Antiquae historiae ex 27. authoribus contextae libri 6., totidem solennes temporum epochas continentes. Dionysii Gothofredi IC. operâ. ... Cum Indice accuratiss Antiquae historiae ..

발행: 1591년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DE CONs VI IB. ROMAN. dum deςretam Sullae prouinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed impatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit ; dilatoque Mithridate , Et quilina Collinaque porta, geminum agmen urbi infredit. Vnάeclim subito sulpitius & Albinouanus obiecinent cateruas , sudeaque &saxa undique : moenibus ac tela iacerentur ;ipse quoque iaculatus , incendio viam secti,arcemque Capitolij, quae Poenos quoque, Gallos etiam Senonas euaserat , quasi captiuam victor insedit. Tum eae senatusconsulto, aduersarijs hostibus iudicatis, in praesente tribunum aliosq; diuerse factionis iure samitum est. Μarium , seruilis fuga exemit, imo fortuna alteri bello reseruauit. Cornelio Cinna, Cn O ctauio costilibus, male obrutum resurrexit incedium;& quidem ab ipsorum discordia, cum de reuocandis quos senatus hostes iudicauerat; ad po-.pulum referretur. Cincta quidem gladiis concione, sed vincentibus quibus pax & quies potior, profugus patria sua Cinna cofugit ad partes : redit ab Africa Marius clade maior: siqui-dςm carcer, catenae, fuga, exsilium , horrificauerant dignitatem. Itaque ad nomen tanti viri late concurritur : seruitia pro nefas) & ergastula armantur; & facile inuenit exercitum miser Imperator. itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat expulsus,poterat videri iure agere nisi caussam suam saetiitia corrumperet. Sed cu diis hominibu)que infestus. rediret, statim primo, impetu cliens, & alumna Vrbis Ostia, nefanda

strage diripitur: nox inIrbu quadruplici a .mi-nς intratur diuisere copias Cinna, Mari A =Car seximius. Hic posi turm . monus. cmbiss

352쪽

Octauij depulsa Ianiculo est, statim in principaeaedem signo dato, aliquanto saeuius quam aut in punica aut in Cimbrica urbe saeuitur. Octaui ieonsulis caput pro Rostris exponitur; Antonii e5sularis,in Μarij ipsius mensis. Caesar & Fimbria in penatibus domorum suaru trucidatur; Crassi, pater & filius, in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atq; Numitorium per media forum unci traxere carnaficum.Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit. Merula flamε Dialis in Capitolio,Iouis ipsius oculos,venarii eruore respersit. Ancharius ipso vidente Μario confossus est ; quia fatalem illam scilicet

manum non porrexerat salutanti. Haec tot senatus funera intra Calendas & Idus Ianuarii

mensis septima illa Μarij purpura dedit. Quid

futurum fuit, si annum consularis implesset Scipione Norbanoque consulibus, tertius ille turbo ciuilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum hinc VII. legiones, inde quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asiacum victore exercitu Sulla properaret. Et sanEeum tam ferus in sullanos Marius fuisset qua ta saeuitia opus erat ut Sulla de Mario vindic retur Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt: & ibi statim Norbani fusus exercitus 7statim omnes Scipionis copiae. ostentata spe pacis, oppressae. Tum Marius ii uenis &Carbo consules,quasi desperata victo ria,ne inulti perirent, sanguine senatus sibi parentabant : obsessaque curia, sic de senatu qu si de carcere, qui iugularenturi educti. Quia funerum in foro, in circo, in patentibus teni

piis 3 Namque Q nucius Scaevola pontifex.

x vestales

353쪽

Vestiles amplexus aras, tantum non eodem igne sepelitur. Lamponius atque Telesinus, Samnitium duces, atrocius Pyrrho di Annibale Campaniam Etruriam que populantur, de sub specie partium se vindicant. Apud sacriportum Collinamq; portam debellatae omnes nostium copiae ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium, qui belli finis fuit. Stricti enim & in pace gladii , animadue fumque in eos qui se sponte dediderant. Non minus est quod apud Sacriportu & apud Collinam portam septuaginta amplius millia sui Iaconcidit. bellum erat. quattuor millia deditoruinermium ciuiu, in villa publica interfici iussit. isti tot in pace non plures sunt: quis autem illos potest copulare, quos in urbe passim quis quis voluit occidit Z donec admonete Furfidio.

