Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ro PARS TERTIA

educitur ex materia, non tota educitur ex qualibet parte substantiae, quia sngulae partes in tota substantia reciperentur , adeoque penetrative ponerentur : ergo singular educuntur ex singulis partibus substantiae , in quibus postmodum recipiuntur: ergo substantia habet partes entitativas independenter a quantitate. Confirmatur I. quia ratio reddi non posset, cur Unica aquae guttula non posset naturaliter quantitatem tantam in se recipere, quantam integer fi vius .et. Consecret aliquis sacerdos mediam hostiam, tunc dividetur substantia panis , altera quidem me dia parte superstite, altera vero destructa, licEt non dividatur quantitas, accidentia siquidem perconsecrationem non pereunt. 3. Agens condensatum V. g. ignis in furnulis Chymicorum ideo majorem vim exerit, quia sub minori extensione plures par- tes entitativas substantiae igneae continet ; at ubi

zantur plures , & plures partes , ibi datur ratio

partium. II. AssER T I o. Partes entitativae aliae sunt extra alias tum in ordine ad se, tum in ordine ad totum independenter a quantitate , adeoque ha bent extensionem entitativam ex se. Prob. I. materia secunddm diversias sui partes , ut dixi, recipit,& sustentat in se diversas quantitatis partes ἰ ergo, praesupponitur materia extensa ad receptionem quantitatis , quod enim inextensum est, non potes hextenso congruere, & aptari. 2. Sublata qualibet quantitate corporis humani , adhuc tamen caput jungeretur immediatε collo , & collum humeris rvt de fetusto ordinantur partes corporis Christi in Eucharistia. Dices, sublata quantitate , manere eartes Ordiis

22쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. ri

natas per accidens, quatenus ex se sunt indifferentes , ut ordinatae sint, vel confusae. Contra : ordinatio , quae manet in partibus, est effectus formalis alicujus causae formalis, non quantitatis, quae non existit: ergo alicujus, quod in rubstantia per se insit. 1. Quodlibet ens naturale exigit partium ordinationem ad operationes obeundas ; nam de- ordinatio partium repugnat modo operandi cujuslibet entis corporei : ergo & modo essendi, quia modus operandi sequitur modum essendi. III. A s s E R T I o. Substantiae materiales, quantitate sublata , habent partes extra parteS , non tantum in ordine ad se, & ad totum, sed etiam in ordine ad locum , & extensionem aptitudinalem , qua petunt aliquem situm. Prob. a. substantia materialis exigit divisibiliter extendi : ergo seclusa quantitate, exigit esse in spatio divisibili. i. Deus auferat quantitatens a caelo, tunc vel partes illius entitativae remanebunt in proprio situ , vel confluent in punctum ι at non confluent in punctum vel enim confluerent ite punctum per instans, at implicat dari motum localem in instanti; vel per i aliquod tempus t ergo eo tempore, quo in punctum partes coibunt , substantia materialis occupabit locum sine quantitate, & concipietur a nobis substantia sne quantitate. 3. Substantia materialis, habet partes eodem modo inter se unitas, quo sunt unitaesub quantitate : ergo cum sub quantitate habeant tantam extensionem ad locum , quantam habet ipsa quantitas , tu oc. sequitur substantia in illam per se , sublata etiam quantitate, non tan-xilio extensionem internam in ordine ad totum, quae in unione partium ordinata consistit, sed etiam

:ernam : non quantitativam quidem, sed coxiet

23쪽

I 2 PARS TERTIA

tativam ad locum habituram : ita ut una pars una' parti respondeat, & altera alteri.

f. III. Diluuntur obiecta.

OB i et e I E s I. ex Aristotele I. Phyctex. Is . Sublata quantitate , substantia omnis indivisibilis est : erso materia non habet partes entitativas ditatinctas independenter a quantitate. Resp. dist. ant. Divisione physica, & quantitativa, concedo : metaphysica , & entitativa , nego ;physicam dirisionem voco , quae a quantitate orietur , & qua unum corpus per gladii sectionem divideretur : metaphysicam , qua per vim angelicam V. g. una pars ab altera separaretur, & ham convenit substantiae materiali, etiam dum a quantitate separatur. Prima oritur proxime ab extensione quantitativa in ordine aid locum. Secunda ab extensione cntitativa partium materialium , in ordine quidem ad locum , sed remote ; de prima agit Aristoteles, quam substantiae a quantitate sejunctae

negat.

