Cum enim Constantinus Maxe

iij tyrannidem quotidie Romae grassari magis

inte ligeret, videreiq. ad eius audaciam coer- cendam paratum esse neminem, liuino commotus instinetu, statuit ex ea illum armatis copijs expellere, atque urbem omnium Reginam gen- , tium in libertatem magnopere a ciuilis exoptatam vindicare. Repente itaq. scribi militem ii bet, Aquilas extolli, legiones e produmis stationibus

228쪽

nibus euocari , ex amicis denique Regibus , ac foederatis auxilia contrahi. Sed dum humanam tanto studio,ac labore conquirit opem,dum milites ea diligentia , di cogit, & educit in cam pum , effliget inopinato, ac subito diuina lux equae non solum Maxentij, sed ipsam etiam In rorum vim,ac potestatem facile disijcere pojeta Adstitit inquam ; dum suas copias Vrbi salutares moenibus prope iam admoueret Constantinus, purol, sereno. caelo descriptum , & radijs circumfusum clarissimis signum: quod imperatoris . percellens oculos, ita hominem insolita illa i e lectauit, ut certam ei victoriam polliceri, ac portendere videretur. Accessit in eodem splendore pulcherrima vox, atq. aureis credo litteris exaratum Epigramma. HOC SIGNO VI CES. quo declarabatur perditas illas, ac per- duelles Maxenth copias,eius auspicio signi frangendas, & conterendas sine dubio esse a Con-

stantino . Ille omen accipit, exequitur imperata libentissime; antiqua vexilla cum Cruce permutat, coq. signo communitas aduersus hostem 'exercitum ducit . . ac ne multis rem notissimam protrahamus,confligit, vincit, debellat, Maxenatium ipsum Tyracinum ad pontem Miluium selicissimo prorius euentu sundit,atque profligae. Quibus ex animi sententia Crucis beneficio se

perpetratis, tanto erga illam amore succensas, . est Constantinus, ut non alia imia, tesseraue

exercitum , ac milites suos distingui voluerit.

229쪽

α iis De Augusti . Crura.

Quin, & eamdem suae ipsius imposuit galeae, in

publico foro, in templis exposuit a se confestim aedificatis, nec quicquam, quod Crucem illustrare, atq. extollere supra mortalium renim apicem posset, praetermisit. Quamobrem iure laudandum eorum Senatorum consiliam mihi videtur, qui, ne tam religiosi fama Imperatoris saeculotum obliuione aliquando interiret; nobia, te illi omnium suffragio monumentum excitarunt, Arcu posito triumphali, qui marmoreis figuris egregie factis Constantini victoriam,

eiusq. victrices copias cum peregrinorum, tum ciuium oculis proponeret intuendas. Extat hodieque moles illa : ubi videre licet Ducem ipsum equo insidentem pulcherrimo, innumerabili comitatu circurnua latum, gloriosissimis illu . stratum titubis, eoq; potissimum elogio . LiBERATORI. URBIS. FUNDATORI. QVIETIS . Hoc profecto dignus erat praeconio Constantinus, Auditores, cum non solum Romam a

Maxenti; tyrannide asseruisset in libertatem, sed Tartareum humani generis hostem , Crucis sublato signo ex illis exterminasset moenibus; dc religionem , velut aeternae pacis obsidem in toto Romanorum Imperio collocasset. Quae gloria, ea ine dubio longe clarior, ampliorq. videri debet , quam Romulus , ac Remus in Vrbis ipsa molitione sunt consecuti. Si enim illi Vrbem hanc et nullis propemodum haltijs excitarunt primi, Constantinus eamdem corruentem, ari.

230쪽

ad ultimum exitium inclinatam sua yimue, ac sortitudine in priorem gloriam,dignitatemq re- siluit. Si suis illi legibus effecerunt , Vt VnuScoalesceret intra moenia populus e gentium omnium colluuione coactus; hic, diuinis expo-fitis institutis, mores ciuium improbos cortexit, verissimam religionem perpetui fundamentum imperij substituit, & regnum nunquam interiturum, vel condidit nouum, vel vetui instaurauit.

Tres ea tempestate Tyranni Roman imperium occuparunt. quorum iam primus Maxentius a Conliantilio fuerat obrutus; reliqui duo, Licinius, ac Maximinus remotiora vexabant regna, urbes, ac prouincias vectigales, non inimice modo, sed pertinaciter insevi populabantur. Ergo primum arma mouet Imperator in Maxi-

minum , qui non solum belli tractatione, sed

etiam supra communem modum corporis io-

bore,ac proceritate pollebat. Aggreditur hostest certissima cum spe victoriae, Crucem illam au i spicatissimam , & iam triumphalem praeserente signifero. Quam conspicatus e longinquo Maximinus, ac magnopere nouum vexillum admi-- ratus, eo iaculatores tanto cum impetu iubet: collimare uniuersos, ut qui Crucem praeserebat, telorum vi repente consternatus, d es ponderet animum,vexillum per socordiam desereret, atq; ut sagittarum declinaret ictus, in consertissimami militum se reciperet aciem. Successit illi ch de- sertori e commilitonibus proximus : qui sun na

SEARCH

MENU NAVIGATION