Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

1 o PARS TERTIA Resp. concedo , quid inde λ

Instabis i. Patet experientia maneIe eandem extensionem externam in corpore, quod ab uno loco ad alterum transit. 'Res p. dist. Manet eadem aequivalenter , concedo :realiter nego ; duo quippe sunt etaetus ex tensionis ternae, I. Ponit partes corporis extra alias partes,

M partes ita positas facit esse hic potius , quam alibi. Extensio quoad primum effectum manet eadem

aequivalenter, non realiter; quoad secundum , nec realiter , nec aequivalenter manet eadem. Instabis 2. Corpus potest acquirere novam quam litatem , nec acquirere noVum Vbi, V. g. in accretione : ergo acquirere novam quantitatem , non esbacquirere novum v bi. Resp. dist. antecedens : Corpus potest acquirere novam quantitatem internam , & non acquirere novum ubi, esto : novam quantitatem externam , nego ; potesse enim corpus acquirere novas partes quantitatis internae sine nova extensione externa , si partes illae condensentur, nec plus loci occupent, quam priores ; saepius autem acquiritur nova extensio externa sine nova quantitate interna : V. g.

cum lac rarefit rarefactione stricta in lebete pediebullitionem, tunc non sunt plures partes materiae, sed novum ubi internum majus acquiritur, amisso priori.

g. V. Diluuntur obiecta.

OB r i c i Es I. Substantia materialis habetem tensionem partium per se tum in toto , tum in loco : ergo non habet a, quantitate , 'Vt Prorim exigat replere locum.

32쪽

pHYN I CIE UNIVERSALIS. O

Resp. dist. ant. Extensionem in loco emitativam,aoncedo : quantitativam , nego , distingue itaque . duplicem exigentiam in corpore in ordine ad locum a remotam, quae oritur a partibus entitativis materiae , & proximam . quae oritur ab interna quantitate , sicut duplex est divisibilitas , altera entitativa, altera quantitatiVa. instabis : Extenso proxim h loci repletiva supponit extensionem in ordine ad locum , aut ad totum. Resp. dist. Entitativam , concedo .: quantitati- m , nego ; nam extensio entitativa partium materiae exigit tantum remotὰ impenetrationem , . quantitativa vero proximξ. Objicies i. Qualitates spiritales habent extensonem aliquam in anima, qua is careant quanti

Resp. dist. Entitativam , concedo et Quantitati- Vam , nego ; habent enim gradus intei monis, Mremissionis, prout sunt magis, vel miniis intensae; at gradus illi non habent partes distantes a se invicem, saltem proxim, &impenetrabiliter per se,& ex natura ia, unde earum augmentum non dicitur extensio, sed intensio. Objicies 3. Accidens cum sit reale , habet essentiam realem , & positivam : quantitas est accidens reale: ergo gebet habere essentiam realem

positivam.

Resp. concedo totum; atqui esse aptum ad replendum locum cum exigentia proxima impenetrabili latis , non est quid positivum , sed tantum non repugnantia ad occupandum locum. Resp. dist. subsumptum : Nore est postivum quid nomine tenus , concedo: reipsa, nego i, sicut

33쪽

repugnantia , hic tamen innuitur forma positiva ad occupandum locum , sicut dum dicitur ignis effecalefactivus, non tantum mera non repugnantia

ad calefaciendum significatur , sed forma etiam realis , & positiva , psr quam fit aptus in a mi primo ad producendum calorem. Itaque effectus primarius quantitatis non consstit in hac negatione, sed in conceptu positivo fundante negationem actualis penetrationiS.

Instabis : Accidens inhaerens siubjecto, non illud tantum reddit aptum ad formam , sed actu illam habet, & sibi vendicat : sic albedo facit subjectum

actu album , quantitas actu substantiae inhaeret: ergo denominat illam actu occupantem spatium, non tantum aptam , ut illud actu occupet.