Instabis: Ergo partes substantiae materialis essent divisibiles , &mensurabiles sine quantitate. Res p. dist. Divisione, & mensurabilitate interna seo entitativa, concedo'; externa, seu uantitativa, & physica , nego. Objicies L. Omnis compositio est inter materiam , & formam : partes entitativae non se habent

ut materia, & forma. .

Resp. I. falsissima major , in compositione qualitatum. Resp. 1. dist. maj. Compositio physici compositi constitutiva, concedo et entit tiva, nego , haec enim resultat ex partibus materiae integra-

24쪽

pHYsICIS UNIVERSATIS. 1,

liter, & entitative componentibus. Instabis r. Si partes entitativae , sublata materiae quantitate, tenent eundem situm, habent figuram: figura resultat ex terminatione extensionis quantitativae: ergo &c. Res p. dist. majorem : Si tenent eundem situm quantitativum, concedo : entitativum , nego ; ad sublata quantitate , habent partes materiae situm duntaxat entitativum, quatenus non exigunt esse in indi visibili , non autem situm quantitativum , a quo oritur figura, aut ut alii voIunt, habent figuram organicam, non silualem, quae a quantitato petitur. . Instabis et . Saltem essent in eodem corpore plum res lineae , & superficies. Resp. dist. Plures entitativae, esto ; nam substantia cum extendatur loco sine quantitate , habet suam superficiem entitativam , etiam a quantitate sejuncta : quantitativae, nego ; unde si quantitas materiae jungitur , tunc erit duplex superficies, una entitativa, altera quantitativa. Objicies 3. Materia individuatur a quantitate en D. Tnoma: ergo non habet partes independenter aquantitate.

Res p. dist. ant. Sensibiliter, & quoad nos, concedo : secundum se, nego. Audi D. Thom. opusc 32. de materiae individuatione sic loquentem : Materia , inquit, sub certis dimensioni ι dicitur 6se causa individuationis, non. quod dimensiones causent individuum i accidens enim non causat suum subjectum, sed quod per dimensisnes certas demonstratur individuum, quod non elset nobis cognitum Inon esset assectum quantitate ; nulla enim sensu percipidisset, si non coextenderetur loco externo. . quod

25쪽

0 PARS TERTIA

obtinet beneficio quantitatis. Porro quod dixi de substantia corporea, idem dicendum de accidentibus corporatis , quae praeter gradus intensionis , de remissionis , habent partes entitativas accidentales sine substantia. Quaeres I. Si corpus spoliaretur quantitate interna , & externa , quid de eo fieret Resp. I. Tunc non exigeret amplists, saltem proximE , & immediate loco externo impenetrabiliter extendi, quia non haberet amplius quantitatem

internam , quae est radix proxima extensionis e rernae texigeret tamen remote, quia quodlibet corpus naturale exigit naturali te justam extensionem,

sine qua forma cujusque compositi non potest vires.suas exerere, nec operari. 2. Partes illius reman

rent in eodem loco, in quo antea erant; possent tamen a Deo, vel ab Angelo contrahi in minus spatium , aut ad majus extendi, prout esset plus ,

Vel minus materiar. 3. Non tamen conflueret in

P etiam , quia punctum dari non potest. Foret penetrabile, & invulnerabile, quia careret quantitate externa , a qua oritur proxima impenetrabili-ras ; quin etiam Christi corpus cum sua quantitate interna penetrabile est, & corpora beatorum post resurrectionem , licet quantitatem habitura sint, se penetrabunt. Qua res 2. an corpus spoliatum sua quantitate visibile foret Resip. Si destructa quantitate , maneret color extensus, videri posset, ni si sorte in angustissimum*atium se contraheret. Item si maneret gravitas , projectum deorsum usque ad centrum terrae sine

ullo sui incommodo perveniret , quin & haberet ubi internum , partesque illius servarent eundem si tum,

