Tarquinij Gallutij Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2. longe auctior

발행: 1633년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

mus , nihil agimus aliud , quam ipsum armatorum inimus numerum, cons amus noua religione copias , expiatione saluberrima castrat

itramus.

Ac videte PP. quam nihil in hoc censu desideretur eorum, quae numerandis,atque expiandis exercitibus a maioribus usurpata suisse accepimus . Ipsam iussi andi rationem exponamus, expositamque cum hac nostia, ilitudine pulcherrima comparemus. Cum antiquorum annales,& monume'ta pervolvo,quatuor omninores Imperatorem acie lustranda diligenter, accurateo, vidisse comperio: ut recemeret numerum, aduocaret concionem, vetera, quae sitissent in exercitu peccata nquis emendaret legitibus , hostias caederet , & victimas , quibus po- tissimum totius agminis expiatio contineri puta batur. His porro eo modo persectis,exercitus, α Imperatoris oratione,& sacrorum cerimonia firmatus educebatur e castris, atque in hostem vellit impetu pto promouctatur alacrior. Quae quidem in hac mostra lustratione ita expressa sunt singula, ut eadem plane stato tempore oculis propemodum ipsis intueamur . Quantum enim ad Ducem exercitus concionantem attinet; quid externa illa Moderatoris nostri paraenesis, & oratio fuit,nisi concio quaedam Imperatoris exercitum numeraturi, &milites adhortantis 3 QEd illa votorum numcupatio, articulatim, di distincte singulorum

72쪽

oratio III. y9

instaurata sacrameittis , nisi publica quaedam eorum recensio , qui Sodalitatis sequi praeterea . signa etiam velint in posterum, & stipendia do

murn facere cum veteranis id illa eorum , quae domi,sori';peccantur,veluti praeconis v ce hoc ex loco exauditi toties enumeratio3quid illud pene Pythagoreum triduo toto silentium 3 quid voluntaria cuius sin suos ipsius mores animaduersio , nisi castigatio quaedam in omnem permeans exercitus partem, & militaris emendatio disciplinae Restat sacrificium, & litatio: in quibus ad

exerciti m lustrandum tantam semper omnes vim esse crediderunt, ut hodieque ipsi etiam Christianorum militum Duces , Pontificum Imperatores, nisi re diuina rite, ac summa religione peracta, non recenseant in acie copias . Vtinam ego sacrificium, quod a vobis hodierna persectum est die, Sodales, utinam hostias, quas Deo Parenti optimo, quas Christo seruatori nuper immolastis, ita complecti oratione apossem, ut intellisentia, & cogitatione comprehendo . Res est animo reputanti iucundissima, sed dictu perdifficilis, & quae non eloquentem modo, sed dissertissimum etiam postulet oratorem. Nam quod obsecro sacrificium sit, ubi nulla occidere ante aras videatur victima, ubi nulli cernantur, qui pecudem iugulent sacerdotes, ac popae, ubi nulli exaudiantur cornicin , ubi secures, ubi sunmta, ubi li-haeas

73쪽

baea,vbi caetera desint instrumenta sacrorum3 Et 'tamen eam hic intueor animo litandi rationem, ac formam,quae non modo cunctis sacrifici; numeris absoluatur, & partibus, sed omnes etiam vincat antiquorum cerimonias, & sanctitates. Vultis a capite omnia singillatim,rebus utrisque conserendis euoluamusὸ A victima capiatur initium: quam habeo vobis exhibere candidam,soribus ornatam,& sertis ; ijs denique similem, quas cum caetera pompa in Capitolium praemisere triumphantes. Quam enim hic ego victimam dico,nisi vestrum ipsorum animum , votis ad aras obstrictum, & sacramentis, omnium Varietate virtutum, quasi lemniscis, atque instilis Coronatum innocentia, integritate, castimonia, velut albo colore perfusum, triumphantium sacrificus accommodatum λ His videlicet ornamentis victimae vestrae nimium quantum ille a . rerum opifex d lectatur , & capitur Deus.

Quae, si tollas, ne illa quidem amplissima Regum accipit munera, quae gemmis , auroque

distincta comparauit rapina, suspendit in tem- fplis elatio,vitae superbia dicat . Praeclare Socrates expressit haec in Alcibiade : ubi perstricta , derisaq;mortalium in litando prodigentia, Graecorum exemplo demonstrat, Deos, non tam victimis, qriam pietate,ac religione placari debere. Cum enim Athenienses , ut ipse loquitur apud Platonem , diuturnum iam in Lacedaemonios bellum urerent, & se t ra, imarique aduersa