vivere aliquos debere, ut essent quibus imperarent;

proposita est ingens illa tabula,& ex ipso equestris ordinis flore ac senatus duo millia electi qui mori iuberentur. Noui generis edictum. Piget post haee referre ludibrio habita fata Ca

bonis, fata Sorani praetoris atque Ventileij; Bae bium sine ferro ritu ferarum inter manus laceratu; Marium, ducis ipsius fratrem apud Catuli sepulcrum,oculis manibus, cruribusq; defossi s. seruatum aliquandiu, ut per singula membra moreretur Positis singuloru hominu fere poenis, municipia Italis spledidissima sub hasta v

nier ut Spoletiu Interam nisi, Praeneste, Fluetia. na Sulmone,vetus oppida,so eiu atque amicum. facinus indignu)nondu expugnatum, ut obs-des iure belli,& modo morte damnati duci rubentur, sic damnata ciuitate iussit Sulla deleri

354쪽

3 o HI s T. ANTI Q. LIB. III.

Bellam Sertorianum, . C A P: XXII.

Ellum Sertorianum quid aliud. quam sul- lanae proscriptionis hereditas fuit 3 hostile potius, an ciuile dixerim, nescio : quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. Exsul& profugus feraliscillius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis, malis suis. maria terrasque permiscuit ue & in Africa iamri Balcaribus insulis fortunam expertust, missusque in Oceanum, Fortunatas insulas penetrauit: tandem Hispaniam armauit.; ubi viro, eum viris facile conuenit : nec alias magis apparuit Hispani militis vigor, qu an Romano duce. Qu'm quam ille non cotentus Hispania, ad Mithridatem quoque Ponticosque resperit, regemque classe iuuit. Et quid futurum fuit satis tanto hostiὶ uno imperatore resistere. res Aomana no potuit; additus Metello Cn.Pom--

peius. hi copias viri diu & ancipiti semper acie attriuere: nec tamen prius bello quam suorum: scelere de ins diis exstinctus est. Copias eius: Proye tota Hispania persequuti, diu & ancipiti demper acie dimi uerunt. Trima per legatos certamina habit , cum hinc Domitius.& Tho-xius,inde Herculeij praeluderent: moxhis apud Segoviam , illis apud Anam Himen oppressis, ipsi duces cominus inuicem experti, apud Lam

xonem atque Sucronem aequauere clades. Tum

illis ad populationem agrorum, his ad urbium excidia conuersis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabata donec op- Presso, dona estica fraude Sertorio . victo dedi-3 uet Perperna , ipfχ qii que in Romanam fi Tiuia; Valetia,

355쪽

'DE CONsvLIB . ROMAN. ῖ Iλuxima , &in fame nihil non experta Calagi ris. Sic recepta in pacem Hispania victores doces externum id magis quam ciuile bellum via' deri voluerunt, ut triumpharent. Sellum ciuile su b Lepido. C M P. XXIII.

M Axco Lepido, Quincto Catulo cossilibus,

ciuile bellum paene citius oppressum est quam inciperet. Sed quatum lateque fax illius motus ab ipso Sullς rogo cetarsiti Cupidus naq; rerum nouarum per insolentiam Lepidus, achatanti viri rescindercyarabat nec immerito Vsi tamen posset sine magna clade Rei p. Nam cui nitue belli Sulla dictator proscripsisset inim i-

cos; qui supererat,revocate Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur 3 cumque damnaetorum ciuium bona addicente Sulla, quamuis male capta,iure tame repetitio eorum procubdubio labefactabat compositam ciuitatem. Expediebat ergo quasi aegrae fauciaeque Reip

blicae,requiescere quomodocumque, ne Vulnera curatione ipsa rescinderentur. Ergo clara turbidis concionibus velut classico ciuitatem terruisset,profectus in Etruria arma inde & exe citum urbi admouerat. Sed iam Miluium pontem, collemque Ianiculum . Lutatius Catulus, Cn Pompeius,Sullan ς dominationis duces a

que signiferi, alio exercitu insederant. Aqui-biit primo statim impetu retro pili sus,hostisque a senatu iudicatus,incruenta fuga in Etruriam, inde Sardiniam recessit ribique morbo & poemnitentia interiit. Victores, quod non temere alias in ciuilibus bellis,pace contenti

356쪽

3 a HIs T. ANTI in LIB. III.

