Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

superstitiosis ostendit, salutem attulit perditis, i

libertatem captiuis, innocentiam criminosis,

Christianae Reipublicae tranquillitatem λ Quis

Vnquam coditare, atque in animum in lucer

potuisset, illum ipsum, qui nefarios in Stephanis nece parricidas,& consilio iuuerat,& opera, illi tum ipsum qui Damascum ardentibus oculis & toto vultu crudelitatem spirante ad nostiorum caedem, non tam alieno serebatur imperio, quaml odio, & voluntate sua rapiebatur. eum aliquando futurum, qui publicanda Christi religione . . praeiret uniuersis,qui vinceret argumentis Areo- , gitas Athenis, Proconsules in tribunali, sapien- tes in exedris, barbaros homines in remotissimai solitudine Romanos, ut semel dicam, in Imperio forentissimo, veteri superstitione, ac superi bia non serenda circumuallatos 3 Quis compe- des illas, Z vincula, quae Christianis habentibus: Damasci parauerat, & secum serebat Paulus, prouidere potuisset in aureas catenas esse Ver- tenda, quibus totus pene terrariim deuinei usi orbis, Christo imperatori, ac domino sitiere turpEt tamen haec ita faeta esse teliatur, & praedicati . hodierna dies: quae sic addicta,& consecrata est

' Paulo ad veram religionem conuerso, quemadmodum aliorum celeiarantur, & coluntur natales, quibus hanc lucis usuram acceperunt. Si enim Solem omnia collustrantem, arbores, fruges , ' animantes, caeteraSq, mortalium roe excitantem , dc fouentem intueri delectat, cuna ve-

192쪽

Oratio IX. 179

locissimo illo sertur in occasum itinere, an non eundem multo contemplari delectabit magis, cum oritur, eamq. diffundere lucem aggreditur, cuius beneficio procreatur, seruaturq; quicquid usu percipimus in vita, quicquid cernimus oculis , quicquid sensu tenemus, atque ipso rerum experimento tractamus Z Igitur ut hic orationi meae sit finis, ubi noua ad dicendum de Paulo materia, & seges, exurgit amplissima) quemad modum video, non esse huiusce facultatis meae, caetera persequi laudando, quae ab hoc Imperatore singulari post admirabilem illam euocationem e caelo praeclare gesta facinora sunt ό sic etiam vos id statuere debere intelligo, Auditor. quicquid labore, ac studio Pauli, vel illustratum in c hristiana Republica,vel a primis usque sundamentis est excitatum, ab ea conuersione duxisse principium, quae peperit Ecclesiae Paulum,ab hac luce veru natali, ab hoc sonte,quem hodierna gratulatiO-

nasse .

193쪽

ORATIO X.

veteres in more positum suisse accepimus , Vt, teria pla excitata rerum gestarum amplissima monumenta, initi magisti altis, iacta urbium flanda, menta sui sent, eum in diem impense colerent, di publica populi gratulatione celebrarent . Quanta vero ea celebritas, & quam magna lae-- titiae significatio esset, facilius est animo conq- .cere, quam oratione complecti, Auditores. Nam stemplorum,Basilicarum, priuatarum sedium limina floribus coronata fuiste scimus ; caesas maio- . res hostias,sparsa missilia, udos summo splendore, ac magnificentia exhibitos vinctos omni nq,. xa,& nexu,ipsa quoque alieni aeris debitione liberatos. Sed tamen ego nullum ijs sui de video sanctiorem diem,quam cum Vrbis Romae eiusq. hostibus insignis, ac praeclara victoria, posita Deorum quo die in lucem editi Principes Viri, aut propinqui essent, quo die reportata ex

194쪽

fundatae maiestatis,atque Imperij memoriam recolebant, quo totum pene terrai Um O. sem. Vel

lustrassent victorijs,vel nominis, ac vita viis fima, Romanorum accipere iura, atque imperata facere coegistant. Miretur fortast: quispiam, hanc altius a me repetitam ingressionem neque facile videat, quorsum tandem aliquando haec oratio mea sit euasura. Sed mirari mox de net,cum de animi mei consilio,ac ratione co nollerit.