26쪽

nec seret tota substantia in eadem parte. Quaeres 3. a quo eadem substantia ad talem, vel .talem extensionem localem determinaretur 3 Resp. r. a majori , vel minori multitudine partium entitativarum , quas haberet; major en invmultitudo partium , caeteris paribus, requixit majorem tum quantitatis , tum extensionis molem, sicut minor multitudo minus exigit quantitatis;

non tamen ita convenit certa, ac determinata extensio materiae alicui, quin naturaliter vel paulo major, vel paulo minor eidem possit attribui. Ratio est quod eadem quantitas condensari, & rare- fieri naturaliter possit : ergo huic rarefactioni, ε condensationi materia accommodari debet. Res p. z. sumendam esse determinationem raritatis , vel densitatis , praesertim a serma substantiali; nam quod in igne materia sit ad modam rara, non tam id habet ratione sui , quam ratione forma: igneae, quae per se cili sit multum calida, & sicca, hanc raritatem exigit, cui materia se accommodat. Contra vero materia , quae subest formae terrae, majorem patitur conden sationem , quia ejusdem exigentiae se accommodat; hi'c si materia existeret ab omni forma prorsus spoliata, nullam per se haberet raritatem, aut densitatem , nisi quam Deus ivellet ei tribuere.

S, IV. In quo posita sit essentia quantitatis .

I. OasER- E RTA sunt duo. Primum, essentia VATIO. quantitatis , non est posita in extensione partium in ordine ad totum , aut inter se , aut ad locum , si sit tantum emitativa extensio ,.qvia. triplex illa extensio convenit substantiae ma-

27쪽

Tώ- PARS TERTIA teriali independenter a quantitate , ut jam proba

tum est.

Secundum , non est quoque posita in extensionc externa, qua corpus occupet locum, aliudque acta expellat ab eodem , vel pars Vna alteram ejusdem, corporis , quia in Eucharistia corpus Christi existit indivisibiliter quoad locum , & simul penetrative cum speciebus sacramentalibus , ita ut in eadem parte spatii sint omnes partes corporis Christi. non tantum cum sua quantitate, sed etiam cum quantitate panis, & vini , at corpus Christi non habet extensionem externam, quae est modus qui- dam ab interna realiter distinctus , qui proinde

manente interna quantitate, mutatur, Ut in rarefactione , & condensatione contingit. Supersunt itaque quatuor sententiae: prima Alberti Magni re ponentis essentiam quantitatis in mensura : secunda in di visibilitate : tertia in impenetrabilitate. Dixi in impenetrabilitate , non in extensione impen trabilitatem exigente: ita Oviedo in Metaph. controv. T. quarta denique in radice impenetrabilitatis, hoc est, in extensione aptitudinali per ordinem ad spatium , quae sit exclusiva alterius corporis, aut alterius partis ejusdem ab eodem loco, in quo est altera pars. Rem ut definiam , quatuor principia st

Primum , quaelibet serma virtualiter multiplex habet mulios esse s sormales. Patet exemplo a bedinis, dum unitur parieti; facit enIm eum I. album , α visibilem , 3. similem alteri parieti albo

4. non nigrum.

Secundum, hinc inter effectias formales ejusdςiri formae, alii.. sunt primarii, alii secundarii ; prim rius est, ex quo secundarii nascuntur, sive sint te:

28쪽

lati vi, sive negativi. Primarius a forma inhaerente subjecto etiam divinitus sep rari non potest , quia formam esse in , est formam informare, informando autem tribuit effectum sermalem, saltem primarium : secundarii effectus sunt separabilesv; alii quidem naturaliter, ut relativi: sic destructo termino, paries non denominatur amplids actu relatus, sed referibilis , quia tunc respicit letini num , ut possibilem , non ut actu existentem : alii supernaturaliter, ut negatrvi. Tertium , quaelibet forma definiri solet per effe ctum sormalem primarium, quia definitio est explicatio essentiae , essentia principium proprietatum ; primarius porro effectus est principium, Mradix aliorum effectuum : ergo per illum flantia sermae debet explicari. UQuartum, itaque quantitatis essentia, cdm krma accidentalis sit, debet explicari per effectum illius formalem primarium, non per secundarios; hoc pronuntiatum sequitur ex aliis. His observatis , sidVNIcΑ ΛssERTIO. Essentia quantitatis consistit in extensione partium interna , cum exigentia proxima impenetrabilitatis : seu quemadmodum