L.FLORI HISTORIARUM

LIBER DIL

linarium. L

ATI LINAM luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris ; simul occasio,qublin extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur , in nefaria c5silia opprimendae patriae suae compulere, senatum confodere, consules trucidare,distringere ince- dijs urbem, diripere aerarium, totam denique rempublicam funditus tollere,&quidquid nee Annibal videretur optasse. Quibus id nefas λ-cijs aggressus est rapse patricius ; sed hoc minus est. Curij, Porcij, Sullae, Cethegi, Autronij, Vargunteii, atque Longini, quae familiae quae senatus insignia r Lentulus quoque tunc maximEpraetor. nos omnes immanisumi facinoris satellites habuit. Additum est pignus co- iurationis, sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, nisi amplius esset propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem & Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit,alter manu oppressit. Tanti sceleris indicium per Fuluiam emersit, vilissimu scortum, sed parricidi innocens. Tum cosul habito senatu, in praesentem parricida in prssentem reii Cicero peror uit,sed non amplius profectum,quam ut hostia cxladeret,seq ; palam professo incendium suum restincturum ruina minaretur. Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum

proficiscitur,

357쪽

ns Coessu LIB. Ro M AN. 34. 3profici scitur signa illaturus urbi: Lentulus,de stinatum familiae suae Sibyllinis versibus regna sibi vaticinans ad praestitutum a Catilina diem

urbe tota viros, faces, tela disponit: nec ciuili conspiratione contentus, legatis Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitatis. Et isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Vulturcij, pratoris literae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus: palam praetor in senatu conuincitur.De supplicio agentibus,Caesar parcendum dignitati, Cato animaduertendum pro scelere censebat. , Quam sententiam sequutis omnibus, in carcere parricidae strangulantur. Quamuis parte coniurationis oppressa. tamen ab incepto Catilina non destitit: sed infestis ab Etruria signis patriam petens, obuio Antonij exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit: quem' quisque in pugnado ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadauera repertus est; pulcherrisma morte,si pro patria sic concidisset.

DE CONSULIBUS

viro consulari ad Valen

tini num.

onsuIes deinde suerunt a Bruto& Publicola in pastam & Hirtium

358쪽

CCCCLXVII. Quadraginta nouem annis Romae consules defuerunt:sub Decemuiris, annis duobus ue sub Tribunis militum, annis XLIII. sine Magistratibus Roma fuit annis IlII. IMPERATORES ab Octauiano Caesare Augusto usque ad Iovianum fuerat numero XLIIII, per annos CCCCVH. Sub his igitur tribus imperandi generibus, hoc est, Regio, Consulari, de Imperatorio, quatum Roma profecerit, breui- ter intimabo. SUB CONSULIBUS, inter quos nonnumquam & Dictatores fuerunt, per annos simul CCCCLXVII. usque trans Padum Italia occupata est. Africa subacta, Hispaniae ac-eesserunt; Gallice & Britanniae tributariae factae sunt. Inde Illyrici,Istrij, Liburni, Dalmatae, domiti sunt. Ad Achaiam transitum est. Μacedones subacti. Cum Dardanis, Μcesis & Thracibus bellatum est: etiam ad Danubium usque peruetum. In Asia, expulso Antiocho, primum redem posuere Romani. Mithridate victo, Potiregnum occupatum;& Armenia minor, quam idem tenuerat, arm b obtenta est. In Μesopotamiam Rom. peruenit exercitus. Cum Parthis foedus initum est. Contra Corduenos ac Saracenos & Arabas bellatum est. Iudaea omnis via est. Cilicia & Syria, in potestatem populi