74쪽

Oratio III. 61

semper usos fortuna viderent; Ammone consulto,causam sciscitati sunt, cur pro Lacedaemon ijs ita pugnaciter starent Di1, quibus illi minuta quaedam , atque inutilia mactarent animantia :cesererent Graecos,qui nitidas,&obesas boues, auratis insignitas cornibus,qui hostiassumptuosissimas immolarent. Haud multis exorari passus est Iuppiter. Illico respondisse seruiri multato sibi magis placere Lacedaemoniorum preces, & probitatem, quam oriani a quibus victimas instruerent,ornamenta. Verissima sane vox, atque oraculo dignissima. significat enim , hominis animum obligatum religione, castissimis orna tum moribus, pietate imbutum, & fide, hostiam esse Deo gratissamam,& eam , cum qua virorum Principum , quantumuis amplae, ac magnificae

victimae haud quaquam possint de pulcritudine,

de pretio, de dignitate contendere. Quae quoniam in vestro sacrificio summa sunt omnia, libet hic exclamare Sodales:6 victimam vere candida, vere maximam, ios longe sumptuosiorem, quae

Romanos ad templa Deum duxere triumphos 'In qua prosecto, ne id quidem deesse video,

quod in uia illa victimarite, atque ex sacrorum legibus immolanda nimiopere requirebant antiqui. quorum nimirum ea primum in sacrificio cura erat,vi vinculis solutas,&liberas aris admouerent hostias, deinde animaduerterent diligenter, num sic admotae resisterent vivet ari)s, securim excuterent, & sugam tent

75쪽

rent ; an se placide,quieteque stantes,seriendas, iugulandasque praeberent, immo etiam annuentes . Illud enim cum fieret, vitio peragi rem diuinam suspicabantur: cum hoc eueniret, gratissimum Dijs esse sacrificium iudicabant. Peccent,ut volunt,illi superstitione miserrima. dum nobis ipsis, quam non vident, veritatem adumbrent . In velliso quippe sacrificio victima vere voluntaria, nullis obstricta vinculis, nulla vi, sed

impulsa seruiens desiderio . sillitur Deo. hic

securimaspicit interrita, hi limam opperitur secura sui: hic Sacerdotum annuens manibus, cum laetitiae significatione proclamat. M O

RIATUR ANIMA MEA MORTE

IVS TORVM. Et sane ira factium est hodierna die , Sodales, cum Votis conceptis, patrimonio vos,&rebus omnibus abdicastis, cum nuncium corporis remisistis voluρtati, cum vos ipsos in aliorum potestatem veluti mancipio tradidistis, cum aris admoti, sponte securis ictum excepistis, cum igne illo, quem voluit Deus vehementer accendi, conflagrastis, cum ipsa deniq. morte iustorum occidistis. Facessant ergo vitae blandientis illecebrae: nec amplius iam libertatis,opum , gloriae cupiditas eorum inuadat animum, qui ne in vivorum quidem numero recen- statur.Caeteris emuntur latissendia,caeteris v tur, caeteris metitur, caeteris duplicat censum mercatura,caeteris strepunt iudicia,& sora; caditeris emporia celebrautari vobis ad opes vobis

76쪽

Oratio III. 63

ad gloriam,vobis ad libertatem interclusa est via:

vobis adempta iura ciuitatis, vobis, ne vitae quidem usura poterit communis esse cum caeteris. Vos e mortalium societate pene dispuncti , vos affinium, cognatorumque fre8uentiae , vos clientelis, vos amicorum praesidio spoliati estis: vos capite cens immo etiam capite diminuti: dicam in summa ; abscondita iam est vita vestra cum Deo. Quid ergo reliquum est 3 Res persecta,Viri. Concionantem Imperatorem audistis,ad veteris disciplinae libellam, & normam

omnia reposcentem. Recensiti iam estis, exceptoribus, atque amanuensibus Angelis. test Caelitum Curia iurastis ex animi vestri sententia,& militare sacramentum in Christi nomen ,

renouanis . Litatum est, nina modo rite, Ve-.rum etiam splendide, ac sumpinose . Si qua . culpae labecula, quod fert ipsa propemodum peccantis vitac nec essitas, animis haeserat vesti is, lustratis ordinibus, expiatis castris, oblit rata iam est . Quid inquam ita persectis omnibus, est reliquum , nisi ut exercitus egrediatur e sepimentis, & qua pedetentim, qua citati; incedens, in hostem feratur. aggeribus, & Vallo circumfusum 3 Ite sortissimae legiones,lte pulcherrimae Christi copiae qua vox Imperat

ris, classicum vocat. Ite quo vos hortatur tu

te so clarum globus,quorum domi dispositas imagines intuemini. Illos e medio sustulit tyrann rum gladius; Eos Las,uinum em itincri diem:

77쪽

Insauris

dium: illis tur pissimus carnificum laqueus iugu- tum fregit;his patibulum, sanguinis stillicidio vi - tam ademit.Sed nullus eorum est, qui vitam se in lpulcherrima causa posuisse non glorietur. Videtis sexultantem Babylonem, videtis in Babyloniae campo funestum Luciferi vexillum ue videtis tam multos,qui perfidiosum illum sequuntur Ducena, desertores ipsos ac transfugas: videtis tam Jarias oppressas iniusto dominatu nationes. Quin intellissimu praedonem ex Imperio Christi depellitis: Quin manubias illas auertitisῖqum eripitis capiluos ex iniquissimi victoris potestateΘquin populos acerbis ima vexatos seruitute liberatis 3 Vestras imbutae superstitione prouinciae respiciunt

manus,vestram opern implorant corruptis con

taminatae ino ibus Ciuitates:supplementumloci; deposcunt,qui honestissima defuncti inqrte,iam pridem in acie desiderantur. Cauete etiam,atq; etiam,Sodales,ne vitio vestro, quod monet Bali- llius, superbus victoria Lucifer,Christo Seruatori lexprobret amarissam is verbis paucitatem eo- lrum,qui salutem diuino quaesitam sanguine com. plexi fuerint: eorum gloriose multitudinem ostentet, qui sua voluntate sempiternum exitium

sint prosecuti - - - - Hoc inquam,si vitio nostro fieret,o nos igna- iuos, & molles, qui hostem aggredi non

simus, o immanes, & barbaros, qui nolirae itatis Vindici, qui Parenti Optimo ab improbo ldesertore tanta imponi contumelia voluerimus.

78쪽

AD SODALES

ORATIO IR

torym dies,quem festo domedem Natalium genera, quae veteres priuati 'ra, ac publice coluerunt, in memoriam redigit i sed tamen eam potissimum celebratistimam lucem ponere videtur ob oculos, quam Romae olim, Vrbis moderatores,ac principes, idcirco Impe- rij sui natalem est e volebant, quod ea die secunda legionum acclamatione consalutati suis. sent, atque inaugurato tam amplum Romanae Ciuitatis, hoc est totius terrarum orbiS adita spossessione,cepissent Imperium. Cum enim primum Augustus initi a se Principatus diem in posterum a populo celebrari iussistet, eum caeteri

Romani Collegi; .

sticarum aedium cultu;quem

l sociorum concursu percet I bri,quem significatione laeti

tiae,quanta possumus maxima frequentamus,plura in hi Tom. II.

79쪽

quoque secuti morem Imperatores, tanta C r censium a torumque munerum magnificentia suimet ornarunt, instruxeruntque Natalem

Imperi j, ut ad ultimum extiterint etiam i), qui diem illum non dubitarim appellare Palilia: quae tamen accepimus soli a quot annis magnificentissime coli ad memoriam Vrbis conditae repetendam . significabant enim eo plane tempore de integro a se fundatam Vrbem, & locatum imperium, quo tempore t psi ad eam sitissent rerum omnium ditiopem euocati. Sive igitur priuatos illos ego reput dies, ciuibus priuatim sinim unusquisqueGenium coleoat, de primum in hanc lucem exortum sibimet ipsi gratulabatur ;ique ciuitatum, oppidorumque natales publicos, quibus sundatarum iam urbium initia iucundissimo quodam animi sens m& spectatissima sigili licatione laetitiae recordabantur, singulorum equi dem hodie aliam' mihi, & cogitatione speciem singo: sed tamen eius nominatim, quem in agratiam Imperatorum venerabantur, expressam in hac nostra gratulatione sormam oculis prope-naodum ipsis mihi videor intueri. Illi enim isto rum Natali noster hic mihi videtur esse pei similis 'dies, um intueor, ea nos iterum tanto cum gaudio, pietate sacramenta repetere, cum video,veteranos iterum in ea verba iurare , quibus olim Christusis rerum suarum di cerant dominum , atquς aliam' rum saltatarant Impera'

, - ο

80쪽

Oratio IV. 67

Quare minime vobis rem iniucundam a me fieri putabo,si demonstrauero illos tam varios in hoc iaostro,ad viuum expressos esse natales dies:

hoc est eum, quem pro se quisq; priuatim cum necessarijs,propinquisque celebraret donas; eum, quem urbes, &Respublica suis commem randis initi; s publice colerent 3 etam , quem Imperatores ad suam ipsorum inauglirationem firmandam, sibi proprimm , & sepositum esse voluissent. Et quoniam amplior esse videtur in hoc postremo vis , & expressior quaedam cum nostro similitudo ue ab eo , vestra cum venia sumamus initium, illudque principio confirmemus : id demum reuocandis sic ramentis ex maiorum praecepto, atqUe ex veteri consuetudine nos agere , Vt eum Natalem Imperij recolamus, qui tum fuit institutus, cum primum Votorum beneficio, & vi veninatu in Christi Seruatoris optimi ditionem, ac potestatem. Quod antequam facere aggredior, illud dicere habeo, quod est in omnium quidem ore , sed plus nimio disputari, tractarique non potes mullum esse, neque Ciuitatum , neque gentium vniuersarum Iuri persimile Ius , quo dorporum , animorum , rerum nostrarum omnium

possessionem sibi vendicare non debςat Deus. ut hinc demum intelligatur , neminem Vn quam iuisse a populis appellatum aequius Im-

PCratore ac sominum, quam eum,cui ereptum

a nobis per summam iniuriam aliquando tandem

SEARCH

MENU NAVIGATION