Resp. dist. majorem : Non illud reddit aptum ad ipsum accidens, quod inhaeret, ejusque effectum sormalesti primarium habendum , concedo : aptum ad alteram formam, ad quam disponit, seu essedum secundarium , nego. Certe dum intellectus reddit animam actu habentem intellectum, simul reddit & aptam ad habendam , seu eliciendam intellectionem : ergo a pari quantitas, dum reddit substantiam actu habentem quantitatem , reddit iam aptam ad habendam ubi cationem circum-riptivam , . seu extensionem actualem in ordine ad spatium , & ita duplicis generis sunt formae, aliae quae ita informant subjectum , ut sermaliter dent actualitatem , cujusmodi est calor, qui denominat subjectum actu calidum : aliae dant tantdm aptitudinem proximam ad formam actualem , ut intellectivum ad intellectionem. Objicies . Ex Aristotele mensura est id, quo cognoscimus quantum. Item continuum dcfinitur

34쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. et

si quod est divisibile in ea , quae insunt.. Ad r. dist. Mensura est id quo cognotamus

quantum , ut proprietate, concedo : ut essentia, nego : quare dum Philosophus probat orationem esse quantitatem ex ratione mensurae, probat tantiis a posteriori, non a priori.

. Ad i. Ibi quoque describit Philosophus quantiatatem per nativam affectionem , quae oritur ex extensione , non enim dividitur, nisi quod est unum. , Instabis : Prius est esse divisibile, quam esse extra. se, quia esse extensum est habere partes extra par- tes , sive partium pluralitatem potentialem ; at pluralitas partium potentialis supponit divisibilitatem. . quia ita se habet pluralitas partium potentialis ad divisionem potentialem , sicut pluralitas partium actualis ad divisionem actualem t partium actua' lis pluralitas supponit divisionem actualem : ergo . partium pluralitas potentialis supponit divisibili tatem , seu divisionem possibilem. Resp. cum Suare Lusit. partes habere extra par- res, considerari posse, vel prout sunt unum, vel prout plures esse possunt.Porrd habere partes primo modo constituit extensum, & est prius pluralitate potentiali , quia prius est quantum esse unum ,

i quam posse dividi , divisibilitas ergo antecedit hoe

qudd est habere partes extra partes, prout possimi esse plures, concedo : prout sunt quid unum, in quo consistit ratio continui, nego. Ex dictis duo colliguntur. I. Quantitas rem definitur , accidens extensum proximE exigens imp netrabilitatem , seu proximE repletivum loci, per laimpenetrabiliter. 1. Causa quantitatis ericiens. est 3, quae magna est, suamque quantitatem ex se

35쪽

: PARS TERTIA

est generatio , & conservatio naturalis corporis quia quantitas est prima inter dispositiones ad generationem , & conservationern corporis naturalis requisitas : sormalis definitione explicatur : materialis ex qua, sunt partes magnitudinis , vel potias partes entitativae materiae: materialis, in qua recipiatur , superest indaganda. Quare sit

f. V I. De causa materiali in qua, ct distinctione quantitatis.

T V o hic examinanda. Primum , quomodo A quantitas a substantia distinguatur. Secun dum , quodnam sit subjectum illius immediatum ,

an sola materia, an forma , an totum. Duplex est citra distinctionem quantitatis sententia ue altera Aristotelis, quae distinguit quantitatem realitera substantia : altera veterum Stoicorum, quam Nominales, & Cartesius sequuntur, quae distinguit tantum virtualiter , haec autetit principia statuunt Nominales post Stoicos ..i. Quantitas non disserta substantia, nisi conceptu , quia substantia, ut est ens per se subsistens , dicitur substantia : ut habet partes extra partes , quantitas.. II. Quantitas non tantdm est idem cum qualibet substantia materiali, sed cum qualibet re quanta hinc color est quantitas, quatenus habet partes extra partes. III. Penetratio quantitatum ad invicem non repugnat, ratione quantitatis praecis Ε, sed talis quan-xitatis , quia quaedam sunt quanta, quae non sunt apta informare aliud, ut siubstantiae materiales individuae , quaedam vero apta ut color, & calor. 1 v. Hinc