Demandata mihi prouincia perdissicilis est ,

datumq. negotium, ut eum diem quanta maxima pollum amplitudine Vei bellim exornem is,

quo die a Petro Chi istianae Reipubli se Principe,ac parente sanistissimo Pontificium Solium in

Urbe gentium Regina collocatum est, illudque sundatum Imperium, quo, non populis modo uniuersis, sed ipsis etiam astris,ut dicam ex potatarum formula,dominatur. Volebam igitur ex illo veterum more a vobis intelligi, plane'. constitui, quantam esse oporteat orbis Christiani, vomaeq.potissimum animi gratulationem,quanta in communi laetitia, nostra tesorum fli i , cum eius dominatus,eius docti inae,ac relig onis exordia recordamur, quae diuinitus una cum illo Petri Solio Romae concessa sunt ό atque ex hoc urbium capite veluti per venas,ductusq. ad omnia,quantumuis longinqua, & remota terr rum regna, ad singulas ciuitates, tanquam ad ipsa membra,partesq. corporis emanarunt. Nam,

ut ordine gradiamur , ac via, duo praecipue vi-

195쪽

dentur esse, quae diuinum illud Tribunal magno

pere praedicant,efficiuntque, ut illa huius Imp ri; , positae q. tedis incunabula colantur a mortalibus religione,ac memoria sempiterna: admirabilis, planeq. diuina sapientia, quam ex eadO- .cuit Petrils,docent l. quotidie posteri, qui Petri . obtinent in Imperio locum ; & potestas nullis terrarum,ac ne caeli quidem circumscripta finibus, qua ex eodem illo solio ipsa pene rerum uniuessitas regitur, ac temperatur. Atque ut primo loco de doctrina dic mus, repetere memoria libet initio Principes illos: ,

Christianorum authores, ac magistros Apost los, quos accepimus in porticu Salomonis no- -

strae religionis elementa tradidisse: ut significarent,opinor, quem docerent Dei optimi Maxi- cultum, ac religionem, eam esse nouam quandam ipso haustam e caelo Philosophian o . Neque enim quispiam est, qui Unus omnium ignoret,in porticu plerosq. Graecorum philosophorum solitos suisse sapientiam tradere, ac profiteri . Ex ea itaque Salomonis porticu prolecta tandem aliquando diuina haec pnitos hia, Petro

potissimum auctore,ac duce, Romae, velut in lapientium omnium exedra,& domicilio consti- tit, atque in hac Vrbium arce, in terrarum omnium sede locata est,unde gentes 'niuersae,puli, ac prouinciae quacumque diffusae facit docerentur. Incredibile namq. dichi est, quam cito longe lateq. peruaserit illa doctrina, atque

196쪽

ab ea sede ad uniuersas plane nationeS, ac Re pna, quasi Solis quidam radius, penitus, inti orsusq. penetrarit.Legimus quippe in antiquorum

historios, haud paucos suine a qui sibi principatum s pientiae sic vindicarent, ut e remotistimis quoque regioniblis ad se perducere conarentur prudentissimos viros, eius hauriendae scientiae percupidos,de qua,& vulgatissima fama, &percelebri omnium sermone multa procul qccepissent . Sed quam non ex animi sententia res ijs ceciderit, eorum paucitas satis, superq. declarat,quos ad se trahere, ac suis disciplinis imbuere potuerunt. Commemoratur adeo, & tan-

quam aliquid magnum atque admirabile litteris id proditur, quod Pythagoras perdiscendae nouae philosophiae studio aggredi non dubitauit. Is enim admodum adolescens Memphim adi)sse

dicitur, ut Memphiticorum Vatum libros eum lueret, & rerum occultissimarum nouam quandam acciperet disciplinam . Babylonem inde contendisse,ut a Caldaeis, qui omnium habebantur sapientissimi, caeli, astrorumq. obseruandorum rationem agnosceret ue alias denique terras abditas, ac longinquas, imprimisque Persidem summa animi contentione lustras e , ut suam ipsius sapientiam eorum doctrina, qui existima- bantur omnium primi,faceret allistiorem. Perhibetur omnium sermone admirabilis ille Plato, quod non modo in aegyptum ad consulendos

philosophiae principes se contulerit, sed in ma-

197쪽

gnam quoque Graeciam, descenderit, Vt eum conueniret Architam Tarentinum, cuius nor ,