alii loquuntur, in eo, ut per se sit loci proxime repletiva , tribuatque proximam aptitudinem essendi in loco repletive , haec enim eodem recidunt. qta Suares Granat. disp. . Metaph. sect. 2. n. 2I. MDct. per totam , Comptonus disp. y. Metaph. sect. z. Con imbricenses, & alii. Probatur: Ementia cujusque formae in eo consti tui ut, quod est primarius illius effectus , ex 3.pri in cipio : effectus primarius quantitatis est dare extensionem partium, cum eii gentia proxima impo'netrabilitatis, seu esse per se loci repletivam

29쪽

, tribuere proximam aptitudinem substantiae corporatae essendi in loco repletivE : ergo essentia quantitatis consistit in extensione partium interna, cum erigentia impenetrabilitatis. Probatur minor : si quis esset alius effectus primarius quantitatis, Vei tensio entitativa partium substantiae in ordipe ad totum , aut ad se, aut ad locum , cum exigen-aemota replendi locum , vel mensura , vel divisibilitas , vel impenetrabilitas, aut impenetratio , qua expellat corpus aliud a loco. in quo est et nihil horum primarius quantitatis effectus essep Non triplex extensio entitativa, quia partes m teriar entitativae habent illam trinam extensionem x Vi ruraque siaa, etiam sublata quantitate, Vzjam ccinfectum est superiori L. Non mensura , I. quia mensura est id quo cognoscimus quantum a posteriori: ergo mensura supponit quantiratem, adeoque illius essentiam. t. Omnis mensura est vel activa, vel passiva : neurrae

est primarius essectus quantitatis; non activa, quia potest dari quantitas , quae non actu mensuret non passiva actualis , quia nihil potest esse sine sual essentia ; at quantitas potest esse, & non mensiaraxi actu, si sit penetrata 1 non aptitudinalis, quia

prius est quantitatem esse extensam , quam aptam Commensurari ; vina enim ideo est commensurabilis alteri vinar, quia extensa : ergo mensurabilitas

est effectus sedundarius, qui proinde supponit primarium.

Non divisibilitas , quia supponit unitatem ex-πnsionis , prius est enim partes esse unum Vnitate continuationis, quam posse separari, separabilitas enim supeonit unitatem, di extensionem aptitudi-

30쪽

Non impenetratio, tum quia potest separati aequanti tate , duo enim corpora divinitus possitne esse penetrata : tum quia impenetratio supponie penetrabilitatem a qua fluit. Non impenetrabilitas , quia supponit extensionem loci repletivam : ergo superest, ut effectus primarius quantitatis sit extenuo partium, cum exigentia proxima impenetrabilitatis, adeoque esse riam quantitatis constituat. Porro licEt quantitas dicat in suo conceptu extensionem cum exigentia impenetrationis , non tamen dat necessario impenetrationem actualem,

sed proximam tantum aptitudinem ad illam, quam connatoraliter exigit, ut radicate illius principium ;cum enim partem unam substantiae extra aliam ponat in Ordine ad locum , exigit consequenter, ut partes ejusdem corporis non se penetrent, adebque altera alteram a suo loco expellat; non efficienter

quidem, quia quantitas non est actuosa , ut pote sequens materiam , sed sormaliter duntaxat; dum alia aliam expellit resistendo, quantum potest alte

ri , ne loco suo dimoveatur. Quarres, an extensio externa distinguatur ab ubi interno, quo res constituitur in loco

Respondeo probabilias non distingui, quia frustra distingueretur; quidquid enim convenit exten soni externae, convenit ubi interno . extenso est modus quantitatis internae, quo partes materiae ita ordinantur ad locum , ut una respondeat uni parti loci, altera alteri , at hoc ipsum facit ubi internum: ergo &c. Objicies i. Si extensio externa non distinguitur ab ubi, quo res constituitur in loco, sequitur lato ubi, mutari e tensionem externam.

SEARCH

MENU NAVIGATION