36쪽

. PHYSICAE JNIVERSALIS. 1,

'i V. Hinc quantitas in substantiis corporatis est impenetrabilis , in formis , & accidentibus est v

netrabilis. x V. Quantitas tum interna, tum externa, est idem ualiter cum substantia. Hactenus Nominales. I. AssERTIO. Quantitas interna distinguitur realiter a substantia. Ita D. Thom. I. pari. q. 77.ari 2. & in . d. Ir. quaest. I. a. I. post Aristotelem. Probatur I. ex Aristotele s. Metaph. text. I 8. ubi omnia accidentia vult esse quanta per accidens , MI Metaph. cap. I. quantitatem vult non esse substantiam , sed sub Itantiae. inesse. Denique r. Phyctex. Is . ait substantiam non esse per se divisibilem ted per quantitatem , probatque contra Parmenidem , & Melissum docentes omnia esse unum ens, substantiam , & quantitatem saltem esse duo : Si Iabitantia, O quantum sunt, duo sunt, quae argumentatio nulla est, nisi quantitas a substantia rualiter distinguatur. Respondent esse duo saltem potentia , quia substantia divisibilis est , quatenus

quanta. Deinde ad alia loca, aiunt Aristotelem dubitanter locutum.

Prob. ratione: Ita se habet siubstantia in rationepotentiae passi vae, sicut in ratione potentiae activae e sed non est activa, nisi mediantibus qualitatibus realiter distinctis : ergo nec receptiva actuum accidentalium , nisi mediante aliquo accidente passivo realiter distincto. 1. Si materia esset extensa per ipsam sine quantitate superaddita , nunquam fieri posset in extensa localiter; quia quod ex se tale est, quandiu manet, semper tale est, nec potest non esse tale: v. g. quia materia per se ipsam corporea est, nunquam potest fieri incorporea: substantia materialis potest fieri aliquando inextensa m. II. Phlis univers. B

37쪽

is PARS TERTIA

localiter : ergo per se ipsam non est extensa, sed per quantitatem. sibi additam, quam amittit.

Respondent materiam esse extensam localiter,

non per se ipsam praecise , sed per se ipsam , & albquid negativum , quod nihil aliud est , quam carentia virtutis penetrandi suas ipsius partes, quae virtus est accidens supernaturale. Contra I. In hoc peccant Nominales , quod supernaturale accidens admittant, ut fugiant naturale distinctum realiter a substantia, quod est multiplicare miracula sine necessitate. 1. Virtus illa penetrandi , per quam supernaturaliter concessam , corpora penetrabilia fieri dicuntur, non potest tollere repugnantiam naturalem , quam habent duo corpora , respectu ejusdem spatii simul occupandi, sicut nulla qualitas potest tollere repugnantiam, quam habent duae formae v. g. calor, & frigus , respectu ejusdem subjecti simul informandi. 3. Illa substantia non est per se ipsam extensa , quae modo est sub minori, modo sub majori extensione , Ut patet in condensatione , &rarefactione: ergo substantia non est per se ipsam extensa, sed per quantitatem realiter distinctam. . Ea distinguuntur realiter, qnorum unum existit separatim ab alio :quantitas tum interna, tum externa existit sine materia in Eucharistiae sacramento, in quo destructa substantia panis, & vini remanet quantitas utriunque tum interna, tum externa. s. In Eucharistia

datur intensio , & remissio qualitatis , at intensio fit in eadem parte subjecti : ergo debet esse aliquod subjectum illius intensionis ι non aliud , quam quantitas, siquidem substantia perit : ergo existit

quantitas sine materia. Respondent manere solam quantitatem acciden-

38쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. et

cum propriam , non panis, & vini.

Contra I. Concilium Tridentinum sessi I 3. docet manere accidentia panis , at unum ex accidentibus panis est quantitas : ergo remanet quantitas panis.