modo scientia , forentissima illa docebatur Ita liae pars, sed consilio etiam . & prudentia regebatur. Vix unum,aut alterum inueniant praetereae prudentibus viris , qui ad haec , aliaq. oracula philosophiae consulenda perrexerunt. Athenas fortasse commemorabunt, quo non minus concurrebatur ad intimae perceptionem sapientiae, quam Delphos ad Apollinis oracula cognoscenda. Etiam Iarchae memoriam replicabunt,ad quem in Indiam longissimo tandem itinere peruenisse dicitur Apollonius siue magus, siue philosophus ille Tyaneus. Auperato enim Caucaso, asperrimo,ac perdifficili monte, Massagetis inmnito prope labore praeteritis, intrauit inace opropemodum Regna; ad Brachmanas denique penetrauit, ut Iarcham illum sapientium Indiae facile principem, ac magistrum egregium, de natura, de motibus Astrorum, de mensium, ac dierum curriculo disputantem audiret . Operae pretium est ex ijs cognoscere,qui haec olim memoriae consignarunt,quo loco,quanto, & quam magno circumfluetem luxu, quam inani sapientiae sucatum specie offenderit Iarcham Apollonius.Sedebat ille sublimis, excelsusque in aureo solio, crustis, ac sigillis item aureis exornato, in

inferiore subsellio minoribus philosophis, qui docentis ab ore penderent, undique dispositis, ac circumfusis. Admissum in Exedram Apollo-

198쪽

. . ' Oratio X. lib

ici aptam Tantali nomine. Dat V m C '

d perduxerant, tam m e ebi, - φ'

que Pytha oras, neon' litae

q. m ab illis acceperant f hi 'o '' ,

phandi rationem

abditas,

199쪽

185 De Catbed. D. Petri.

abdi as, ac retrusas mitigauit legibus, i)sdem, quas semel tradidit disciplinis saluberrimis retinuit, & conseruauit 3 -i Athenarum illa praeclara ciuitas philosophiae parens, atque altrix habita est, quae ij5 tantum sapjentiam tradebat, quibus

cum orationem,ac linguae Vnim communicaret,

quibus erit nominibus ac titulis honestanda Romana, hoc est, a Petro quondam accepta disciplina, quae, ne Scythis quidem ipsis erit ditionis expertibus, ad philosophandiam aditum intercludit3 Quid de Iarcha Gymnosophiliarum Principe, de . sella illa dicam aurea, nisi quod in mendacium,S praestigias astidissimi veteratoris,omnium sermonibus oratorum dicendum iure , ac declamandum sitῖHaec Petri sedes alaec Vere aurea est, gemmis, margaritisq. distinctia clarissimis; haec auditores,& discipulos habet,non homines

vulgares modo, genteSq. terrarum obuias, verum

etiam doetissimos, ac post homines natos sapientissimos viros, ad percipiendam diuinitus acceptam disciplinam,non quidem in minoribus subsellijs circumsedentes, sed prouolutos in genua, R tanquam Numini supplicabundos. Haec vere dignissima sedes est, ad quam non Apollonius, qui vanus,&nequam erat, sed optimus, prudentissimus quisq. e postremis terrae finibus contendat : ut tandem aliquando ex aureo illo folio Petrum audiat, non de rerum natura, non de siderum motu sed de Deo, deq. Dei Filio, de ijs, quae sub aspectium non cadunt, de animorum e

200쪽

Oratio X. 787

piatione saluberrima disserentem. Reputate vobiscum animo, quos, & quam magnos habuerit Christiana Respublica viros, qui Aarissima scripta consecutae posteritati tradiderunt. Dionysios, inquam. illos Areopagitas ustinos philosophos, Athenagoras, Hieronymos, Augustinos, caeterosq. percurrite cogitando, quorum longum esset, non opera modo, sed etiam nomina recensere. Singuli prosecto ij sunt, quorum doctrinam antiquitas ipsa merito cum admiratione suspexit.Sedxnde creditis, Auditores,tam admirabilem eos hausisse sapientiam, nisi ab ea Petri sede,quam ita venerati sunt semper,ut quicquid ibi statutum esset, id non ratione perpenderent, sed oraculum plane diuinum mortalibus, e caelo

redditum existimarent. Celebratum fama philosophum discipulos suos tam inusitata philosophandi lege instituisse legimus, ut illi, ration omnino posthabita, satis haberent ea cum voce magistro subscribere. Ipse dixit. Fuit id quidem nouae cuiusdam authoritatis indicium sed tamen, quia tirones erant, hospitesq. philosophiae qui

praeceptorem ita venerabantur, non mediocriter imminuunt eam gloriam, quam alioqui mereretur is,qui sic obtemperantes haberet auditores suos. Inuenit postremo,inuenit Christiana

Respublica Philosophum,cuius authoritatem,&dicta omni disciplinarum ornati genere prudentissimi homines non ratione disquirunt, sed animi demissione, ac linguae silentio reuerentur

SEARCH

MENU NAVIGATION