Romani venerunt. AEgypti reges foederati erat. sv B IMPERATORIBVS vero per annos quadringentos septe, quu diuersia Rei Pub. fortuna multi Principes imperarint, accesserui tamen Romano orbi. Alpes maritimae, Alpes Cottiae, Rhaetiae Noricae. Pannoniae, Moesiae ; de omnis ora Danubij in prouinciam est redactat Pontus omnis, Armenia minor, Oriens totus

359쪽

eum Mesopotamia, ac syriis , Arabia & AEgypto, sub imperii Romani iura transiuit. Quot autem ordine singulas prouincias Romana, Respublica assecuta sit, ita ostenditur infra .Priam a prouinciarum Sicilia facta est. Eam victo Hi rone Siculorum rege, Marcellus cossiil obtinuit. Deinde a praetoribus recta est; postea commissa est presidibus nunc a consularibus administra- tur. Sardiniam & Corsicam Metellus vicit: qui Sctriumphauit de sardis, qui rebellauere saepe. Iuncta administratio harum insularum fuerat: post queIibet suos Pretores habuit:nunc singu- les ii sis praesidibus reguntur. In .. bricam pro defensione Siculorum Romana tra simissa sunt signa. Ter Aphrica rebellauit:ad extremum deleta per P. Scipionem Carthagine, prouincia facta eis nunc sub Proconsulibus agit. Numidia, ab amicis regibus tenebatur: sed Iugurthae, ob .

necatos Adherbalem &Hiempsalem Micipsae regis filios, bellum indictum est eo per Μe

tellum consulem attrito, per Marium capto, in populi Romani potestatem Numidia peruenit. inausetania a Boccho rege obtentae sunt. sed subacta omni Africa, Mauros Iuba rex te- nebat; qui in caussa belli ciuilis, a Iulio Caesare victus, mortem sibi propria manu consciuit. Ita Μauritaniae nostrae esse coeperunt: ac per

omnem Africam sex prouinciae factae sunt. ipsa ubi Carthago est proconsularis; Numidia,consularis;Byzacium, consularis; Tripolis,& Μauritaniae duae, hoc est, Sitifensis & Caesarientis, sunt Praesidales. His auu primum at ilium aduersus Afros per Scipiones tulimus .Rebella; ies Lusitanos in Hispania per P. Brutum obtia

360쪽

34 6 HIs T. ANTI Q. LIB. III.

nuimus.& usq; Gades ad oceanum mare pen uenimus. Postea ad Hispanos tumultuantes D. Iunius Silanus cum exercitu missus, eos vieit. Celtiberi in Hispania saepe rebellauere:sed mi sio minore Africano, cum excidio Numantiae subacti sunt. Omnes pene Hisparuae occasione belli Sertoriani, per Μetellum & Pompeium in deditionem acceptae sunt: postea prorogato in quinquennium imperio, a Pompeio perdomitae sunt. Ad extremu quoque ab octauiano C sare Augusto,Cantabri & Astures,qui freti montibus resistebant, deleti sunt. Ac per omnes Hispanias sex sunt nuc prouinciae; Ta raconensis,Carthaginensis,Lusitania,Galli cia. Baetica. Trans fretum etiam in solo terroe Africae, prouincia Hispaniarum est,qus Tingitanica Mauritania cognominat .Ex his Betica &L sitania, Consulares ; caeterae, Praesidales sunt. Cum Galiis grauissima bella populus Romanus habuit. Galli enim etiam illam partem Italiae in qua nunc Mediolanum est,usque ad Rubiconem fluuium tenebant; in intum viribus freti. t Romam ipsam bello peterent; & caesis exercitibus Romanis apud Allia fluuium, moenia urbis intrarent, Capitoliumque obsiderent. ad cuius arcem sexcenti nobilissimi Senatores c5- fugerant; qui mille auri pondo se ab obsidione redemerunt. Postea Gallos victores remeantes, Camillus, qui in exsilio erat, eollecta de agris multitudine , oppressit ; aurum & signa quae Galli ceperant, reportauit. Cum Gallis multi Consules, Praetores ac Dictatores, euentu varis confiixerunt. Alarius Gallos de Italia expulit; M traas sceniis Aiuibus, fuliciter aduersus eos i pugnauit.

SEARCH

MENU NAVIGATION