a. Videmus eandem omnino quantitatem , consecratione peracta , quae erat ante; at erat antὸ quan- ilitas panis. 3. Quaero, cur accidentia tam constan- . otem unionem inter se retineant, ut a L motum v-nius moveantur alia , nisi quia in eade luantitate, tanquam in communi subjecto inhaerent, qua mediante , propriae substantiae antea uniebantur. 4. Sequeretur , cum accidentia illa simul sint loco, multas habere quantitates naturaliter simul in eodem loco , & se penetrare. si dicas quantitati accidentium non repugnare penetrabilitatem , quaero, cur potius quantitates accidentium sese invicem penetrant,quam substanaiarum 3 s. Non posset in speciebus produci calor, nisi ex praeexistente quantitate , ut ex subjecto educeretur , aut certh crearetur ; si primum , ergo quantitas distinguitur a calore ; nam qualitas non educitur ex qualitate : si secundum , ergo calor fit ex nihilo per creationem ab igne, quod naturaliter repugnat , & aliunde Nominales multiplicant miracula. Deinde cur dicas Deum ad praesentiam ignis , creare species , cum ignis eodem modo agere in ipsas post consectationem , atque in res alias videatur 3 hinc Tria colliguntur, I. quantitas distinguitur a substantia , distinctione majoris realitatis, quia separata a substantia , existit. Quantitas interna potiori jure distinguitur realiter a substantia , quia

quantitas externa distinguitur realiter a quantitate

interna, potestque abesse , remanςnte quantitate

39쪽

interna , ut patet in corpore Christi. 3. Alia accidentia non redduntur quanta , nisi quatenus in ipsa quantitate recipiuntur, quae suum formalem effectum ipsis tribuit. De distinctione quantitatis tan-

, jam de subjecto illius.

receptivum quantitatis immediat E. Prob. I. vel totum distinctum a partibus sumptis collectivE , Nelmateria si nil, & forma substantialis, vel sola materia est subjectum quantitatis. Non totum a partibus collectim sumptis distinctum , quia fictilium

quiddam est. Non materia simul, di serma , I.quia forma substantialis simul est penetrativE cum materia, cui unitur : ergo duo quanta naturaliter simul essent penetrative. a. Anima rationalis est incapax effectus formalis quantitatis, utpote spiritalis, &yniusmodi. 3. Dum corrumpitur equus, remanet eadem quantitas cum aliis accidentibus , quae erant in equo , licet forma equi corrumpatur : ergo superest ut materia sit subjectum quantitatis inhae-

sivum.

III. AssERTIO. Reliqua accidentia immediatἡ in ipsa quantitate, & qa mediante, in materia recipiuntur. Haec assertio sequitur ex dictis, hinc Tria colliguntur, I. dum quantitas materiae in Ahaeret, eadem formae adhaeret. a. Forma substantia iis materialis fit formaliter extensa , & proxime divisibilis ex adhaesione quantitatis, quatenus recipii tur in materia formaliter extensa , & divisibili. 3. Quanthas divinitus a materia separari potest, H

cissimque materia a quantitate. - - Objiςies i. Materia separata a quantitate interna exigeret adhuc replere locum impenetrabiliter. . . Res p. dist. Remote, lipc est ratione extensionis

40쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 1,

entitativae, concedo : proxime , nego ; nam abesset quantitas interna, a qua habet, ut sit loci proxime repleti Va. Instabis i. Ad iἀ sussicit externa quantitas, in qua recipiantur accidentia. Resp. nego ; Debet enim afferri subjectum immediatum reliquorum accidentium , cujusmodi non potest esse quantitas externa ; ipsa siquidem corpus Christi caret : ergo superest, ut acccidentia recipiantur in interna quantitate. Instabis 1. Quidni materia sit subjectum imme diatum aliorum accidentium λResp. quia in Eucharistia, accidentia panis , &vini essent sine subjecto , destruitur enim materia

panis, de vini. Objicies 1. in x. assertionem--: quantitas totum denominat: ergo toti i Naaeret.

Resp. dist. conseq. Adaequatὸ, nego : inadaequate , concedo : sic scientia uni animae inhaerens, denomin t totum hominem scientem. Objicies 3. Ergo accidens esset subjectum immediatum accidentium. Concedo, quid inde Z ut enim qualitates activae instrumenta sunt , quibus mediantibus , forma substantialis agit, ita quantitas est instrumentum passivum , quo mediante, cae-

. tera accidentia materia recipit.

Instabis : Quantitas reciperet in se qualitates contrarias successu E , quod est unius substantiae

proprium ex Aristotele. Resp. dist. Quantitas reciperet, ut instrumentum materiae, concedo: ut causa principalis , nego ue M

substantia recipit, ut causa principalis.

SEARCH

MENU NAVIGATION